APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Principali huius opusculi particula expedita, secundaria haec pauca epilogat et supplet quaedam, ut novi discipuli Christi, qualiter ad Deum, ad se, ad proximum et ad res etiam, quas aliquando servare vel tractare contingit, se habeant; quibus differentiarum indiciis de sua conversione discernant ; qualiter denique ipsi ad professionem recepti se gerere debeant, vel breviter in aliquibus instruantur.
Capitulum I.
De ordinatione respectu Dei .
1. Ante omnia cor suum per puram confessionem mundatum dignum Deo habitaculum praeparent, illud excolant, illud exornent, nihil ibi sordidum vel obscuram, nihil ibi vel ad horam residere, quod Dilecti sui oculos offendere valeat, patiantur. Tentationes et cogitationes malas humiliter et pure confiteri non differant. Veretur hostis consilium suum ingerere non celanti.
Providendum est eis, ut, qui iam sunt superni Regis militiae annotati, secum omnino firment et statuant, se usque in finem ei fideliter servituros, nec ullis ab eo tentationibus, tribulationibus et angustiis deinceps recessuros. Iuravi, ait Propheta , et statui custodire iudicia iustitiae tuae.
2. Religionem sanctam, ad quam eos Dominus sua miseratione vocavit, ferventissimo ac fidelissimo studeant amore diligere et ei tanquam speciosissimae ac Deo dilectissimae sponsae fide inviolabili adhaerere.
Quaecumque sibi, sive prospera sive adversa, contigerint, Deum semper devotis efferant laudibus, ut, sive cespitent sive cadant sive aliam quamcumque molestiam seu laesionem incurrant, semper in ipsorum ore resonet laus divina, semper vel Benedictus Deus, vel Ave Maria, vel aliquid, quod ad laudem Dei pertineat, dicant . Et hoc in consuetudinem ducere studeant nulla unquam negligentia omittendum.
Quidquid speciositatis vel delectabilitatis in creaturis invenerint, quidquid circa statum humanae conditionis vel dispositionis acciderit, totum semper assumant in materiam laudis Dei, et de omnibus, quae occurrerint, devote studeant cogitare. In ipso suarum omnium operationum initio Dominum invocare et suam ad ipsum intentionem dirigere assuescant.
8. Instent orationi frequenter , quae novam in horto Domini plantulam fovet, provehit et confirmat. Discant ergo una saltem diei vel noctis hora tempus et otium vindicare, quando, ad se reversi mentisque cubiculum introgressi, orent Patrem suum in abscondito et in coreb contrito et humiliato universorum Domino familiariter astent. Mane autem astabat Propheta Domino, quia qui mane vigilaverit ad Deum inveniet eum. Subripienda erit carni, et si forte non semper, saepe tamen somni requies matutini, cum Christus resurrexerit illa hora . Tunc est tempus allidendis ad petram parvulis, mortificandae carni et recreando spiritui opportunum. Tunc spirituales aviculae dulcem Deo in cordis organo exhibent melodiam . Ad haec et aliae temporis et quietis opportunitates, quae occurrunt, minime negligendae sunt.
4. Post horas canonicas non statim oratoriam exeant, sed in oratione aliquantulum subsistentes, qualiter opus Dei peregerint, cogitent, an tepide, vel ferventer ; defectus, si quos ibi commiserint, tunc emendent gratiaeque devotionis se offerant infundendae, quam, si Dominus dederit, non repellant.
Hoc autem in omni oratione observent , vel quod orantes dicunt ex animo semper dicant ; non enim vocibus, sed rebus agitur apud Deum . Porro, qui ad orationem est negligens suae nimirum ingratitudinis et tepiditatis est testis. Frustra profectus virtutum sine oratione speratur.
