TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
De manifestatione modorum differentiae et partium divisionis praeinductis.
Ad manifestationem autem omnium eorum quae de differentiae modis dicta sunt, rursum inchoandum est a partibus praeinducto divisionis, ut omnes partes, tum per effectum, tum per causas, tum etiam per sibi convenientia manifestentur, ut sic melius intelligatur hoc quod dicendum est de differentia magis propria: hanc enim quaerimus secundum intentionem propositam. A superioribus igitur iterum inchoantes dicimus, quod differen- tiarum quidem aliae sunt separabiles, aliae vero sunt non separabiles. Sed hic dicamus differentias formas esse essentiales vel accidentales, a quibus sumuntur differentiae, et quae sunt causae differentiarum. Moveri enim et quiescere, et hujusmodi cito et facile separabilia sunt : cum tamen multa ad invicem comparata differant illis : id enim quod movetur, differt ab eo quod non movetur, et id quod quiescit, differt ab eo quod non quiescit. Sanum autem esse et aegrum sunt accidentia non cito separabilia, et tamen separabilia : et his differt sanum a non sano, et aegrum a non aegro. Separabilia igitur sunt quaecumque per aliquam causam subjectum derelinquunt facile vel non facile, ut sunt ea quae dicta sunt, et quae his proxima per similitudinem sunt, et sunt separabilia. At vero aquilum e converso et simum esse, quae sunt accidentia nasi causam stantem et manentem in naso habentia. Simitas enim ex nasi curvatione et medii nasi depressione causatur : aquilum vero ex retorsione anterioris partis nasi super labium superius causatur, quando medium nasi elevatur, et cartilago nasi anterius ad modum rostri aquilae ad superius labium recurvatur. Hae autem causae cum sint de nasi compositione, stantes et manentes sunt in naso. Et ideo accidentia ex talibus figuris causata, inseparabilia sunt, quia stante causa quae est per se causa, stabit effectus. Similiter in qualitate essentiali a qua sumitur differentia, inseparabilia sunt, ut rationale et irrationale, qui sunt actus et formae perficientes et determinantes potentiam generis : et ideo causam habent inseparabilitatis tali actu talem potentiam determinandi. Tales igitur et tali de causa sunt differentiae separabiles et inseparabiles.
Inseparabilium autem differentiarum duo sunt modi : quaedam enim earum sunt ex his sumptae, quae sunt per se de ipsius rei (quae differre dicitur) essentiali constitutione. Aliae vero inseparabilium differentiarum sunt per accidens, ita scilicet quod id a quo sumitur differentia, non
est de rei essentia et substantia, sed est inseparabile accidens. Et ideo hic strictius accipimus per se, quam in primo Posteriorum determinetur ab Aristotele : ipse enim dicit esse per se sive praedicatum sit de ratione et diffinitione subjecti, sive subjectum in diffinitione praedicati, secundum quem modum per se est haec, homo est risibilis, nasus est simus vel aquilus. Nos autem per se hic non vocamus, nisi id quod est essentiale et veniens in rei substantialem constitutionem, ut genus et differentia. Sic enim rationale per se inest homini et mortale, et per intellectum disciplinae esse perceptibile, et hujusmodi. Aquilum autem esse vel simum vel risibile esse insunt homini per accidens : non enim est diffinitio nasi ut nasus est depressus in medio, vel repansus in anteriori. In omnibus autem his differentiis vocamus formas, a quibus sumuntur differentiae, quando res secundum convenientiam vel differentiam comparantur. Illae igitur differentiae quae sunt per se essentiales, accipiunt in ratione diffinitiva data secundum substantiam rei diffinita?: quia diffinitio colligit secundum ordinem omnia substantialia rei a prima potentia ipsius in qua esse rei inchoatur, usque ad ultimum actum ipsius a quo res est secundum quidditatem suam totam.
Et quia differentiae sic dictae accipiuntur ab hoc quod sunt formae substantiales et perfectivae ipsius esse, ideo faciunt aliud secundum substantiam ab eo aquo differt : quia si unum completivum esse substantialis facit unam substantiam, necesse est quod oppositum illius faciat aliam substantiam, quia diversarum substantialium formarum diversi et oppositi sunt effectus secundum substantiam. Illae vero differentiae quae sumuntur a formis accidentalibus, quae esse rei non constituunt, sed potius causantur a subjecto, et esse non habent nisi in subjecto, nec ingrediuntur in ratione diffinitiva substantiae sive substantialis quidditatis rei, non faciunt aliud se- cundum substantiam quantum est de se, sed faciunt alteratum solum secundum formam accidentalem.
