IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(d) De tertio principali dico, etc. Hoc . tandem articulo tradit definitionem Sacramenti, eamque per particulas declarat. Antequam ad explicationem et probationem singularium veniamus, praemittam definitiones a primariis auctoribus datas. Prima est talis ex Augustino 1. de Ci- L vitate Dei, cap. 5 . Sacramentum est sacrce rei signum. Secunda est Isidori lib.6. etymol. cap. 18. Sacramentum est, per quod sub tegumento rerum visibilium divina virtus secretius salutem. operatur,etc . Hanc Gratianus 1. quoest, 1 . c. Multi saecularium, etc. tribuit Gregorio. D. Thomas vero in 4. dist. 1. quoest. 1. et Augustino, reipsa utriusque dici potest, licet quoad formam verborum sit Isidori. Tertia est Hugonis lib. 1. de Sacramentis p. 9. c. 2. Sacramentum est corporale elementum foris sensibiliter propositum, ex similitudine repraesentans, ex institutione significans, et ex sanctificatione continens invisibilem, et spiritualem gratiam, etc. Quarta est Magistri: Sacramentum est invisibilis gratioe visibilis forma, ejusdem gratioe similitudinem gerens, et causa existens, etc. Haec sumpta est ex Hugone in Summa sentent. tract. 4. cap. 1. Ab hac parum differt illa Catechismi Pii V: Sacramentum est invisibilis gratioe signum visibile, ad nostram justificationem institutum, etc.
Circa definitiones praedictas plura noftant Doctores, quae brevitatis gratia omittimus. Illud advertendum primam, quae dicitur Augustini, praefato loco, ab eo per accommodationem quamdam potius desumi, eamque tradit Magister hic; non quod in eo forma, aut ex instituto sit Augustini, quia ibidem definit sacrificium, de quo agit ; agit enim de legalibus : Sacrificium ergo visibile, invisibilis
sacrificii sacramentum est, id est, sati crum signum. Recte etiam S. Bonaventura putat per illam non definiri rationem sacramenti complete, sed tantum genus sacramenti, nempe esse signum sacrum, quod competit multis aliis, ut sacrificio, quod adnotavit Vasquez, nisi per. rem sacram intelligatur gratia sanctificans, ut videtur intendere Magister, sic erit, inquit, bona definitio, sed neque ex usu, neque ex intentione Augustini, sic sumitur res sacra ; in definitione autem oportet exprimi distincte rationem definiti, quidquid intenderit definiens, quod non fit vocabulo generico, nisi aliud adjungatur limitans, in ipsa definitione, sicut contingit in sequenti.
Definit ergo Doctor sic : Sacramentum esse signum sensibile gratiam Dei, vel effectum Dei gratuitum ex institutione divina efficaciter significans, ordinatum ad salutem hominis viatoris, etc. In hac definitione tres illae particulae signum, ex divina institutione,efficaciter significans, denotant genus definiti. Illa particula sensibile, subjectum, illa particula, gratiam seu effectum Dei gratuitum ordinatum, etc. denotat terminum, et sic definitio est relativa, ut patet ex textu, versu Qualiter autem hoc possit. Hoc autem amplius probatur per singula.
In primis sacramentum dicitur esse signum, etc. quia constituitur in genere signi, ut praemissae omnes definitiones.
docent ; et instituitur ad aliud a se distinctum repraesentandum, nempe sanctitatem aliquam, seu effectum gratuitum ordinatum ad sanctificationem, in quo consistit ratio signi in genere, ex vulgata Augustini de doctrina Christiana lib. 2. c. 1. Signum est quod proeter speciem, quam ingerit sensibus, etc. in quo convenit Sacramentum cum aliis signis.
Hinc sequitur primo, quod sacramentum supponat in recto pro ipsa relatione signi in concreto sumpta, non secus ac definitiones Logicales pro intentionibus secundis, hoc modo sumptis ( ut bene Doctor in Logica, de quinque vocibus quoest, de Genere, ) non autem pro re substrata patet ex definitionibus allatis supra, in quibus particulae differentiales, sunt rationes contrahendi genus signi, non autem rei substratae. Nec refert quod in iis sumantur nomina extremorum in recto, etiam ut subjecti visibilis formoe corporale elementum, etc. quia in definitione supponunt pro ipsa relatione signi, quod peculiare est in relationibus, quae cognoscuntur per extrema tantum, neque aliter cognosci possunt, ideo nomen subjecti ut additum requiritur.
Secundo patet idem, quia institutio ut afficit rem est ratio significandi ; ergo Sacramentum, qua signum est,supponit formaliter pro ipsa institutione passiva, quae afficit rem, et qua praecise constituit, ipsum in genere signi. Hanc dicimus cura Doctore esse relationem rationis, quam sententiam tenent antiqui Theologi. Moderni autem quidam volunt esse denominationem extrinsecam, ex eo quod putent omne ens rationis esse per fictionem, sed fundamentum hoc falsum est, et quidquid sit de re ipsa, ad praesens non refert; pro significatione enim ipsa in concreto, sive sit relatio, sive denominatio extrinseca,sive etiam dicatur relatio rationis,
ut Doctor, et antiqui volunt, sive relatio moralis, supponit sacramentum ; haec autem dissertatio remittitur ad Metaphysicam, seu ad libros Perihermenias de ratione signorum constitutiva.
