De consequentia enuntiationum in quibus plura de uno vel unum de pluribus dicitur.
His autem habitis, determinandum est de enuntiationibus in quibus vel plura de uno subjecto praedicata dicuntur, vel de pluribus subjectis unum dicitur praedicatum. Cum enim quatuor sint secundum haec enuntiationum differentiae, scilicet quod unum de une, vel plura de pluribus, vel plura de uno, vel unum de pluribus dicatur : jam satis dictum est de eis in quibus unum de uno dicitur. In quibus autem plura de pluribus dicuntur hic omittimus : quia non intendimus nisi de enuntiatione quae aliquo modo est una : illa vero in qua plura dicuntur de pluribus, nullo modo est una : ideo non est tractandum de ipsa. Cum ergo de his in quibus unum de uno dicitur jam tractatum sit, de his ergo in quibus de uno plura, vel unum de pluribus dicitur, nunc relinquitur esse dicendum.
Dicamus ergo si non est affirmare vel negare unum de pluribus, vel plura de uno, sed semper plura de pluribus affirmare vel negare : tunc talis affirmatio et negatio non est una aliquo modo : quia non est una ex parte subjecti, nec est una ex parte praedicati : et de tali enuntiatione hic non intendimus. In talibus autem dico unum non quod est unum voce tantum, sicut in aequivocis, sicut si unum nomen pluribus impositum sit, quod ta- men actu plura et aeque principaliter significat, ex quibus pluribus non fit unum per essentiam vel per accidens, sicut si dicam interrupta pronuntiatione vel prolatione, animal et mansuetum et bipes : haec enim sic prolata unam enuntiationem non faciunt : quia unumquodque eorum significatur ut actus : actus autem ut actus nihil unum constituunt. Si autem pronuntientur continue ut actus et potentia, ut dicatur animal mansuetum bipes, ex his unum fit quod uno nomine dicitur, quod est homo, quod nomen non plura significat, sed unum : quia actus et potentia sunt unum. Et ideo dixi fortasse : quia si hoc nomen, homo, esset animali et mansueto et bipedi impositum divisim ut actibus, non oporteret esse in significando unum, nec in supponendo, nec in praedicando. Quando autem imponitur his quae dicta sunt sicut potentiae et actui, tunc stat pro uno, sive sit subjectum, sive praedicatum. Ex albo et ambulante non fit unum subjectum: quia nec faciunt unum secundum substantiam vel essentiam, nec unum per accidens : quia quamvis homo et album et ambulans possint esse unum subjectum secundum substantiam quae substat utrique, tamen in enuntiatione veram rationem supponendi sive substandi verbo non habent homo albus, et homo ambulans : et ideo aliud subjectum est homo albus, et aliud homo ambulans, et aliud album ambulans.
Propter quod etiam si aliquis de tali subjecto quod est plura, affirmet aliquid verum praedicatum, non propter hoc erit affirmatio una. Similiter autem est si taliter, ut dictum est, plura praedicet de uno subjecto : plures enim est illa enuntiatio in qua unum de pluribus, vel in qua plura de uno, vel in qua plura de pluribus praedicantur, sicut in priori hujus
scientiae libro determinatum est. In talibus ergo enuntiationibus quae non unae, sed plures sunt, vox quidem una est quando una et non interpolata fit pronuntiatio : sed tamen affirmationes vel negationes sunt multae. Quod autem plures sit hujusmodi enuntiatio ex hoc patet : quia si omnis dialectica interrogatio est responsionis petitio : et hoc modo petit opponens fieri sibi responsionem quo interrogat : petit enim a respondente propositionem affirmativam vel negativam quae est altera pars contradictionis . Tunc si ita est, sicut dictum est, quod propositio affirmativa non est nisi unius contradictionis : quia una propositio non habet nisi unam contradictorie oppositam : tunc hujusmodi interrogationi quae plura significat, ut dictum est, non erit una dialectica responsio, sicut nec una fuit interrogatio. Quamvis forte in toto sive in pluribus illis quae supponuntur vel praedicantur sit una : quia a sophistis qui cavendi sunt, posset argui talis responsio. De his autem qualiter interrogandum et qualiter respondendum sit, in dialecticis Topicis dictum est. In Topicis autem elenchis ''(quia et sophistici et elenchi topica sunt quaedam) dictum est de interrogatione plures ut una.
