21. Historia de Domina In sabbato.
32. De sancto Alberto Carmelita.
51. De s. Berchtoldo Garstensi.
52. De s. Bernaardino Senensi.
55. De ss. Cyrillo et Methodio.
60. In festo duorum Ewaldorum.
85. In translatione s. Thoniae Aquinatis.
93. In Translatione s. Virgilii.
In 1. Vesperis.
Super Psalmos.
A. Annae sanctae celebremus
Inclita solemnia,
Ut per eam Impetremus
Natae patrocinia.
R. Anna, Jesse plantula,
Ex te crevit virgula,
Quae produxit lilium,
Vertun Dei filium ;
V. Felix Illa dies fuit,
Prolem hanc qua genuit.
Ad Magnificat
A. O beata Christi ava,
Sordes nostras prece lava,
Tuae natae Interventu
Ut locemur In concentu
Beatorum omnium.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Sit laus nostro salutari,
Qui per Annam generari
Matrem sibi voluit.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Anna pio viro munda,
Diu tamen Infecunda,
Copulatur Joachim.
2. Simul ergo, quae habebant,
Peregrinis dividebant
Templis et egentibus.
3. Sic per annos duodenos
Peragebant et octenos
Caelibe conjugium.
Responsoria.
1. Ex Nazareth originem
Joachim produxerat,
Annam sed In Bethlehem
Clara stirps produxerat,
V. Ambo aeque nobiles,
Devotos et dapsiles.
2. Quadam die soli stanti
Angelus apparuit
Et, ne fleret, contristanti
Joachim prohibuit,
V Exauditas nuntiat
Preces, quas obtulerat.
3. Joachim ex nuntio
Tremiscens angelico
Senem sese cogitabat,
Intra sese haesitabat
V. Ob prolixa tempora
Et exstincta femora.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. IIIis non habentibus
Prolem cum gemitibus
Domino voverunt.
2. Se daturos teneram
Habituros puerum
Templo serviendum.
3. Assecuti proprium
Tandem desiderium
Goelitus fuerunt.
Responsoria.
1. In exemplum statim Saram
Angelus proposuit,
Edidit prolem quae caram
Nec aetas prohibuit.
V. Sic Racheli factum fuit,
Joseph quando genuit.
2. Fidem ergo confer dictis
Nec discedas ut confictis,
Annae namque gravidus
Tunc apparet uterus.
V. Felix Illa dies erit,
Prolem cum genuerit.
3. Cum producet Illa foetum
Totum mundum reddet laetum
Inde salus prodiet
Quae nunquam deficiet.
V. Gignet enim filiam
Gratia plenissimam.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Legis Improperium,
Dum ad sacrificium
Simul eunt, audiunt,
2. Infecundos arguit
Sacerdos et respuit
Oblatum munusculum.
3. Hunc et Illam consolatur
Angelus, dum spes donatur
Nasciturae sobolis.
Responsoria.
1. Laetus ergo praestolatur,
Ut effectu compleatur
Promissum mirificum
Allatum per angelum.
V. Sic et uxor gravida
Partum exspectat avida.
2. Tandem Anna sobolem
Parturivit nobilem
Et juxta oraculum
Indidit vocabulum,
V. Quae peracto triennio
Coeli dicatur obsequio.
3. Jesu Christe, nepos cujus
Tu es, ob amorem hujus
Molem tergens peccatorum
Regno transfer nos polorum
V. Fecundatos Inclitis
Castitatis meritis.
Ad Laudes.
Antiphonae.
1. Sedem Anna Domino
Decoram paravit,
Intra quam a saeculo
Manens se locavit.
2. Terra laudet Dominum,
Virginem qui virginum
Nasci de Anna statuit.
3. Obstruxit Deus omnium
Os Joachim dicentium
Maledicto obnoxium.
4. Israeli convenit
Deum benedicere,
Qui de Ipso voluit
Matrem sibi sumere.
5. Vobis, Sion filiae,
Magnae sint laetitiae
Dei pro hospitio
Praeparato filio.
Ad Bonedictus.
A. Miserendi patribus
Tempus adventabat,
Mariam cum angelis
Venturam monstrabat.
Quae cum matre postulet,
Ut nos pie visitet
Oriens es alto.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Anna, sonans gratia,
Nobis gratiosa
Sis obtenta venia,
Ne nos criminosa
Ultra premat actio
Sed det satisfactio
Loca gaudiosa.