Quod autem trigesimo tertio ponitur, sancti novi testamenti magis sunt dispositi ad recipiendam gratiam quam sancti veteris testamenti, propter impedimentum peccati Adae remotum, sane dicitur: quia etsi circumcisio a peccato originali purgaret in veteri lege, ut obiiciens dicit, non tamen tanta copia gratiae conferebatur sicut in baptismo, nec erat solutum pretium pro redemptione totius humani generis.