Patet etiam similiter, quod propter hoc quod dialectica interrogatio petitio est responsionis per alteram partem contradictionis (quamcumque partem respondens elegerit) quod de quaestione quid est non est dialectica interrogatio, ut si quis interroget, quid est animal per diffinitionem et substantiam ? In dialectica autem interrogatione oportet respondentem ex data quacumque dialectica interrogatione eligere utram velit partem contradictionis. In tali enim interrogatione oportet interrogationem determinare utrum homo sit animal de quo interrogat, vel non : hoc autem non licet in quaestione quid est, in qua est determinata responsio diffinitionis .
Ex omnibus autem inductis constat quod plures enuntiatio de qua hic intendimus, est in qua vel plura de uno vel de pluribus unum enuntiatur. Istae enim enuntiationes aliquid de unitate habent : et ideo de his intendimus ad praesens. Quaeramus ergo de illis, utrum ea plura quae composita sive conjuncta praedicantur de aliquo uno subjecto, praedicentur divisa de eodem subjecto communi. Ad hoc autem determinandum accipiamus illud quod jam determinatum est, quod scilicet quaedam praedicantur composita de uno subjecto quae sic conjuncta sunt, ut omne sive totum praedicamentum sive totum praedicatum fiat ex omnibus illis vel substantialiter vel essentialiter, ita quod quodlibet suppositorum conjunctorum extra compositionem divisim acceptum per se inferat subjectum quando sumitur extra compositionem. Si enim quaeramus sic aut enuntiemus quod eorum quae conjuncta praedicantur plura de uno subjecto conjuncta sive composita, quaedam de toto composito praedicantur divisim, et quaedam conjunctim, convenientia non praedicantur de toto divisim, quae sic differentia sunt inter haec et illa, ut de homine verum est dicere quod est animal bipes : et iterum verum est dicere extra sive divisim, quod homo est animal, et quod homo est bipes. Et similiter de hoc toto conjuncto quod est animal bipes, verum est dicere, quod est animal : quia animal bipes est animal. Et iterum de hoc eodem verum est dicere, quod est bipes : quia animal bipes est bipes, divisim praedicatum : et de homine (quod implicite est animal bipes) verum est dicere, quod est animal divisim, et quod est bipes : haec enim conjunctim et sine interruptione prolata praedicatur, prout unum
est ex ipsis, sive prout ipsa sunt unum. Similiter cum dicitur conjunctim homo albus, de hoc praedicatur divisim et albus et homo : quia homo albus est albus, et homo albus est homo. Et haec etiam praedicantur ut unum subjecto et unum per accidens : quia album non habet rationem supponendi vel substandi nisi per subjectum in quo est : et ideo hoc fuit subjecto unum sive substando : et non multiplicatur in eis ratio substandi cum non sint unum per substantiam et essentiam.