Hinc rejicitur Sotus art. 2. dicens definitionem Sacramenti supponere pro re, connotando significationem, sicut artificialia supponunt pro materia, connotando formam, quia et hoc etiam falsum est; nam artificiale, ut artificiale in recto, supponit pro forma inducta per artem, a qua participat nomen et esse artis ; materiale autem est a natura.
Confirmatur, quia ars consistit in imitatione naturae ; haec autem imitatio seu similitudo in ea fundata, est praecise a forma artificiali, sive inducatur per incisionem quantitatis, sive per juxtapositionem colorum et figurarum, ut patet in statua, quae in tantum est Caesaris, in quantum ipsi assimilatur per figuram et formam artificialem, non inquantum est lapis aut lignum.
Secundo, Sacramentum concipitur et definitur in ordine ad aliud in recto ; ergo supponit pro eo quod primo est ad aliud in esse; aliae autem rationes ejus, et per accidens ad aliud dicuntur ut subjectum.
Tertio, sic Patres loquuntur de Sacramentis, ut signa sunt, quae continent et causant gratiam, quam significant, ut Trident. sess. de Sacramentis in genere; ergo ex sensu Patrum supponunt primario pro constituto per formam, qua sic convenit ipsis causare et continere, quae est ipsa institutio divina adhaerens rei, non autem ipsa res. Unde etiam sic primario cadunt in usum, tanquam media ad salutem, sic etiam spectant primario ad intentum et considerationem Theologi ; ergo etiam ad definitionem Theologicam, ac proinde res substrata habet tantum rationem connotati, et secundario considerari, non autem primario definiti, ac proinde definitio supponit pro ipsa significatione modo dicto et primario, pro re autem tanquam connotato. Sequitur secundo minus verum esse, quod docet Suarez 3. p. tom. 3. disp. 1. sect. 4. Sacramentum supponere pro toto, et hoc primo, nempe pro constituto ex rebus et significatione. Contra, primo, quia alias non esset in se aliqua ratio una conceptibilis, aut definibilis. Juxta Philosophum enim 1. Metaph. ut patet ex primo articulo hujus : Non est aliqua ratio ejus quod non est per se unum; ens per accidens aut aggregatum non habent aliquam rationem distinctam ab extremis.
Respondet sacramentum non esse ens aggregatum, sed dicere unitatem ordinis sicut exercitus, et habere unitatem com positionis formalis, quia tam res inter se collatae, si plures sunt, quam significatio ad res comparata, habent rationem quamdam actus et potentiae. Contra, accidentalis forma realis est perfectior actus subjecti in ratione non solum rei, sed actus informantis quam forma rationis, quia illa re talis est, sicut est perfectio subjecti informans, haec autem tantum in intellectu ; sed cum illa non sit compositum per se unum, aut definibile, ergo neque cum forma rationis, dicatur sic, vel denominatio extrinseca, ut ipse vult.
Deinde quidquid non habet aliam unitatem quam ordinis, ut unum est, supponit tantum pro ordine quo fit unum, ac proinde pro sola ratione prioris et posterioris aut simultatis, connotando subjecta, ergo simile contingit in proposito ; extrema enim connotata cadunt in definitionem per additum ex conditione relationis, non autem ut praedicatum, aut subjectum quidditativum definiti.
Secunda particula ejusdem definitionis est, quod sit sensibile, id est, signum in.
stitutum in materia sensibili: hanc requiri ad essentiam Sacramenti, ut est institutum de facto, patet ex definitionibus jam allatis, et probatur : Sacramentum est signum, in quo maxime sit usus et exercitium religionis in communitate, sed nullum est usuale respectu communitatis hominum, pro statu naturae lapsae, pro quo est necessarius usus Sacramentorum, seu medicinae, ratione infirmitatis, nisi sit sensibile, ob dependentiam quam habet intellectus a sensu pro hoc statu, neque unus alteri potest communicare ostensive et exterius, nisi mediis sensibilibus. Ergo signa ad communem usum corporis mystici spectantia, pro hoc statu debent esse sensibilia, alias neque ministerium et dispensatio eorum posset committi Ecchsiae, cum ei nequiret constare, si ea fuissent applicata, sive non, si essent mere occulta, de quibus nequit illa judicare.
Necessitas itaque materiae sensibilis in proposito ex duobus oritur. Primum est ad instructionem, ut assurgat homo ex sensibilibus ad intelligibilia, propter suhordinationem intellectus ad sensum, per viam deveniendi ad cognitionem. Secundum autem est communicatio exterior religionis in toto corpore Ecclesiae visibilis, quae nequit fieri, nisi mediis sensibilibus.
