In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Circa capitulum istud sunt dubitabilia.
Primo, Super illud :" Quam dedit illi Deus . " Glossa : " Secundum hominem accepit eam a Patre et Verbo sibi conjuncto in Spiritu sancto : ergo ly Deris, supponit pro tota Trinitate. Contra : Alia Glossa : " Quam dedit illi Deus " Pater, tamquam nihil debens : ergo ly Deus, supponit pro Patre.
Responsio. Homo assumptus accepit a tota Trinitate .: tamen secundum rationem auctoritatis attribuitur Patri, ut dicit Glossa, et per hoc non removentur Filius, et Spiritus sanctus. Unde ut notetur residere auctoritas apud Patrem, attribuitur Patri quod est commune toti Trinitati. Sic accipitur illud Matthaei, XI, 27 : Omnia mihi tradita sunt a Patre meo.
Secundo quaeritur, Secundum quam naturam dedit illi ? Non secundum divinam, quia omnia scivit ab aeterno sicut Pater : ergo secundum humanam. Contra : Richardus de S. Victore : " Scio, quod anima Christi ab hora conceptionis suae tam sapientiae quam scientiae plenitudinem accepit : ergo postea ei revelatio fieri non potuit."
Responsio. Christi anima omnium habuit scientiam quae Deus fecit, facit, et facturus est: sed non ita limpide cognovit sicut Deus. Unde Augustinus super illud Psalmi cxxxviii, 6 : Mirabilis facta est scientia tua ex me. " Homo assumptus divinae substantiae non potest aequari in scientia : et ideo quantum ad hoc potuit ei fieri revelatio. "Item, Cum haberet omnium scientiam non per naturam, sed per gratiam : non est inconveniens ei fieri revelationem.
Tertio, Quaeritur de hoc quod dicit : " Palam facere . " Contra : Haec revelatio facta est sub figuris, et occultata, unde non est palam facta. Item, super illud : " ''Et signavit . " Glossa, id est, sub sigillo dedit, ne locus sit furibus pervertendi, etc.
Responsio. Joanni palam facta est : quia veritatem rerum mentis intuitu conspexit, Deo revelante, et etiam figuras vidit quarum significationem aliis in parte revelavit et non omnino, sicut dicit Glossa : et hoc ne furibus esset locus pervertendi, et ne vilesceret prophetia.
Quarto, Super illo verbo : Quae oportet fieri cito , " quaeritur, Cum iste liber non solum futura, sed etiam praesentia et praeterita narrat, quare hic sola futura dicit Christum revelare servis suis?
Responsio. Quia praesentia visu, prae terita auditu facile cognosci possunt : futura autem non nisi per revelationem, et ideo magis dicit de futuris quam de aliis.
Quinto, Super illo verbo : Et signavit mittens. Contra : Infra, xxii, 10 : Ne signaveris verba prophetiae libri hujus.
Responsio. Dicendo, signavit,docuit infidelibus claudi. Dicendo autem : Ne signaveris, docuit fidelibus aperiri exercitio spirituali : propter quod dicitur, Daniel. XII, 9 : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempus praefinitum. Et subdit, v. 10 : Neque intelligent omnes impii. Porro docti intelligunt.
Sexto, Super illo verbo : Et testimonium Jesu Christi, quaecumque vidit . " Contra : Cum hoc opus scriptum sit ante Evangelium (ut dicit Hieronymus )quomodo se dicit testimonium perhibuisse Jesu Christo ?
Responsio. Etsi nondum perhibuerat scribendo, tamen perhibuerat praedicando : et sicut praedicavit, ita scripsit postea in Evangelio.
Septimo, Super illo verbo : " Quaecumque vidit. Contra : Multa quidem et alia signa fecit Jesus .
Responsio. Scribens testimonium Jesu Christi, non scripsit omnia quae viderat simpliciter, sed quae vidit posteris amplius profectura, et sic hic loquitur.
