IN FESTO BEATI BAETH0L0MAEI
APOSTOLI.
Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis, et bibatis super mensam meum in regno meo. Luc. xxii, 28, 29 et 30.
Haec verba dicuntur Apostolis, quorum unus erat S. Bartholomaeus : dicuntur etiam omnibus Christianis, qui Christo fideliter adhaerent in prosperis et adversis. Unde tria sunt hic notanda :
I. Quas sunt tentationes, in quibus Apostoli cum Domino permanserunt? II. Quod sit regnum, quod sibi a Dei Filio disponi meruerunt? III. Quae sit mensa, ad cujus refectionem jamdudum Iaetanter accesserunt 1
I.
De primo nota : Tentationes Domini erant persecutiones Judaeorum, quibus eum tripliciter, videlicet corde, ore, et opere persequebantur.
I. Corde quippe bonum Deum oderunt, et amabilem contempserunt. Unde ipse dicit in Joan. xv, 18, 24 et 25 : Si mundus vos odit : scitote quia me priorem vobis odio habuit. Et infra : Si opera non
fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. Sed ut adimpleatur sermo, qui in leqe eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis. Item dicit Dominus, Joan VII, 7 : Me odit mundus : quia testimonium perhibeo de illo, quod opera ejus mala sunt.
Beatus etiam Bartholomaeus et caeteri Apostoli odia malorum hominum sustinuerunt, quod et nos facere debemus. Unde dicit Dominus, Marc. xiii, 13: Eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. Item dicit, Matth. XXIV, 9 et 13, et Luc. XXI, 17. Item, Joan. xv, 19 : Si de mundo fuissetis : mundus quod suum erat, diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea fidit vos mundus. Item monet nos Luc. VI, 22 et 23, ut bene agentes Iaetanter iniquorum hominum odia patiamur : dicit enim : Beati eritis eum vos oderint homines propter Filium hominis. Gaudete in illa die, et exsultate : ecce enim merces vestra multa est in catio.
Corde etiam amabilem contempserunt. Unde dicit Isa. liii, 2 et 3 : Vidimus eum, et non erat adspectus, et desideravimus eum: despectum, et novissimum virorum. Summo quippe desiderio Prophetas illius adventum postulaverunt, et quem Scribae et Pharisaei quasi novissimum, id est, vilissimum despexerunt. Item de contemptu Domini dicitur, Luc. xxiii, 11 : Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit. Quod autem Judaei amabilem Dei Filium contemptibilem reputaverunt, per hoc satis claret, quia eum conspuerunt, sicut testatur Matth. XXVI, 67, et Marc. XIV, 65. Apostoli etiam contemnebantur. Unde et si nos Deo servientes contemnimur, patienter sustinere debemus.Unde dicit Dominus, Luc. x, 16: Qui vos spernit, me spernit. Et vere hodie boni et simplices contemnuntur : nequam autem et versuti homines extolluntur. Unde dicitur in Job, XII, 4 et 5 :
Deridetur justi simplicitas, Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum. Simplicitas itaque pauperum licet hodie contemnatur apud cogitationes divitum versutorum, ipsa tamen quasi lampas clarissima lucebit in tempore extremi judicii, quando discutientur merita singulorum.
II. Christo etiam in facie male locuti fuerunt. Sex enim crimina imposuerunt ei. Dicebant enim eum esse voratorem, potatorem, male agentium amatorem, turbarum seductorem, demoniorum receptatorem, et gentis subversorem.
De primis tribus dicit ipse Dominus, Matth. XI, 19 : Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum, et peccatorum amicus. Quasi diceret: Ipse consentit eis, et approbat eorum facta.
De quarto dicit Joan. VII, 2 : Murmur multum erat in turba de Jesu. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii dicebant : Non, sed seducit turbas.
De quinto dicit Joan. VII,20: Dixit turba ad Jesum: Daemonium habes. Item dicunt Judaei ad Dominum,Joan, viii, 48 et 52 : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et demonium habes?... Hunc cognovimus quia demonium habes. Quasi diceret: Tu es receptator daemoniorum, quorum ministerio facis quecumque agis.
Desexto dicitur in Luc. xxiii, 2, ubi dicunt ad Pilatum de Christo : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Caesari. Multa etiam alia probra et falsa testimonia dixerunt in facie Jesu.