Primam congruentiam assignat Dionysius c. 1. de Coelesti Hierarchia: Neque enim aliter fas erat infirmitati nostroe divinum lucere radium, nisi sacrorum varietate voluminum,quibus ad superiora ferremur, opertum, et his quoe nobis fa -miliaria sunt providentia paterna naturae mortalium sese accommodante vesti -um. Et de Ecclesiastica Hierarch. cap. 1. Visibilibus imaginibus ad divinas intelligentias, pro virium nostrarum modo, conscendimus, etc. Quam etiam congruentiam fusius prosequitur Chrysostomus homil. 60. ad populum, 83. in Matth. Si incorporeus esses, incorporea tibi dedisset ipse dona, quoniam autem conjuncta est corpori anima tua sub sensibilibus, tibi intelligibilia tradit,etc. Damascenus lib. 4.de fide Orthodoxa, cap. 10.
et 14. Augustinus super epistolam ad Galatas, et Conc. 1. in Psalm. 33. dicens : Omne sacramentum referendum esse ad contemplationem veritatis, et bonos mores.
Hac tandem ratione : quidquid Deus dedit ad instructionem hominis, et directionem externam in suum finem, sensibilibus signis comprehendit, ut divinam Scripturam, legem, Prophetas, praecepta nunc rebus, nunc verbis agens.
Secunda congruentia desumi potest ex Augustino lib. 19. contra Faustum cap. 11. lib. de vera religione cap. 115 .
ex Chrysostomo homil 39. in Genesim. Tertulliano lib. de proescript. advers.
haeret, c. 20. et aliis. Hinc unitas Ecclesiae sumitur etiam ab unitate Sacramentorum, in quibus visibiliter communicant membra, et quibus per censuram privat; hinc Deus, quando segregavit filios Israel a Gentibus, dedit eis peculiaria sacramenta et caeremonias (quod perinde factum constat in lege nova) in quibus distinctio ab aliis qui foris sunt, et unio membrorum inter se contingit.
Rejicitur ergo Occham in 4. dist.
quaest. 1. Petrus de Alianco ibidem art. 3.
. Carthagena de Sacramentis in genere, asserentes ad sacramentum non requiri esse sensibile, quia posset Deus rem spiritualem instituere, ad cujus positionem causaret gratiam.
Respondetur, definiri Sacramentum congruum statui viatoris hominis et communitatis, cujus usus est visibilis, et per dispensationem Ministrorum visibilem,
quae nequeunt convenire signo mere spirituali, sicut nec effectus assignati communionis et instructionis qui conveniunt Sacramento, ex Patribus.
Sicut etiam in moralibus aliquid contingit esse medium in re quoad efficaciam, licet respectu cujuscumque operantis non sit usuale, quia vel non est in ejus potestate, vel si est in potestate, nequit perfecte ab eo applicari ex defectu scientiae requisitae, ita ut ipsi maneat dubium et incertum medium in ordine ad finem, quod sufficit ad distinctionem moralem ejus ab alio, cujus virtus et applicatio est certa operanti.
Sic etiam sacramentum in aliquo spi- . rituali institutum, licet haberet in se efficaciam, non tamen esset certum medium operanti, quia nesciret an illud applicatum fuerit: si enim esset aliquid distinctum ab actu et habitu, esset pro hoc statu ignotum, cujus existentia a priori, aut ex se non cognosceretur, neque a posteriori, nisi ex effectu gratiae, quae non cadit sub cognitionem certam et determinatam, quantum ad existentiam, quia nemo scit an odio vel amore sit dignus. Si esset habitus, solum ex actu cognosceretur: si autem in actu ordinis supernaturalis, nec sic etiam ipse, aut distinctio ejus a naturali ita certa est ut requiritur,quia requiritur ut constet saltem Ministro et Ecclesiae applicatum fuisse medium de se efficax, et sacramentum ; si in actu naturali institueretur, eadem ratio currit. De actu autem interno hominis nullus cognoscit certo, nisi eliciens et Deus, vel cui revelavit, quod sufficit ut Sacramentum sic institutum respectu status praesentis, dicatur moraliter, et in ratione medii diversum a Sacramento sensibili et congruo statui, quia Sacramentum debet esse per se notum Ecclesiae.
Objiciunt praedicti auctores, quod contritio, characteres Eucharistiae sint sacramentum, quamvis non sint sensibilia ; ergo. Respondetur diversa esse ex sensu Theologorum, sacramentum tantum, rem tantum, rem et sacramentum simul ; hic vero definitur sacramentum tantum, quod spectat ad usum et ministerium Ecclesiae. Quae adducta sunt, sunt tertii generis, ex qua distinctione antecedentis, negatur consequentia, loquendo de sacramento, juxta praesens institutum.