Octavo, Super illo verbo : Joannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia , " quaeritur, Quare hic ponit nomen suum, et non in principio sui Evangelii ?
Responsio. Propter tria. Primo, ut daretur auctoritas suo operi, qua Evangelium non indigebat : quia jam praedicatum erat, et a Domino auctoritatem habebat. Secundo, quia hujus operis et auctor et scriptor erat, Evangelii solum scriptor. Tertio, ne alterius esse opus crederetur : quia hunc librum in exsilio scripsit, et ideo posset credi alterius de facili : Evangelium vero inter fratres scripsit jam ab exsilio revocatus : et ideo hic nomen suum apposuit, et non in principio Evangelii.
Nono, quaeritur super illo verbo : " Et a septem spiritibus, etc. . Cum tota Trinitas quiescat in Ecclesia sicut in throno, quare solus Spiritus sanctus in conspectu hujus throni esse dicitur ?
Responsio. Quia remissio peccatorum Spiritui sancto attribuitur. Unde dicit Dominus, Joan. XX, 22 et 23 : Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, etc.
Decimo quaeritur, Quare personam
Patris non nominat sicut Filii, cum dicit : " A Jesu Christo , " et Spiritus sancti, cum dicit : " Et a septem spiritibus, " etc.
Responsio. Glossa : " Personam Patris praetermittit, quia nemo haereticorum de Deo creatore male intellexit. Personam ponit Filii, et Spiritus sancti: de quibus omnes haereses nascuntur in Ecclesiis. "
Contra : Quidam dixerunt Patrem fuisse passum : et Arius dixit Patrem Filio majorem.
Responsio. Sicut dicit Glossa de Deo creatore nullus male intellexit secundum illam notionem quae est innascibilitas, unde nullus negavit ipsum esse creatorem : sed de eo multi aliter male intellexerunt.
Undecimo, super illo verbo : " Primogenitus mortuorum . " Contra : Multi fuerunt ante ipsum mortui, et nati : ergo primogenitus mortuorum non potest dici.
Responsio. Quando primus homo de limo terrae formatus est, quasi ex utero matris, id est, terrae, genitus est, et primogenitus dici potest hominum, sed non mortuorum, cum nulli essent mortui : postquam autem mortuus est, et ejus filii, quasi in vulvam matris reversus est. Dominus autem veniens in carne mortuus est eadem lege, et in matris utero, id est, terrae sepultus : sed quia primus victurus in aeternum surrexit, vulvam matris primus aperuit : et ideo primogenitus mortuorum ratione debet dici.
Et si objicitur : Multi cum Domino surrexerunt: ergo non potest dici primogenitus mortuorum. Responsio : Secundum Augustinum, surrexerunt iterum morituri : Dominus autem non iterum moriturus : et ideo solus primogenitus mortuorum dicitur. Secundum Ambrosium, primus surrexit dignitate, non tempore.
Sed contra hoc est, I ad Corinth. xv, 20 : Christus surrexit a mortuis primitiae dormientium. Glossa: tempore, et dignitate. Responsio. Sustinendo, cum Ambrosio dicendum, quod Glossa loquitur de generali resurrectione, respectu cujus resurrectio Christi est prior tempore. Vel, si loquitur generaliter de omni resurrectione, dicendum quod illi non in die parasceves, sed in dio dominica, tamen post resurrectionem Domini, ut sit Deus sicut primatum tenens in omnibus .
Duodecimo, Super illo verbo : " Et posuit dexteram suam super me , " quaeritur, Quare non dicitur hic quid ei fecerit ponendo dexteram super eum ?
Responsio. Sicut dicitur de Daniele, quod eum consternatum Dominus erexit Angeli dextera , ita creditur quod fecit Joanni : sed tamen Joannes hoc non exprimit hic, ne putaremus Ecclesiam ab imitatione passionum Christi submotam, cujus Joannes gerebat figuram.