Unde quamvis aliquando non conveniant nisi aliis et aliis secundum substantiam, ut aquilum esse et simum non conveniunt eidem, sed homini, et asino, qui sunt aliud et aliud secundum substantiam : tamen substantiae alietatem non faciunt, sed potius fiunt ab alia et ab alia substantia secundum formam et naturam.
Adhuc autem et per aliud manifestatur differentia talium differentiarum, qua illae quidem differentiae quae per se sunt (ita quod sunt sumptae a substantialibus formis, quae diffinitionem substantialem perficiunt in eo in quo sunt) non suscipiunt per intentionem magis et minus. Cujus causa est, quia tales formae substantiales simplices sunt, suis oppositis sive contrariis formis non permixtibiles, sicut rationale impermextibile est irrationali, quia formae a quibus sumuntur illae differentiae, humanitasscilicet, et asineitas vel asinitas sunt incommixtibiles. Cum enim fiat intentio secundum ascensum ad terminum, ad veram nominis impositionem secundum majorem vel minorem contrariis admixtionem, ut dicit Aristoteles , constat quod illae formae quae simplices sunt et nihil de contrario habent admixtum, semper in termino sunt, et ideo intendi non possunt. Illae vero differentiae quae sunt per accidens, ita quod a forma accidentali sumuntur, quamvis forte hoc accidens sit inseparabile, tamen suscipiunt intensionem et remissionem.
Habet tamen id quod dictum est dubitationem : quia risibile vel rudibile vel aquilum esse vel simum, sunt formae, quae permixtibiles invicem sibi non sunt: et ideo secundum inductam rationem non suscipiunt magis et minus ; quod falsum est, quia est simo simior, et aquilo aquilior, et risibili risibilior, et sic de aliis. Contra quod etiam quidam objiciunt dicentes, quod quaecumque aequaliter par-
ticipant aliquod commune, aequaliter debent participare id quod est illud commune universaliter consequens: participatur autem hoc commune quod est homo aequaliter ab unoquoque individuorum : videbitur etiam forte alicui, quod risibile quod est universaliter consequens hominem, ab unoquoque homine aequaliter debeat participari. Adhuc autem etiam illae quae sunt per se differentiae videntur suscipere magis et minus: videmus enim quod est unus homo rationabilior alio. Praeterea in Ethicis quidam vocantur peculiares sive brutales homines, et quidam longius ab usu rationis remoti vocantur homines arborei: videtur igitur quod et differentiae substantiales magis et minus suscipiant, et sic verum non esse videtur quod dictum est. Sed ad haec omnia respondet Avicenna. Ad primum quidem dicens, quod duplex est intentio, et duplex est intentionis causa. Una quidem per contrarii majorem vel minorem admixtionem, ut dictum est: et illa sunt in quibus motus est de uno ad alterum, sicut est in qualitatibus quae dicuntur sensibiles qualitates, sive passiones, vel passibiles passiones inferentes, vel illatae. Cum enim motus sit actus de potentia ad actum, vel forma post formam fluens, ut dicit Averroes , oportet quod in toto motu actus privationi permixtus sit: privatio autem est in contrario, et ideo unum in toto motu suo contrario permixtum est. Et ideo in talibus intentio est secundum contrarii separationem : per talem enim separationem continue accedit ad esse in termino cui vere nomen impositum est. Hoc enim nomen album verae albedini est impositum, sive vere albo : verum enim album est, cujus albedo nihil contrarii habet admixtum. Hic ergo unus modus est intentionis, et hanc quae dicta est habens causam. Secundus modus est in his quae permixtibilia non sunt, sed causantur a subjectis in quibus sunt. Haec igitur quia sunt esse subjecti consequentia, necesse est accidentia esse: quia omne quod sequitur esse subjecti in quo secundum naturam et intellectum est, est accidens, cum omnequod est substantiale alicujus sit principium esse ipsius : principium autem est ante id cujus est principium secundum naturam et intellectum. Taliter autem formae accidentales sunt ea quae dicuntur propria, et ab habitudinibus principiorum essentialium causantur. Et ideo illis habitudinibus magis et minus existentibus, necesse est etiam tales formas intendi vel remitti: propter quod habilior ad admirandum, risibilior est, et minus ad admirandum habilis, minus risibilis est, et nasus curvior, est simior, et minus curvus, minus est simus, et sic de aliis. Et in his formis non est motus, sed sunt suorum subjectorum motus quosdam consequentes, sicut motum quemdam nasi sequitur simum esse vel aquilum, et sic est in aliis. Omnes enim sequuntur suorum motus ac mutationes subjectorum, et ex illis suscipiunt magis et minus, et non ex seipsis.