Tertia particula definitionis praemissa est gratiam Dei, aut effectum ejus graf tuitum ex institutione divina efficaciter significans, etc. Circa hanc est duplex controversia : Prima, an institutio Sacramenti sit solius Dei, ut non possit committi creaturae. Hanc infra commodiori loco cum Doctore explicabimus. Jam vero supponimus ita de facto contigisse, omnia instituta esse a Deo, saltem in lege scripta: an vero fuerit aliquod Sacramentum legis naturae, et an institutum a Deo, infra, quoestione sequenti, disseretur. Circa reliquum, an de ratione Sacramenti sit causare veram sanctitatem, non conveniunt Doctores. Negat D. Thomas 3. p. q. 60. art. 1. et 2. qui statuit de ratione sacramenti esse ut significet sanctitatem veram saltem futuram, ideoque definit esse signum rei sacroe hominem sanctificantis, (ut comprehendat Sacramenta veteris legis, sub ratione univoca sacramenti) sive illa sanctitas causetur per ipsum sacramentum, sive significetur ut causanda per aliud, quem sequuntur ejus expositores praedicto loco, et Sotus d. 1.4. art. 2,Vasquez disp. 128 .c. 5. Canus vero in reiectione de Sacramentis part. 1. negat de ratione Sacramenti esse ut significet, aut conferat sanctitatem simpliciter, sed sub disjunctione vel hanc vel legalem, quem sequitur Bellarminus lib. 1. de Sacramentis in genere c. 12. propos. 2.
Suarez autem dicit sect. 2. disp. 1, concl. 3. requiri ut conferat aliquam sanctitatem, saltem legalem et significet veram.
Contrarium tenet Doctor, nempe requiri ut causet sanctitatem veram ; estque sententia Magistri et Hugonis, quibus accedit definitio etiam tradita Catechismi Pii V. et alia quae habetur cap. Multi, quae est Isidori loco citato,et Rabani lib 1. de Institut. cler. cap. 24. Probatur :
Omnia quae in lege veteri fiebant, significabant gratiam per Christum confe rendam, 1. ad Corinthios 2. quia omnia ipsis in figura contingebant. Ad Coloss. 2. ait Paulus legem fuisse umbram futurorum, illa autem omnia non fuerunt Sacramenta ; ergo significare sanctitatem per aliud conferendam, non est ratio constitutiva Sacramenti. Confirmatur, Agnus ; Paschalis et Manna significabant Eucharistiam, transitus maris Rubri erat figura gratiae baptismalis, serpens aeneus passionis Christi et redemptionis humanae : Omnes, inquit Apostolus, in Moyse baptizati sunt in nube et in marii omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt.
Item, omnia sacrificia, oblationes, expiationes legis, significabant gratiam sacramentalem per Christum conferendam, ut docent Florent. in decreto unionis, Trident. sess. 1. de Sacramentis in genere, non fuerunt tamen sacramenta ; sic sacrificium Abel, Abraham, Melchisedech, conjugium primorum parentum, missio columbae super Christo baptizato significabat Spiritum sanctum, sicut et ignis descendens super Apostolos. Idem patet de cruce, et multis aliis caeremoniis in lege nova institutis, quae tamen non sunt Sacramenta, ut omnes admittunt.
Respondent requiri ad Sacramentum ut instituatur ad cultum religionis, et significet veram sanctitatem. Contra primo sacrificia legis naturae totum hoc habebant, non fuerunt tamen sacramenta, ut ipsi concedunt. Antecedens patet de sacrificio Abel, qui sicut gessit figuram Christi, ita etiam sacrificium ipsius, quod fuit placitum Deo, figura fuit sacrificii Christi. Idem patet de oblatione Isaac et vervecis, quem Deus substituit, in quibus passio Christi figurabatur.
Item secundo crux, et multae caeremoniae legis novae, ut exorcimus, insufflationes significant gratiam per Christum collatam et victoriam contra daemonem, sunt etiam instituta in cultum ; ergo in his duobus etiam conjunctim sumptis non consistit ratio specialis Sacramenti.
