LUCII CAECILII FIRMIANI LACTANTII LIBER AD DONATUM CONFESSOREM, DE MORTIBUS PERSECUTORUM.

 I. 0189C Audivit Dominus orationes tuas, Donate charissime, 0190C 0191A 0192A 0193A

 II. Extremis temporibus Tiberii Caesaris, ut scriptum 0194A legimus, Dominus noster Jesus Christus a Judaeis cruciatus est, post diem decimum Kalendar

 III. Post hunc, interjectis aliquot annis, alter non minor tyrannus ortus est, qui cum exerceret injustam 0199A dominationem, subjectorum tamen cervic

 IV. Extitit enim post annos plurimos execrabile animal Decius, qui vexaret Ecclesiam. Quis enim justitiam, nisi malus persequatur? Et quasi hujus rei

 V. Non multo post Valerianus quoque non dissimili furore correptus, impias manus in Deum intentavit et multum, quamvis brevi tempore, justi sanguinis

 VI. Aurelianus, qui esset natura vesanus et praeceps, quamvis captivitatem Valeriani meminisset, tamen 0203B oblitus sceleris ejus et poenae, iram Dei

 VII. Diocletianus, qui scelerum inventor et malorum machinator fuit, cum disperderet omnia, nec a Deo quidem manus potuit abstinere. Hic orbem terrae

 VIII. Quid frater ejus Maximianus, qui est dictus Herculius? non dissimilis ab eo. Nec enim possent in 0206B amicitia tam fideli cohaerere, nisi esset

 IX. 0207B Alter vero Maximianus, quem sibi generum Diocletianus asciverat, non his duobus tantum, quos tempora nostra senserunt, sed omnibus qui fueru

 X. Cum ageret in partibus Orientis, ut erat pro timore scrutator rerum futurarum, immolabat pecudes, et in jecoribus earum ventura quaerebat. Tum quid

 XI. 0211B Erat mater ejus deorum montium cultrix, mulier admodum superstitiosa. Quae cum esset, dapibus sacrificabat pene quotidie, ac vicariis suis e

 XII. Inquiritur peragendae rei dies aptus, et felix ac potissimum Terminalia deliguntur, quae sunt ad septimum kalendas Martias, ut quasi terminus im

 XIII. Postridie propositum est edictum, quo cavebatur ut Religionis illius homines carerent omni honore ac dignitate, tormentis subjecti essent, ex qu

 XIV. 0215A Sed Caesar non contentus est edicti legibus. Aliter Diocletianum aggredi parat. Nam ut illum ad propositum crudelissimae persecutionis impe

 XV. Furebat ergo Imperator jam non in domesticos tantum, sed in omnes, et primam omnium filiam Valeriam, conjugemque Priscam sacrificio pollui coegit.

 XVI. Vexabatur ergo universa terra, et praeter Gallias, ab Oriente usque ad occasum tres acerbissimae bestiae saeviebant. Non mihi si linguae centum s

 XVII. 0219B Hoc igitur scelere perpetrato, Diocletiani cum jam felicitas ab eo recessisset, perrexit statim Romam, ut illic vicennalium diem celebrare

 XVIII. Nec multis post diebus Caesar advenit, non ut patri gratularetur, sed ut eum cogeret imperio cedere. Jam conflixerat nuper (cum) Maximiano sene

 XIX. Cum haec essent constituta, procedit kalendis Maiis. Constantinum omnes intuebantur. Nulla erat dubitatio. Milites qui aderant, et priores militu

 XX. Maximianus, postquam senibus expulsis, quod voluit et fecit, se jam solum totius orbis dominum esse rebatur. Nam Constantium, quamvis priorem nomi

 XXI. Adeptus igitur maximam potestatem, ad vexandunt orbem, quem sibi patefecerat, animum intendit. Nam post devictos Persas, quorum hic ritus, hic mo

 XXII. Quae igitur in Christianis excruciandis didicerat, consuetudine ipsa in omnes exercebat. Nulla poena penes eum levis: non insulae, non carceres,

 XXIII. At vero illud publicae calamitatis et communis luctus omnium fuit, census in provincias et civitates semel missus, censitoribus ubique diffusis

 XXIV. 0233A Jam propinquavit illi judicium Dei, secutumque tempus est, quo res ejus dilabi ac fluere coeperunt. Nondum animum intenderat ad evertendum

 XXV. 0235A Paucis post diebus, laureata imago ejus allata est ad malam bestiam. Deliberavit diu an susciperet. In eo pene res fuit, ut illam, et ipsum

 XXVI. Compositae ei res quodam modo jam videbantur, 0236A cum subito illi alius terror allatus est, generum ipsius Maxentium Romae factum Imperatorem.