Hoc autem in omnibus non est similiter. Si enim dicam, iste est citharaedus bonus, haec quidem conjunctim praedicantur de isto homine : et tamen divisim non valet praedicatio. Si enim dicam, iste est citharaedus bonus, vera est praedicatio si sit ita in re sicut enuntiatur in praedicatione : tamen non sequitur, iste est citharaedus bonus : igitur iste est citharaedus, et iste est bonus : nec sequitur etiam, est citharaedus et est bonus, ergo est citharaedus bonus. Si enim concedatur, quod quotiescumque duorum vel plurium alterutrum conjunctim dicatur de aliquo, utrumque duorum vel utrumque trium quae conjuncta dicuntur, divisim de eodem praedicantur, multa sequuntur inconvenientia. Sequitur enim primo in talibus, quod nugatio in multis erit explicita : nam de homine conjunctim et divisim verum est dicere, et quod est homo, et quod est albus. Si ergo utrumque illorum divisim verum est dicere de toto conjuncto : tunc verum est dicere de homine albo, quod est homo, et quod est albus, et sic homo albus est homo : et hoc est iterum conjungere, ut dicatur, homo albus homo : et de hoc conjuncto verum est dicere iterum divisim, quod est homo : ergo homo homo albus, est homo : ergo est homo, homo homo albus. Et similiter est de eo quod est album : quia homo albus est album :
et de hoc toto dicetur album : ergo homo albus albus est albus : et hoc procedit in infinitum. Et similiter si dicam, homo est musicus ambulans quae conjunctim conveniunt homini. Et si de toto conjuncto ea quae conjuncta sunt, praedicantur divisim, nugatio erit, et nugando procedetur in infinitum : haec enim et implicita sive conjunctim sunt convenientia subjecto : quia subjecto actu et intellectu et voce sunt conjuncta. Si iterum dicuntur de eo divisim, erit nugatio explicita et expressa.
Amplius autem in substantialibus ex quibus fit unum per substantiam, idem sequitur inconveniens, si de toto conjuncto divisim praedicentur, quae composita subjecto conveniunt. Si enim propter hoc quod Socrates divisim et homo est, et bipes, etiam homo bipes est homo et bipes : et sic homo bipes est homo : et de hoc conjuncto iterum praedicatur homo : et sic homo bipes est homo homo bipes : et eadem ratione erit homo bipes homo homo homo bipes : et sic procedur nugando in infinitum per hunc modum. Manifestum est ergo quod plura contingunt inconvenientia si quis ponat complexionem, hoc est, compositam praedicationem fieri de his quae divisim toti composito conveniunt, sicut jam in parte ostensum est.
Quod si de composito componentia divisim praedicantur tam in accidentibus praedicatis quam in substantialibus, amplius hoc etiam deducetur ad nugationem implicitam : si enim quaecumque praedicantur conjunctim, praedicantur etiam divisim : cum sciamus, quod Socrates est et homo divisim, et bipes divisim, secundum hoc Socrates erit homo bipes conjunctim : et de hoc toto conjuncto praedicatur et homo et bipes : ergo Socrates homo bipes erit homo et erit bipes : et iterum illa conjunctim dicentur de Socrate homine bipede : ergo Socrates erit homo homo bipes bipes : et hoc procedet in infinitum sicut prius. Adhuc in homine actu et intellectu est bipes : addere ergo non oportet : et si addatur, erit nugatio. Si enim sic dicatur : Socrates est homo, per hoc quod dico homo, ponitur et bipes : et bipes etiam additur : ergo Socrates est homo bipes bipes. Similiter statim nominato Socrate intelligitur homo : si enim dicam, Socrates homo, sequitur quod Socrates est homo homo : et sic in infinitum. Et scias quod hunc modum sic ponit Alfarabius, nec aliter exponi potest quod perspicue sitverum quod hic ponitur.
Quaecumque ergo sunt de numero eorum quae praedicantur, vel quaecumque sunt etiam de numero subjectorum de quibus illa praedicantur, sunt talia quae secundum accidens praedicantur de aliquo : vel talia sunt, quod secundum accidens praedicatur unum eorum de reliquo, haec divisim convenientia non erunt unum conjunctim praedicatum : ut si dicam divisim, homo est albus, et homo est musicus, non erit idem compositum praedicatum musicus et albus : quia ista sunt accidentia eidem, et e converso : et unum eorum non est sicut potentia, et alterum ut actus : et ideo non faciunt unum conjunctum praedicatum : unde quamvis aliquando sit verum dicere album esse musicum, hoc est, quod aliquis albus est musicus, non tamen propter hoc erit unum conjunctum praedicatum ex his quae sunt album et musicum, sicut unum fit ex potentia et actu, ut si dicatur coloratum album : haec enim conjuncta sicut actus et potentia unum actum faciunt praedicatum.
