CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod in hac scientia non debet exquiri certitudo, sed sufficit figuralis ostensio.
De hac autem materia sufficienter nos reputamus dixisse, si manifestaverimus eam per tales propositiones et rationes quas materia subjecta, de qua intendimus, admittit. Materia enim hujus scientiae sunt res pertinentes ad vitam secundum quod ad felicitatem deserviunt: et actiones voluntariae quae sunt circa res illas quibus injunctae sint, tamen uniuntur per analogiam ad unum, sicut saepius dictum est, Cum autem in omnibus scien-
tiis ex diffinitionibus procedatur, processus manifestationis rei est, secundum quod numeratur diffinitio. Et ideo alius est modus demonstrandi in naturalibus, ubi diffinitio concipit materiam sensibilem : et alius m ma thematicis, ubi concipit diffinitio materiam intellectualem : et alius in mechanicis, ubi nullam concipit, sed ex simplicibus substantiae principiis diffinitio componitur. Et similiter alius modus erit in moralibus, ubi omnia pendent ex voluntate, et nihil est permanens in modo uno. Quamvis enim sermo in communi enuntiatione rerum non mensuret res ut sunt : tamen sermo diffinitivus ex propria rerum natura acceptus, mensura est rei et per propriam rei formam et rationem. Et ideo dicitur quod non sermoni res,sed rei sermo subjectus est : quia sermo diffinitivus datur ex primis rei principiis : nec potest esse, quod res contingens et mutans in se et in causa, aliquid certum et necessarium habeat per quod ostendatur, nisi forte per abstractionem in universali accepta. Sed ille modus logicus est et vanus, et morali scientiae non proprius. Ergo de hac scientia dicetur utique sufficienter, si secundum subjectam materiam manifestetur. Non enim habet de- monstrationem, sed qualemcumque manifestationem. Sicut enim diximus, illa quae simpliciter est certitudo quae est ex necessariis quae impossibile est aliter se habere, non in omnibus est requirenda. Quaedam enim contingentia sunt nullam habentia necessitatem, de quibus non accipiamus scientiam, tamen quacumque accipiamus existimationem et conjecturam quam valde nocivum esset negligere, cum in talibus tota sit conversatio humana. Ex talibus ergo in moralibus procedere oportet, quae habent certitudinem quam permittit materia, nec ultra exigendum est.
Hujus simile in conditis : condita autem dicimus quaecumque per operationes conduntur et constituuntur apotelesmata. Si enim ars in communi acceptione sumatur, erit quaedam speculativa, quaedam operativa. Et speculativa quidem est, quae rationes rerum non relatas ad opus considerat : quae rationes cum ad res referantur, necesse est talem habere certitudinem, qualem permittit rei natura. Operativa autem ars est, in qua nihil nisi operatio intenditur, sicut viellatio, et hujusmodi. Factiva vero est, quae est apotelesmatis constitutiva, quam paulo ante diximus conditivam esse. Quamvis enim ars factivum sit principium cum ratione, tamen in omni arte haec tria sunt, scilicet comprehensio principiorum dirigentium, et hoc est speculationis, et operationes artis, et res circa quas operantur : et secundum diversitatem materiae actuum diversae requiruntur ab artibus perfectiones, et praecipue in artibus quae dicuntur conditivae. Initiis enim est opus stans, in quo relucet artificis diligentia. Cujus exemplum ponit Eustratius in arte quae est factiva imaginum : haec enim potest fieri per pictoriam, vel incisoriani, vel illam quae est ars latomorum. Pictor autem faciens imaginem, pincello utitur, cujus extremitas ad subtilitatem pili terminatur, et paulatim curvabile est in grossos et subtiles tractus secundum quod pictor voluerit. Colore autem utitur pro
materia qui liquidus est, et ubique tingit et variat ad omnem pictoris voluntatem. Et ideo a diligentia pictoris requiritur, quod perfectam faciat imaginem prototypum repraesentantem in omni dispositione lineamentorum. In figura autem incisionis : quia pars a parte non eruitur, nisi per instrumentum forte et acutum., et non potest esse subtile et parvum, ideo subtilissimis inhabile est. Materia etiam dura in minima non divisibilis sine fractione. Propter quod non obedit ad minimorum membrorum repraesentationem. Unde a diligentia incisoris non requiritur, quod in omnibus repraesentantem prototypum imaginationem faciat instrumentum. In arte vero latomorum materia lapis est, qui comminuibilis est. Instrumentum vero malleus hebetem angulum habens : quia aliter ad duritiam lapidis retunderetur. Propter quod a latomo non requiritur, nisi quod faciat imaginem ut in majoribus repraesentantem : et sic est in omnibus. Non justum esset quod in moribus requireretur certitudo quam rei natura non permittit: hoc enim esset destruere naturam rei propriam, et ignorare rerum principia. Sicut enim jam diximus, in uno genere non unus modus certitudinis, sicut diximus de imaginativa quae aliquo modo statuaria vocatur. Patet igitur quod certum simpliciter non in omnibus sermonibus est quaerendum, quemadmodum neque medicis unus requiritur modus certitudinis : cum etiam in uno eodemque genere non unus modus certitudinis et diligentiae requiratur.