5. Ad ea igitur, quae ad cultum Dei pertinent, magno corde et prompto corpore accingantur. Ad divinum Officium, audito signo, statim omnibus occupationibus omissis, accelerent. Si in lectis fuerint, statim surgant nec ultimum aliquatenus signum exspectent. Oratione namque aliqua utiliter praevenitur Officium. Qui sic ex studio praevenit in benedictionibus meretur dulcedinis, id est maioris devotionis et gratiae, ad ipsius exsecutionem praeveniri . Ecclesiam intraturi, manus, si necesse habuerint, lavent. Testes, maxime in die, religiose componant, ne irreverenter aut indecenter introeant aulam Det In ecclesia Deo psallentes, Creatorem suum totis viribus cum reverentia debita laudent.
6. Officium suum in choro et extra non perfunctorie quidam, aut summis, ut dicitur, labiis , sed devote semper et integre dicere studeant nec aliam ei occupationem admisceant. Cessent manus, oculorum evagatio reprimatur, ut mens ab exteriori cura penitus libera soli valeat Deo vacare. Dies vel hora, quae negligenter officiata pertransierit , nequaquam ulterius poterit revocari, cum presertim temporis sequentis officium suam nihilominus diligentiam et devotionem requirat. Nec sibi de gratuitis orationibus blandiantur, si circa necessarias, quae primo loco habeudae sunt, desidiosi exstiterint.
7. Denique iuxta Sancti verbum, " pure semper ac strenue debent laudibus divinis intendere: pure quidem, ut, dum psallunt, nihil aliud cogitent, quam quod psallunt ; strenue vero, ut, sicut reverenter, ita et alacriter Deo assistant, non pigri, non soranolenti, non oscitantes, non parcentes vocibus, non praescindentes verba dimidia, non integra transilientes, non fractis et remissis vocibus muliebre quiddam, balba de nare sonantes, sed virili, ut dignum est, sonitu et affectu Spiritus verba depromentes ". Reverentiam in Officio honesta corporis dispositio, quae mentis devotionem non mediocriter promovet, attestatur. In choro non stent in stallis suis molliter, aut quasi fractis renibus resoluti.
Quando post psalmum, vel hymnum sanctae Trinitati reverentia exhibetur, humiliter et decenter inclinent. Tunc enim tardius surgere, segniter aut certe difformiter inclinare, ut, quando corpore quidem sufficienter demisso, vultus tamen indecenter erigitur, oculis erratice circumlatis, imperfecte quoque ad memoriam Trinitatis inclinationis venerationem exsolvere, quasi sit honoris differentia in personis, irreverentiae arguit et teporis. 8. Etiam extra chorum stent ad Officium, praeterquam ad lectiones et specialiter excepta dumtaxat . Irreverentes et pigros se noverint, si debitas Deo laudes sedendo vel iacendo exsolvant, nisi necessitas evidens cogat. Si quando per viam Officium dixerint, etsi non vacat continue , dum illud dicunt, ab itineratione quiescere, saltem ad collectam praecedentiam collectivam, quando omnino tota est in Deum intentio colligenda, in uno sistant loco, immo, si tempus exegerit et locus permiserit, cum reverentia genuflectant, ut in oratione communi totam Officium venerentur.
9. Dispositio corporalis honesta devotionis provocat affectum et designat. Non frustra sanctus Martinus " oculis ac manibus in caelum semper intentus " orasse describitur . Intrinsecos motas gestas exterior attestatur. Quamvis extra conventum conventualis in omnibus disciplinae non servetur districtio, in omnibus tamen Religiosi operibus religionis debet vestigium relucere. Debent ergo ad opus Dei corpus honeste disponere, ad collectam et Trinitatis memoriam vel modicum inclinare, ordinem in prosequendo servare, occupationem et interruptionem vitare. 10. Ad Missas, postpositis omnibus, tanto maiori promptitudine ac devotione ministrent, quanto ibi familiarius Deo servitur. Calicem et corporalia, si tetigerint, reverenter et mundissimo tractent mannsque post tactum hujusmodi, antequam apponant communibus, lavent. Corpus dominicum recepturi, ante, ut decet, ampliori confessionis , orationis et tam a cibis quam verbis temperantiae studio acceptum Deo satagant hospitium praeparare. Infusam autem ob tanti reverentiam iospitis gratiam in gratiarum actione attendant.
Non minor est virtus quam quaerere parta tueri .