Ex quo sequitur quod nec illa quae superius inducta sunt, cum dicitur si citharaedus bonus sit, non fuit simpliciter unum, hoc est, universaliter unum praedicatum : quoniam hoc quod dico bonus, non semper dicit bonitatem citharoedi : sed quando simpliciter praedicatur sine eo cui adjungitur circa quod ponit formam suae bonitatis, dicit bonitatem ejus quo praedicatur, ut cum dicitur, homo est bonus, dicit hominis bonitatem et non citharoedi. Et ideo si illa praedicentur
divisim sicut conjunctim, ut cum dicitur, homo citharaedus bonus : ita diceretur homo citharaedus, et homo bonus, variaretur secundum aequivocationem hoc quod dico, bonus : bonus enim per prius et posterius dicitur de bono moris et de bono citharoedi : quia, ut dicit Aristoteles, alia est virtus hominis in bono, et alia est virtus citharoedi : unde non simpliciter unum sunt bonum et citharaedus sicut actus et potentia, sicut unum sunt animal et bipes, si bipes ponatur differentia constitutiva, quae cum genere speciem.constituat : quia tunc unum praedicatum conjunctum sunt animal bipes, sicut cum dicitur, homo est animal rationale : sic enim non ad invicem se habent citharaedus et bonus. Accidentalis ergo praedicatio impedit quod convenientia divisim non semper praedicantur conjunctim. Propter quod etiam quia accidit animali hominem esse, dicunt quidam quod bene dicitur, Socrates est homo, et est animal : tamen non dicitur, Socrates est homo animal, impediente nugatione : quia animal actu et intellectu supponitur in homine : et ideo si est homo animal, erit homo animal animal : et proceditur nugando in infinitum. Sed quia in animali non supponitur actu homo et intellectu, sed potentia solum, bene dicitur Socrates animal homo, quia se habent ad invicem ut unum substantiale : homo enim dicit actum ejus quod in potentia est in animali.
Amplius autem adhuc in talibus praedicatis quae plura sunt et composita, advertendum est, si sunt in aliquo sicut in subjecto per intellectum vel voce vel intellectu supposita : tunc enim ex conjunctis non licet inferre divisum : propter quam considerationem vitatur nugatio : quia sic non sequitur, quod album frequenter dicatur nec homo : nec aliquid aliud quod est in aliquo. Hoc autem est sicut si dicam de aliquo ut Cicerone, Cicero albus est homo albus. Et si est homo albus, et est homo et est albus, et inferam : ergo Cicero albus est homo al- bus, homo albus : vel si dicam sic, Cicero homo est animal bipes : ergo est animal et est bipes : et sic est Cicero homo animal animal bipes. Divisim ergo convenientia cum eis quae insunt, non licet componere : in homine enim per intellectum sunt et actu supponuntur et animal et bipes. Verumtamen aliquando verum est dicere vel praedicare praedicata composita de aliquo, et etiam divisim sive simpliciter sine compositione. Sicut enim verum est dicere quemdam esse hominem simpliciter sine compositione : aut sicut verum est dicere quemdam qui est albus, hominem esse album simpliciter sine compositione : ita verum est dicere quemdam hominem album esse album, ita quod album praedicetur de eo divisim sicut conjunctim cum homine : bene enim sequitur, Cicero est homo albus : ergo est albus.