Confirmatur, nam S. Augustinus lib. 2. de peccatorum meritis et remiss. cap. 26. explicans illud 1. ad Corinth. 1. Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. respondet: Non uniusmodi est sanctificatio, nam et catechumenos secundum quemdam modum su. um per signum crucis et orationem, manus impositionem, puto sanctificari, et quod accipiunt, quamvis non sit corpus Christi sanctum est tamen, et sanctius quam cibi, quibus alimur, quoniam sacramentum est, etc. Augustinus lib. 19. contra Faustum, cap. 14. in Psalm. 141. ita appellat signum crucis, et lib. 4. de Symbolo . cap. 1. exorcismos ; etc. quae fiunt ante
3
Baptismum, sacramenta vocat. Vide Rabanum lib. 1. de Instit. Clericor. cap. 29. de unctione quae fit in vertice baptizati, et saliva mystica, et D. Thomam quaest. 91. art. 30. Alexander I in epistola 1. vocat aquam benedictam sacramentum. Ambrosius lib. 3. de Sacramentis, cap. 1. Cyprianus in serm. de lotione pedum, Bernardus in serm. de caena Domini, dicunt pedum quam fecit Dominus lotionem Joan. 13. sacramentum. Secundo, sacramentum spectat ad cultum, ea ratione qua est usus rei materialis et externae ad effectum cultus, quem significat: hic autem est triplex in genere: Primus est quando offertur Deo immediate in attestationem excellentiae suae et subjectionis creaturae ad ipsum ut sunt oblationes, sacrificia, templa, altaria, decimae, et hujusmodi. Secundus est, ut quando assumitur aliquid divinum in nostrum usum, in quo subjicit se homo Deo, et hoc dupliciter contingit ut in juramento, quando assumitur Dei nomen ad confirmandam veritatem, et sic subjicitur homo Deo, tanquam primae regulae veritatis, ex cujus reverentia operatur. Secundus modus contingit, quando assumitur aliquid divinum ad nostram sanctificationem, ut homo magis dispositus et idoneus redditur ut ei serviat, et hic usus est sacramentorum: ergo sacramenta eatenus faciunt ad usum religionis, quatenus sanctificant hominem, sed non sanctificarent hominem, nisi causarent sanctitatem in ipso: ergo hanc causare spectat ad essentiam sacramenti, quatenus ex sua institutione facit ad cultum religionis, et secundum hanc rationem tantum est diversus usus eorum, et particularis, ut distinguuntur a sacrificio, et aliis quae instituta sunt in cultum religionis. Si autem loquantur praefati auctores de cultu religionis in genere, non facit ad propositum, quia multa sunt, quae sunt instituta in cultum hoc modo, et significant sanctitatem veram inhaerentem, aut subsistentem. Unde sacrificium utrumque continet, quia sacrificium altaris utrumque habet et significare sacrificium cruentum, et offerri in attestationem divinae excellentiae ; qua vero sacramentum,est ordinatum ad sanctificandum, ut est in cultum qua, inquam, sacramentum, ideoque bene Doctor in definitione illa addit illa verba: ordinatum ad sanctificationem hominis viatrois.
Respondet Suarez esse de ratione saf cramenti, ut saltem causet sanctitatem legalem. Contra, haec est evasio difficultatis, neque habet fundamentum ex Patribus, vel Conciliis, aut etiam ratione, quia sanctitas in ordine, ad quam definiunt sacramentum, est sanctitas simpliciter ; et novissime Tridentinum, et Florentinum non sumunt analogiam inter sacramenta vetera et nova, in hoc quod est causare sanctitatem secundum quid, ut illa causabant, sed in eo quod est significare sanctitatem simpliciter, quam non conferebant illa ; haec autem sic. Legalia autem dabant tantum sanctitatem exteriorem corporis, quo possint sanctificati ingredi templum, admitti ad sacrificia. Unde Paulus ad Hebraeos 9. Sanguis hircorum et taurorum, et cinis vituloe aspersus inquinatos sanctificant, ad inquinationem carnis, non animoe, etc. nam qui mortuum tangebat, immundus erat, etc. ergo in ordine ad talem sanctitatem, non sumitur ratio Sacramenti, aut ejus definitio. Nam immunditia legalis non habuit alium effectum, quam illum quem habet excommunicatio, et aliae irregularitates, quibus quis excluditur sacramentorum perceptione, ingressu Ecclesiae, etc. Ab his autem absolutio non est sacramentum, neque ipsa addit sanctitatem significatam per sacramentum. Item, aqua benedicta confert aliquam sanctitatem expellendo infestationes daemonum ab anima, et sic de aliis sacramentalibus, quibus remittuntur venialia, ut suo loco dicetur, quamvis longe absint a ratione Sacramenti; unde sequitur hoc non posse esse rationem specificam Sacramenti, etiam ut pars integralis, quod aliis a sacramento competat. Per quod excluditur alia responsio, qua dicit utrumque eorum constituere rationem Sacramenti, nempe causare legalem et significare sanctitatem simpliciter. Confirmatur, quia haec seorsim sumpta non constituunt essentiam Sacramenti, ut concedit: ergo etiam neque simul sumpta. Probatur consequentia, quia ratio specifica nequit etiam seorsim sumpta in aliis reperiri diversis a suo constituto, neque ex diversis speciebus non subordinatis potest fieri una, nisi per aggregatum.
Addo ulterius ex regulis definitionis, praedicatum genericum nulli posse convenire tanquam ratio ultima specifica, neque differentiam ultimam specificam aliis a sua specie. Singula autem dictorum, nempe causare sanctitatem secundum quid, vel significare speculative sanctitatem simpliciter, conveniunt aliis seorsim, tanquam ratio specifica; ergo non possunt esse ratio ultima et specifica sacramenti.
Accedit ultimo, quod neutra illarum rationum dicat ordinem ad alteram, ex quo coalescere possint in unum significatum quasi integrale ; minus vero in unum per se ex quasi actu et potentia, quia sanctificatio legalis fuit expressum significatum et practicum, quasi dispositio per se requisita ad usum legis Mosaicae, inquantum erat cultus peculiaris Dei. Significare vero sanctitatem simpliciter conveniebat mysticae, vel ex natura actionis, vel potius ex intentione instituentis, ut populus sensim ex praesentibus materialibus erudiretur et erigeretur ad spem futurorum et spiritualium; haec ergo duo, et in ipsa formali significatione, et in re significata, et in usu signi diversa erant.