 XXVII. 0238A Herculius vero cum Maximiani nosset insaniam, cogitare coepit illum, audita nece Severi, inflammatum ira, cum exercitu esse venturum, et

 XXVIII. Post hujus fugam, cum se Maximianus alter e Gallia recepisset, habebat imperium commune cum filio. Sed juveni magis parebatur, quam seni, quip

 XXIX. 0240B Rediens rursus in Gallias, ubi aliquantum moratus est, profectus ad hostem filii sui Maximianum, quasi ut de componendo reipublicae statu

 XXX. Sic amisso imperatoris ac soceri honore, humilitatis impatiens, alias rursus insidias machinatus est. Quia semel habuit impune, vocat filiam Faus

 XXXI. Ab hoc Deus, religionis ac populi sui vindex, oculos ad Maximianum alterum transtulit, nefandae persecutionis auctorem, ut in eo etiam virtutem

 XXXII. 0244B Nuncupato igitur Licinio imperatore, Maximinus iratus, nec Caesarem se, nec tertio loco nominari volebat. 0245A 0245B

 XXXIII. 0246A Jam decimus et octavus annus agebatur, cum percussit eum Deus insanabili plaga. Nascitur ei ulcus malum in inferiori parte genitalium, s

 XXXIV. 0249A

 XXXV. Hoc edictum proponitur Nicomediae pridie Kalendas Maias, ipso octies, et Maximino iterum Consulibus. Tunc apertis carceribus, Donate carissime,

 XXXVI. Quo nuntio Maximinus audito, dispositis ab Oriente cursibus pervolavit, ut provincias occuparet, ac Licinio morante, omnia sibi usque ad fretum

 XXXVII. Haec ille moliens, Constantini litteris deterretur. 0253A Dissimulavit ergo. Et tamen si quis inciderat, mari occulte mergebatur. Consuetudine

 XXXVIII. Illud vero capitale, et supra omnes, qui fuerunt, corrumpendi cupiditas, quid dicam nescio, nisi caeca et effraenata, et tamen his verbis exp

 XXXIX. Denique quum libidinibus suis hanc legem dedisset, ut fas putaret quidquid concupisset, ne ab Augusta quidem, quam nuper appellaverat matrem, p

 XL. Erat clarissima foemina, cui ex filiis juvenibus jam nepotes erant. Hanc Valeria tamquam matrem alteram diligebat, cujus consilio negatam sibi sus

 XLI. Augusta vero in desertas quasdam solitudines Syriae relegata, patrem suum Diocletianum per occultos 0258B gnarum calamitatis suae fecit. Mittit i

 XLII. Eodemque tempore senis Maximiani statuae Constantini jussu revellebantur, et imagines cum quo pictus 0259A esset, detrahebantur. Et quia senes a

 XLIII. Unus jam supererat de adversariis Dei, cujus 0259B nunc exitum ruinamque subnectam. Cum haberet aemulationem adversus Licinium, quia praelatus

 XLIV. Jam mota inter eos fuerant arma civilia. Et quamvis se Maxentius Romae contineret, quod responsum acceperat, periturum esse, si extra portas urb

 XLV. Constantinus, rebus in Urbe compositis, hyeme proxima Mediolanum contendit. Eodem Licinius advenit, ut acciperet uxorem. Maximinus ubi eos intell

 XLVI. 0264A Propinquantibus ergo exercitibus, jam futurum propediem praelium videbatur. Tum Maximinus ejusmodi votum Jovi vovit, ut si victoriam cepis

 XLVII. 0266A Ergo propius acceditur, tubae canunt, signa procedunt. Liciniani, impetu facto, adversarios invadunt. Illi vero perterriti, nec gladios e

 XLVIII. Licinius vero, accepta exercitus parte ac distributa, trajecit exercitum in Bithyniam paucis post pugnam diebus, et Nicomediam ingressus, grat

 XLIX. Sequenti autem Licinio cum exercitu tyrannum, profugus concessit, et rursus Tauri montis angustias 0270C petiit: munimentis ibidem ac turribus f

 L. Hoc modo Deus universos persecutores nominis sui debellavit, ut eorum nec stirps, nec radix ulla remaneret. Nam Licinius summa rerum potitus, in 02

 LI. Valeria quoque per varias provincias quindecim mensibus plebeio cultu pervagata, postremo apud Thessalonicam cognita, comprehensa cum matre 0274A

 LII. Quae omnia secundum fidem (scienti enim loquor), ita ut gesta sunt mandanda litteris credidi ne aut memoria tantarum rerum interiret, aut, si qu

Chap. XXXIII.