Item, in absentia ejus corporali in multis detraxerunt ei, de facte ejus optima inverterunt. Cum enim Dominus quemdam curasset, qui cecus erat et mutus, et a demonio obsessus, ut dicitur Matth, XII, 24, Pharisei dicebant : Non ejicit demones nisi in Beelzebub principe daemoniorum. Item cum quemdam illuminasset, qui cecus natus fuerat, ut dicit Joan. IX, 16 et 24, dicebant quidam ex
Pharisaeis : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit... Nos scimus quia hic homo peccator est. Sic eliam in caeteris factis suis detraxerunt ei, eaque semper in malum converterunt.
Et vere adhuc hodie multi Christiani sunt, qui maledicunt Domino, et opera Dei blasphemant et invertunt, maxime potatores et lusores, aratores et vinitores. Lusores enim blasphemant Dominum cum amittunt. Aratores autem et vinitores auram et fructus sibi a Deo concessos quampluries reprehendunt. De hoc dicitur in II Reg. XVIi, 5 et seq., quod quidam vir nomine Semei procedebat, et maledicebat, mittebatque lapides contra David, et contra universos servos ejus regis David : Omnis autem populus, et universi bellatores a dextro, et sinistro latere regis incedebant. Dixit autem Abisai regi : Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi ? vadam, et amputabo caput ejus. Et ait rex : Dimitte eum, ut maledicat.
David interpretatur manu fortis, vel vultu desiderabilis, et signat Dei Filium, qui est manu fortis per justitiam, et vultu desiderabilis per misericordiam : qui etiam vallatus est ex utroque latere, forti multitudine ministrorum. Ut enim Daniel ait, vii, 10 : Millia millium ministrabant ei,et decies millies centena millia assistebant ei. Audet tamen aliquis miser homuncio maledicere et blasphemare principem regum terra, et contra discretum ordinatorem Christum lapides projicere detractionum, et licet Abisai, qui interpretatur patris rugitus, et signat severitatem divinam, dicat : Vadam et amputabo caput ejus, dicit tamen divina longanimitas et patientia : " Dimitte, dini mitte, ut maledicat, si forsitan postea " convertatur et poeniteat. "
III. Multa nihilominus ei mala fecerunt, ipsumque denique ceperunt, vinxerunt, faciem ejus velaverunt, colaphis et alapis ceciderunt, flagellaverunt, spinis cornaverant, arundine caput plenum doloribus percusserunt, patibulo crucis dorsum ejus ornaverunt, vestibus eum spoliaverunt, in crucem extenderunt, manus ejus et pedes perfoderunt, aceto et felle potaverunt, novissime lancea perforaverunt, et gloriam Resurrectionis ejus, data pecunia, quantum poterant, celaverunt. Haec et multa alia Jesu benigno fecerunt, in quibus omnibus duodecim discipuli corde, ore, et opere cum Domino permanserunt.
II.
De secundo nota, videlicet de regno Dei, cujus haeredes Apostoli meruerunt effici, quod dicitur in Dan. vii, 26 et 27 : Judicium sedebit,...ut magnitudoregni... detur populo sanctorum Altissimi. Hoc autem regnum commendatur a tribus.
Primo, ab inaestimabili claritate. Unde in Matth. xiii, 43 : Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Quomodo non esset ibi clarum, ubi quilibet justus fulgebit sicut sol?E converso, horrendae tenebra erunt in inferno : quidquid enim tetrum est et horrendum, defluet in infernum.
Commendatur etiam a pacis tranquillitate. Unde dicitur I Paral. xxii, 9 : Pacem et otium dabo in Israel cunctis diebus ejus. Item, II Paral,. xx, 30: Quievit regnum Josaphat, et praebuit ei Deus pacem per circuitum. Josaphat interpretatur Dominus judex et signat Filium Dei. E converso, nulla pax, sed jugis daemonum inquietatio erit in inferno.
Commendatur tertio a totius boni ubertate. Unde dicitur Deuter,. xxx, 9 : Abundare te faciet Dominus Deus tuus in ubertate terrae, et in rerum omnium largitate. E converso, in inferno, erit perpetuus defectus omnis boni : ibi nihil est, nisi malum.
III.
De tertio nota : Mensa Domini, ad quam jam accesserunt Apostoli et alii electi, est fruitio divinitatis et humanita-
tis Domini nostri Jesu Christi, cujus mensas fercula sunt innumerabilia. De hac dicit Job, xxxvi, 16 : Requies mensas tuae erit plena pinguedine.
Rogate ergo Dominum, ut omnia adversa mundi tam patienter sustineamus, ut ad regnum et mensam Dei Filii perveniamus. Quod nobis, etc.