Ex his primo manet confutata sententia Cani. Nam, ut in initio dictum est, usus significationis sacramenti est in ordine ad sanctitatem simpliciter: uterque tamen Auctor in eo nostrae sententiae favet, quod significare practice, seu causare sanctitatem astruat esse de ratione sacramenti.
Sequitur secundo quid dicendum sit ad illam quaestionem, quam movent moderni : Utrum, scilicet, sacramenta novoe et veteris legis conveniant univoce in nomine et definitione Sacramenti. Respondetur negative ex dictis, excludendo Circumcisionem et remedium legis naturae, de quibus erit peculiaris quaestio; ita Doctor infra art. 4.
Ratio vero est, quia Sacramentum, ut distinguitur ab omni alio signo quod significat, aut significabat sanctitatem, cum non distinguatur significato, debet distingui in modo significandi, reliqua signa, de quibus hactenus, significabant speculative sanctitatem collatam aut conferendam per Christum certo et infallibiliter ; cum ergo alius non sit modus distinctus eamdem significandi, nisi practicus, eam scilicet causando, sequitur hanc esse de ratione sacramenti, ut ab aliis signis distinguitur. Sacramenta autem veteris legis praeter jam dicta non ita causabant, et licet significarint causandam per Christum, non facit ad rationem sacramenti, quia Baptismus etiam significat mortem Christi, apertionem januae (non in hoc tamen est sacramentum, sed qua causat sanctitatem) Ad Rom. 6. seu futuram gloriam: Quicumque baptizati sumus in Christo, etc. si complantati sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus, etc.
Objicies, Patres vocare sine ulla limitatione sacramenta ea, quae erant veteris legis ; ergo definitio sacramenti ipsis competit.
Respondetur, Patres plerumque uti nomine sacramenti late, quatenus dicitur mysterium, vel rei sacrae signum, non vero ut constituit diversam speciem signi sacri.
Dices, Florentinum et Tridentinum loquuntur de Sacramentis veteris legis in ordine ad sacramenta novae legis sine limitatione, aut distractione nominis ; ergo supponunt esse univoca in ratione sacramenti.
Respondetur terminum aequivocum ex natura sua verificari primo, pro omnibus significatis, et aeque primo, quantum est ex natura termini ponere quodlibet suum significatum in oratione, nec recipere per se ullam limitationem aut distractionem, ut bene probat Doctor in primo libro Elenchorum. Et ratio est, quia limitatio termini est secundum aliquam rationem univocam et communem pluribus ad aliquod determinatum ex illis, hinc nequit terminus aequivocus modificari per limitationem. Eadem ratione Doctor in 1. d. 25. dicit terminum aequivocum non numerari in suis aequivocatis, quia sidus et animal terrestre non dicuntur duo canes, distractio etiam fit respectu unius et ejusdem significationis simpliciter, illam in parte auferendo, ut homo secundum quid ; unde terminus aequivocus non est subjectum ejus, quia multiplex, et quantumlibet distraheretur secundum unam significationem, non distrahitur secundum alteram.
Respondetur secundo, dicta Concilia eo ipso quod declarant Sacramenta veteris legis non causare gratiam, in re ipsa declarare non esse Sacramenta simpliciter, sed secundum quid et aequivoce.
Objicies dari aliqua signa practica gratiae, quae non sunt sacramenta, Lucae 1. Remittuntur tibi peccata, etc. quae sunt verba Christi, et denotant sanctitatem internam Magdalenae. Item Joan . 20. Accipite Spiritum sanctum quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc. ubi denotatur sanctificatio Apostolorum. Item visibilis missio Spiritus sancti in Apostolos significabat eodem modo gratiam; ergo, etc.
Respondent quidam, ut Suarez, per illa verba datam fuisse gratiam ; negat tamen fuisse sacramentum, quia hoc est signum gratiae stabili lege permanens: et haec re sponsio est D. Thomae in 1. dist. 17 . 2. p. quaest. 45 art. 3. ad 3. quantum ad illam distinctionem sacramenti ab alio signo sensibili quod pro tempore tantum durat ; potuit ergo Christus potestate excellentiae illis verbis conferre gratiam Magdalenae ; potuit etiam aliter, ita ut verba non essent signa practica, sed demonstrativa gratiae per paenitentiam et amorem perfectum causatae, ita ut necessarium non fuerit uti alio medio extraordinario quam fidei et paenitentiae,quo indicant illa: dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit muttum, etc. unde Gregorius homil. 25. in Evangelia, ait: Amando veritatem lavit lacrymis maculas criminis, et vox veritatis impletur ;dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum, etc. Negat ergo Canus per illa verba fuisse aliquid causatum ; Sotus vero dicit quod fuerint signa gratiae, non ex instituto, sed ex natura.