Ad hoc autem quod de differentiis essentialibus et substantialibus objicitur, solvit Avicenna sic, quod forma substantialis a qua sumitur differentia, tripliciter consideratur, scilicet ut forma esse conferens : et ut differentia, quia una species comparatur ad aliud alterius speciei: et ut actionis naturalis sive substantialis principium. Et primo quidem modo magis et minus non suscipit. Tertio autem modo consideratur actio cujus ipsa est principium, dupliciter : scilicet ex parte formae quae actionis est principium, et ex parte subjecti sive exparte compositi, cujus ipsa actio est sicut agentis proprie. Et primo quidem modo magis et minus non suscipit: secundo autem modo aliquando habet in subjecto ea quae ad agendum promovent: aliquando autem quae ad agendum impediunt. Et hoc modo secundum actionem videtur magis et minus suscipere, et hoc est per accidens, et non per se,
et ideo per se nec magis nec minus suscipiunt. Hoc autem per inductionem probatur : quia nec genus secundum magis et minus praedicatur de eo cujus est genus : cum tamen genus sit forma quae est notio ejus quod est in potentia. Non enim animal secundum magis praedicatur de homine, et secundum minus de asino, sed aeque de utroque. Nec differentiae generis quae dividunt genus et cum genere constituunt speciem, secundum magis et minus praedicantur de speciebus quarum sunt differentiae : quia homo non est magis rationale, et asinus minus irrationale, sed aeque. Illae enim differentiae sunt, quae uniuscujusque speciei complent rationem diffinitivam, et sunt actus complentes esse ipsius. Esse autem uniuscujusque substantiale sive dicatur nomine generis secundum quod est in potentia, sive significetur nomine differentiae secundum quod est in actu, est unum et idem non suscipiens magis et minus secundum quod est effectus substantialium principiorum. Sic enim nec intentionem nec remissionem suscipiens est. Sed aquilum esse vel simum vel coloratum esse, aliquo modo intensionem vel remissionem suscipiunt: eo quod, sicut dictum est, plures modi sunt intensionis et remissionis. Declaratum est igitur quod a superioribus rursus inchoanti dicendum est differentiarum alias quidem esse separabiles, alias autem inseparabiles. Moveri enim et quiescere, et sanum esse et aegrum, et omnia quae his proxima sunt et a talibus facile vel difficile mobilibus sumuntur accidentibus, sunt separabiles sive separabilia quaedam. At vero aquilum vel simum esse, vel rationale vel irrationale, sive ab accidentibus separabilibus, sive a formis substantialibus sumpta, sunt quaedam inseparabilia. Inseparabilium autem differentiarum, aliae quidem sunt per se, hoc est, a formis substantialibus sumptae : aliae vero per accidens, hoc est, ab accidentibus inseparabilibus sumptae. Nam rationale per se, hoc est, per substantialem formam inest ho- mini, et mortale, et perceptibile disciplinae. At vero aquilum esse vel simum, vel risibile, secundum accidens inest homini, et non per se. Illae igitur differentiae quae per se insunt, in subjecto ratione diffinitiva accipiuntur, et faciunt aliud secundum substantiam ab eo a quo faciunt differre. Illae vero quae sunt secundum accidens, nec accipiuntur in substantiae ratione diffinitiva, nec de se faciunt aliud, sed alteratum solum. Et illae quidem quae per se sunt et substantiales, non suscipiunt magis et minus. Illae vero quae sunt per accidens, quamvis inseparabiles sint, tamen aliquo modo intentionem suscipiunt et remissionem. Nam neque genus cum sit forma substantialis secundum magis et minus praedicatur de eo cujus fuerit genus. Similiter neque generis differentiae secundum quas dividitur genus : ipsae enim sunt quae uniuscujusque rationem complent diffinitivam, et non suscipiunt magis et minus. Cujus causa est, quia esse quod est rei quidditas uniuscujusque, unum et idem est secnndum quod a principiis essentialibus formaliter constituitur. Sic enim nec intensionem nec remissionem suscipiens est, quamvis secundum quod est in subjecto, per diversas materiae praeparationes in accidentibus magis et minus impeditum vel expeditum sit. Aquilum autem esse vel simum vel coloratum, aliquo modo sive per mixtionem contrarii, vel per causam quam habent in subjecto, intenduntur, vel remittuntur.