LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De utilitate distinctionis multiplicis.
Tangendo horum instrumentorum utilitates, non oportet exponere primi : quia haec per immediatam ordinationem ut principium ordinatur ad syllogismum, et in syllogismo patet utilitas ejus. Tangendo autem utilitates secundi instrumenti dicimus, quoties dicitur unum quod est, est utile considerare ad manifestum (hoc est, ut manifestum fiat) in quo sensu accipiatur propositum, ut opponens et re- spondens ad idem se referant: magis enim sciet et melius quis respondentium, quid hoc est in quo sensu proponitur ab opponente, quando per distinctionem multiplicis palam factum est quot modis dicitur, quod positum. Utile etiam est ad fieri (hoc est, si fiant) similiter opponentes ad eamdem rem (hoc est, ad eumdem sensum) in quo accipit respondens : et sic non fiant syllogismi ad nomen tantum, et non ad intentionem, nisi prius fiat distinctio multiplicis : si enim ex multitudine obscure sit aliud quoties dicitur, accidit non ad idem secundum rem et intentionem, et eum qui respondet, et eum qui interrogat, intentionem ferre. Si autem per distinctionem manifestum sit quoties dicitur, et ad quid respondens se ferat (hoc est, ponat) sive concedat ipsum, ridiculosus videbitur interrogans sive opponens, si non ad idem cum respondente sermonem (hoc est, rationem) faciat. Tertio autem utile est hoc instrumentum et ad non paralogizare quoad respondentem . et paralogizare quoad opponentem. Cujus probatio est, quia nos scientes quoties aliquid dicitur, non paralogizabimus respondenti, sed statim per distinctionem sciemus, sinon ad idem quod positum est, sermonem (hoc est, ratiocinationem) faciat qui interrogat sive opponit. Et nos ipsi opponentes facultate hujus instrumenti poterimus paralogizare respondenti nobis. Dialecticis autem hoc aliquando necessarium, ut quando protervus est respondens, ut paralogizatus quiescat a protervia. Paralogizabimus ergo respondentem ut sit sciens quoties dicitur unumquodque in oratione vel disputatione accepta. Hoc autem quod est paralogizare protervum, non in omnibus orationibus est possibile : quoniam multiplicia fiunt de numero eorum quorum unum (hoc est, uno sensu) acceptum verum, in alio falsum : tunc enim magis patebit inconveniens conclusum.
Est autem modus hic qui est paralogizare non conveniens dialecticae disputationi : propter quod omnino et universa-
liter verendum est dialecticis hoc disputare, ad nomen et non ad rem referendo disputationem, nisi opponenti qui scit per experimentumproterviam respondentis, quod non possit alias propter respondentis importunitatem de proposito disputare. Sunt ergo tres dictae utilitates secundi instrumenti : quia distinctio multiplicis, aut utilis est propter propositum in se acceptum, et sic est utilitas prima : aut utilis propter propositum ad aliud comparatum : et tunc aut est comparatum ad disputationem, et sic est utilitas secunda : aut comparatur ad condisputantem, et sic est utilitas tertia.