Hoc autem non semper nec in omnibus praedicatis compositis verum est dicere : falsum enim est quotiescumque in praedicato est oppositio in adjecto, quod ut compos itum conjungitur praedicato : tunc enim argumentum non valet a composito ad divisum, ut si dicam, iste est homo mortuus, non sequitur, ergo est homo, et est mortuus : eo quod hoc quod dico mortuus, privat rationem hominis simpliciter, et sic est oppositum homini. Quando autem in talibus praedicatis compositis non est aliquid compositorum in altero componente, ex quo sequitur contradictio vel privatio alterius : tunc verum est inferre divisim conjuncta: et quando quidem oppositio est in adjecto ad praedicatum, semper est falsum, quod procedatur a composito conjuncto ad divisum. Sed quando in adjecto non est oppositio, non semper est verum, quod ex composito divisum inferatur. Si enim dicam sic : Homerus est aliquid ut poeta, vel Homerus est poeta, non est oppositio in adjecto praedicati : quia esse ut poeta non est oppositum ad aliquid quod praedicatur de Homero : non tamen sequitur, Homerus est aliquid ut poeta:
ergo est aliquid, et est poeta : quia esse ut poetam accidit Homero : et ideo ex tali accidente non infertur esse simpliciter : quia esse ut poetam Homero est esse secundum quid, et hoc non infert esse simpliciter. Adhuc autem ponitur expressius aliud exemplum quod est : Homerus vivit ut poeta, non sequitur, ergo vivit : vivere enim ut poeta est vivere in memoria poesis quam fecit.
Ex his autem quae dicta sunt accipitur, quod in quantiscumque vel quibuscumque praedicatis compositis non est contrarietas vel aliquo modo oppositio in adjecto quod componitur cum praedicato, considerandum in talibus si diffinitiones praedicatorum illorum praedicentur de subjecto, et possunt poni loco nominum . Si enim sic est : tunc ista per se et substantialiter praedicantur, et tunc a composito praedicato potest inferri divisum secundum se : quia talia non praedicantur secundum accidens. Quod simpliciter non est, non potest concludi esse propter aliquod opinabile aliquo modo, sicut diximus de Homero, qui vivit in opinione, hoc est, in fama hominum : talis enim opinio est accidens Homero : et non est de eo quod sit, si est de Homero quod simpliciter non sit, sed sit secundum accidens aliquod.
Quia ante jam multa de his et diffusa dicta sunt, in omnibus talibus praedicatis data est talis doctrina a quibusdam, quod considerandum est in praedicatis compositis quae duo sunt vel plura : aut enim ambo erunt substantialia, aut ambo accidentalia : aut unum substantiale, et aliud accidentale. Et siquidem ambo sunt substantialia : aut sunt convertibilia inter se, aut non. Et si quidem sunt convertibilia, ex divisim convenientibus non pot-
est inferri praedicatum conjunctum impediente nugatione, ut si dicam, iste est homo et est risibilis: igitur est homo risibilis. Si autem substantialia sint et non convertibilia : tunc unum est in plus, et aliud in minus : et tune considerandum est quod unum illorum in composito praedicato praeordinetur alii. Si autem praeponitur magis commune, et apponitur ei magis commune : tunc ex divisim convenientibus bene concluditur conjunctum, ut iste est animal et est homo : igitur est animal homo : quia homo non concipitur in ratione animalis, sed in praedicato animali apponitur ad determinationem. Si autem praeponitur minus commune quod in se claudit magis commune, tunc ex divisim convenientibus non infertur conjunctum impediente nugatione, ut iste est homo et est animal, non sequitur : ergo est homo animal impediente nugatione implicita. Si autem ambo praedicata accidentalia sunt, debet considerari si unum inest subjecto per alterum vel non. Et si quidem unum inest per alterum, tunc illud quod inest per alterum, est deratione illius quod inest per ipsum : et tunc ex divisim convenientibus infertur conjunctum. Si praeponatur in conjuncto illud per quod inest alterum : quia illud est magis commune, ut si dicam, iste est coloratus et est albus : ergo iste est coloratus albus. Si autem e converso minus commune praeponatur, tunc non sequitur propter nugationem. Si autem ambo sunt accidentalia, et unum non inest per alterum : tunc nunquam valet processus a divisim convenientibus ad conjunctum, ut si dicam, iste est albus, et est musicus : ergo est albus musicus. Haec de consequentia enuntiationum quae sunt de inesse dicta sufficiant.