CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Septima via, ex stabilitate Ecclesiae, quia ejus doctrina semper est eadem et ipsa nunquam deficit, non obstantibus quibuscumque persecutionibus, et perpetuam habet Episcoporum ab ipso Petro successionem. Hoc tertium de successione pro Ecclesiae stabilitate urgent Aug. c. 4. contra Ep. Fund. et Ep. 165. Iren. lib. 3. c. 3. Optat. contra Parmen. c. 2. Cypr. lib. 1. Ep. 6. et lib. 4. Ep. 9. Tertul. de praescript, c. 32.36. Vincen. Lirin. c. 33. Tria haec desunt sectariis. Non solum inter se, sed singuli sibi contradicunt. De Luthero docet Cocleus, libro inscripta, Lutherus septiceps. Calvini Antilogias 24. refert Coccius, ipsius verbis. Quod deficiant sectae, constat ex omnibus quae hactenus ortae sunt, et per Dei gratiam constabit de iis quae modo exstant. De defectu successionis et missionis, res est patens, quia nemini succedentes a se ipsis orti sunt sectarii.
De septimo, (a) scilicet de Ecclesiae stabilitate, patet quoad caput, per illud Augustini de utilitate credendi quasi in fine (c. 17.) Cum igitur tantum auxilium Dei, tantum profectum fmetumque videamus, dubitabimus nos ejus Ecclesiae condere gremio, quae usque ad confessionem generis humani ab Apostolica Sede per successiones Episcoporum frustra haereticis circumlatrantibus; et partim plebis ipsius judicio, partim Conciliorum gravitate, partim etiam miraculorum majestate damnatis, culmen auctoritatis obtinuit ? et parum post Quid est aliud, quod tam ingratum potest esse opinioni atque auxilio divino, quam tanto labore praedictae auctoritati velle resistere? Unde Gamaliel Act. 5. Si est ex hominibus consilium hoc, aut opus dissolvetur; si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare videamini. Et Luc. 22. ait Dominus Petro : Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Firmitas enim Ecclesiae in membris, patet per illud Augustini de utilit. credendi, c. 17. Imperitum etiam vulgus marium faeminarumque in tam multis diversisque gentibus et credit et praedicat. Similem sententiam dicit contra Ep. Fundamenti: Quis enim tantam multitudinem ad peccata pronam, ad legem contrariam carni et sanguini servandam induceret, nisi Deus ? Et confirmatur, quia secta Judaeorum non manet in vigore, sicut contra eos objicit Augustinus in primo sermone de Adventu : Vos inquam convenio, o Judaei. Si objicitur de permanentia sectae Mahometi , respondeo, illa incepit plus quam sexcentis annis post legem Christi, et in brevi, Deo cooperante finietur, quae multum debilitata est anno Christi 1300. et ejus cultores multi mortui et plurimi sunt fugati, et Prophetia dicitur esse apud eos, quod cito finienda est secta illa.