And now, when Galerius was in the eighteenth year of his reign, God struck him with an incurable plague. A malignant ulcer formed itself low down in his secret parts, and spread by degrees. The physicians attempted to eradicate it, and healed up the place affected. But the sore, after having been skinned over, broke out again; a vein burst, and the blood flowed in such quantity as to endanger his life. The blood, however, was stopped, although with difficulty. The physicians had to undertake their operations anew, and at length they cicatrized the wound. In consequence of some slight motion of his body, Galerius received a hurt, and the blood streamed more abundantly than before. He grew emaciated, pallid, and feeble, and the bleeding then stanched. The ulcer began to be insensible to the remedies applied, and a gangrene seized all the neighbouring parts. It diffused itself the wider the more the corrupted flesh was cut away, and everything employed as the means of cure served but to aggravate the disease.  

“The masters of the healing art withdrew.”

Then famous physicians were brought in from all quarters; but no human means had any success. Apollo and Æsculapius were besought importunately for remedies: Apollo did prescribe, and the distemper augmented. Already approaching to its deadly crisis, it had occupied the lower regions of his body: his bowels came out, and his whole seat putrefied. The luckless physicians, although without hope of overcoming the malady, ceased not to apply fomentations and administer medicines. The humours having been repelled, the distemper attacked his intestines, and worms were generated in his body. The stench was so foul as to pervade not only the palace, but even the whole city; and no wonder, for by that time the passages from his bladder and bowels, having been devoured by the worms, became indiscriminate, and his body, with intolerable anguish, was dissolved into one mass of corruption.28    [Acts xii. 23.]    

“Stung to the soul, he bellowed with the pain,

So roars the wounded bull.”—Pitt

They applied warm flesh of animals to the chief seat of the disease, that the warmth might draw out those minute worms; and accordingly, when the dressings were removed, there issued forth an innumerable swarm: nevertheless the prolific disease had hatched swarms much more abundant to prey upon and consume his intestines. Already, through a complication of distempers, the different parts of his body had lost their natural form: the superior part was dry, meagre, and haggard, and his ghastly-looking skin had settled itself deep amongst his bones while the inferior, distended like bladders, retained no appearance of joints. These things happened in the course of a complete year; and at length, overcome by calamities, he was obliged to acknowledge God, and he cried aloud, in the intervals of raging pain, that he would re-edify the Church which he had demolished, and make atonement for his misdeeds; and when he was near his end, he published an edict of the tenor following:—  

XXXIII. 0246A Jam decimus et octavus annus agebatur, cum percussit eum Deus insanabili plaga. Nascitur ei ulcus malum in inferiori parte genitalium, serpitque latius. Medici secant, curant. Sed inductam jam cicatricem scindit vulnus; et rupta vena, fluit sanguis usque ad periculum mortis. Vix tamen cruor sistitur. Nova ex integro cura. Tamen perducitur ad cicatricem. Rursus levi corporis motione vulneratur: plus sanguinis quam ante decurrit. Albescit ipse, atque absumptis viribus tenuatur; et tunc quidem rivus cruoris inhibetur. Incipit vulnus non sentire medicinam: proxima quaeque cancer invadit; et quanto magis circumsecatur, latius saevit, quanto curatur, increscit. Cessere magistri 0246B Phillyrides Chiron, Amythaoniusque Melampus.

Undique medici nobiles trahuntur. Nihil humanae 0247A manus promovent. Confugitur ad idola. Apollo et Asclepius orantur; remedium flagitatur. Dat Apollo curam. Malum multo pejus augetur. Jam non longe pernicies aberat, et inferiora omnia corripuerat. Computrescunt forinsecus viscera, et in tabem sedes tota dilabitur. Non desinunt tamen infelices Medici, vel sine spe vincendi mali, fovere, curare. Repercussis medullis, malum recidit introrsus, et interna comprehendit; vermes intus creantur. Odor it autem non modo per palatium: sed totam civitatem pervadit. Nec mirum, cum jam confusi essent exitus stercoris et urinae. Comestum a vermibus et in putredinem corpus cum intolerandis doloribus solvitur. Clamores simul horrendos ad sidera tollit, 0247B Quales mugitus fingit saucius taurus.0248A Apponebantur ad sedem fluentem cocta et calida animalia, ut vermiculos eliceret calor. Quies resolutis, inaestimabile scatebat examen; et tamen multo majorem copiam tabescendorum viscerum pernicies foecunda generaverat. Jam diverso malo partes corporis amiserant speciem. Superior usque ad vulnus aruerat, et miserabili macie cutis lurida longe inter ossa consederat. Inferior sine ulla pedum forma, in utrium modum inflata discreverat. Et haec facta sunt per annum perpetem; cum tandem malis domitus Deum coactus est confiteri: novi doloris urgentis per intervalla exclamat, se restituturum Dei templum, satisque pro scelere facturum. Et jam deficiens edictum misit hujusmodi.