Ad secundum, admittimus etiam cum Nazianzeno orat. 44. Augustino tract. 74. in Joannem, datum fuisse Spiritum sanctum Apostolis eo tempore, sicut etiam in die Pentecostes, ut omnes Patres docent: Chrysostomus hom. 24. in Act. Cyrillus Hierosolymitanus Cateches. 17. Nazianzenus loco citato, Augustinus serm. 485. de tempore, Hieronymus epistola ad Hibdibiana, Cyrillus Alexandrinus lib. 9. in Joan. et alii. Quoniam autem missio visibilis Spiritus sancti in signo sensibili, quandoque significat gratiam in fieri, ut contigit in Apostolis, aliquando in facto, ut quando descendit super Christum in Jordane, incertum est utrum haec signa fuerint practica, an vero indicantia tantum, quod interius per gratiam habitantem est operatum. Verius sentio fuisse etiam practica, juxta proprietatem verborum: Vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non
post multos hos dies, etc. quod magis est secundum Patres et Doctores.
Caeterum haec objectio non habet peculiarem difficultatem contra nostram senlentiam, quia de fide est,sacramenta novae legis causare gratiam quam significant ; illa vero alia signa, ut de secundo et tertio magis liquet, licet causarent gratiam, fuerunt signa practica transitorie, non permanenter, quorum usus sit per determinatum ministrum in ipsa communitate, quod non conveniebat illis signis.
Ultima particula est : ordinatum ad salutem hominis viatoris, patet et refertur ad terminum, seu significatum Eucharistiae, et comprehendere potest characterem. Ex his patent omnes partes definitionis assignatae a Doctore, quae explicite comprehendit, quidquid ad rationem Sacramenti explicitam requiritur, ut quod sit signum sensibile ex institutione divina efficaciter significans, etc. quibus verbis exprimitur quidquid ad sacramentum in recto pertinet, ut convenit, et distinguitur ab aliis ; excluduntur ergo signa naturalia, instituta etiam ab homine, speculativa, aequivoca, incerta. Per alias particulas, ut gratiam seu effectum Dei gratuitum, etc. ponitur terminus et res significata.
Frustra autem contra hanc enititur Solo, objiciendo primo, quod non comprehendat vetera Sacramenta, ad quod jam responsum est. Secundo, quod sit superflua et longa. Responsum habet ex dictis. Tertio, quia adhuc disputatur utrum Sacramenta conferant gratiam, ac proinde non debuit hoc comprehendi in definitione ; quae ratio si valeret, sequeretur in omni controversia, non licere quidpiam affirmare aut definire de causa alicujus rei, nisi quod communiter supponitur: et respondeat, vel ipse qui definit Sacramentum, excludendo illam particulam, quam nos et omnes antiqui contendunt esse definitivam Sacramenti tanquam differentiam ejus.
(e) Ex his patet solutio quoestionis, etc Hic tandem respondet Doctor ad quaestionem principalem, nempe definitionem praescriptam Magistri esse bonam, si recte intelligatur, et suppleatur per ea quae in definitione praemissa Doctoris expressa sunt, eamque exponit Doctor: dicitur Sacramentum forma modo quo imago Herculis dicitur forma Herculis,sic signum suo modo est forma significati, quia ipsi substituitur, perinde ergo est dicere formam seu signum, dicitur visibilis, pro sensibilis in genere, vel per Synecdochen, ut sit pars pro toto, vel ut magis juxta expositionem sonat, per Antonomasiam, quia visus est perfectissimus sensus inter externos, et plurium differentiarum cognitivus, ex Philosopho 1. Metaph. in prooemio.
Item visibile, comprehendit tam unum quam plura sensibilia ad eumdem et plures sensus spectantia, prout concurrunt ad Sacramentum, verbi gratia, novae legis, ut res visibiles et formam verborum, quae spectat ad auditum ; invisibilis gratioe, etc. pro effectu gratuito ordinato ad salutem hominis viatoris.
Supplenda autem est per illas particulas ex institutione, contra signum naturaliter significans item per efficaciter, contra signum aequivocum, et signum sequens naturaliter suum significatum.
Dices secundum exemplum superflue poni, quia per particulam ex institutione, jam excluditur tale signum, quia omne signum naturaliter sequens suum significatum, videtur signum naturale.
Respondetur dupliciter, primo, si intelligaturde signo naturali exemplum,licet prior particula ex institutione excludatur sub ratione generica, sic excludi sub ratione significata, in eo quod non efficiat suum signatum, neque consequenter ipsi supponatur ut causa, eo modo quo Sacramentum supponitur suo effectui, sed efficiatur a signato.
Respondeo secundo naturaliter interpretari posse, ut etiam competit signis ab instituto, quae non sunt effectiva, sed demonstrativa significati praesuppositi, sic columba descendens in Christum, significabat gratiam in facto esse, non in fieri ; sic effectus miraculosus veritatem mysterii, in cujus confirmationem patratur, verbi gratia, existentiae realis Christi in Eucharistia, signa, quae circa ipsum apparent et fiunt. Eodem modo possunt explicari definitiones superius allatae, ut reipsa aequivaleant, tam illa Doctoris quam reliquae, licet haec Doctoris sit magis explicita et minus ambigua.
Excluditur inanis ratio Sacramenti, quam haeretici assignant dicentes: Sacramenta esse signa divinae benevolentiae vel praedestinationis, vel certe esse signa et testimonium justitiae acceptae seu fidei, quam excitant per modum signi externi rememorativi, prout quisque ipsorum de Sacramentis erronee dogmatizat.
Sacramenta indifferenter pro bonis et malis instituta sunt; ergo non sunt signa praedestinationis aut benevolentiae specialis divinae, alias saepe essent falsa in iis, qui sacrilege accedunt, et quando reprobi sunt
Alterum vero quod dicant esse sigillum et testimonium justitiae acceptae per fidem, plures involvit errores : primus est, solam fidem justificare) secundus, quod Sacramenta novae legis nihil habent efficaciae nec gratiae, sed tantum excitationis fidei, contra illud ad Ephes. 5. Mundans eam lavacro aquae, etc. unde sequeretur in parvulis, in quibus fides actualis non sit, Baptismum esse inefficacem, contra antiqua et moderna decreta fidei. Tertius error est, teneri utentes Sacramentis, credere debere se justos esse, quod, nequit fieri sine divina revelatione nemo enim scit an odio vel amore dignus sit.
Objicies, ad Romanos 4. Circumcisionem dici signaculum justitioe quoe fuit in Abraham. Respondetur, sermonem esse de fide viva, quae per dilectionem opetur ; de qua ipse Apostolus epistola ad Galatas c. 5. et Jacobus in sua Catholica, cap. 2. Dicitur autem Circumcisio signum seu signaculum respectu Abraham, qui ob fidem et obedientiam consignatus est, ut fieret pater multorum viventium ; et sic dicitur signaculum, in quo tam ipse quam posteritas discernebantur ab aliis in carne, omne enim sigillum signum est.
Hinc Basilius de Spiritu sancto cap. 12. vocat Baptismum regenerationis lavacrum et sigillum, Nazianzenus orat. 40. dicit lavacrum esse, quia abluit, et sigillum, quia significat dominationem. Unde quando orat. 11. in laudem sororis Gorgoniae, dicit Baptismum non tam fuisse illi in gratiam quam in sigillum, per exaggerationem dictum est, qua significaretur magna ejus sanctitas, antequam baptizaretur. Hieronymus super ad Ephes. 1. Signati signo promissionis sancto, dicit: Qui in regeneratione Spiritum promissionis acceperit, ab eo signatur, et signum conditoris accipit. Ita Origenes lib. 4. in epistolam ad Romanos, dicit: Sacramenta esse signa, quatenus mysteria indicant ; signacula vero quatenus mysteria continent. Augustinus lib. 19. contra Faustum, ea vocat signa et signacula, addens earum virtutem inenarrabiliter valere plurimum.
Ex quibus patet, etsi Sacramenta sint signa et signacula, non ita dici tanquam solum essent rememorativa justitiae acceptae, aut excitantia, nihil aliud virtutis continentia. Videantur auctores supra citati in expositione tituli, qui hoc argumentum fuse contra haereticos tractant.
(d) Ad primum argumentum, etc. Hic respondet Doctor ad argumenta in oppositum, cujus expositio est clara, neque indiget alia declaratione; solum dubitari possit circa illud quod dicit in responsione ad primum, quod forte dubium sit, an plura entia realia possint concurrere ad fundamentum unius relationis realis, ut forte contingit in pluribus trahentibus unam narem, quamvis ipse aliter respondeat, etiamsi hoc negaretur in realibus, tamen sustineri in relatione rationis.
Dicendum tamen in realibus, quando illa plura conveniunt in una ratione, posse fundare unam relationem realem, ut patet de relatione spirationis activae in divinisi idem etiam in creatis, dato quod una numero albedo esset in diversis subjectis, fundarent eamdem relationem similitudinis ; sic etiam forma et figura sunt simplex relatio fundata in multis materialibus. Nec major est difficultas de relatione quam de aliis accidentibus, utpote dependentibus a subjecto. Numerus autem juxta sententiam eorum, qui dicunt esse realem, subjectatur in pluribus, ut ternarius in pluribus unitatibus. Item, aequalitas duarum quantitatum ad alias duas 1 quantitates videtur una relatio. Item,ubiquatio plurium corporum in eodem loco totali videtur integrare unam relationem ubiquationis passivae, sicut materialia unam quantitatem per modum locati unius et aequalis loco.
Exemplum vero, quod adducit Doctor, habet difficultatem, quia in aliis causis partialibus sunt diversae relationes ; trahentes autem navem videntur causae partiales. Respondetur tamen, quando diversae sunt causae partiales, quarum quaelibet ex ratione sua particulari exigitur ad effectum, ita ut quantumlibet una in propria specie intendatur, non possit supplere alteram, tunc esse diversas rationes fundandi, et diversa fundamenta, consequenter diversae relationes ; quando vero non ita se habent, sed una accedit in eodem genere tanquam perfectio intensiva alterius, constituunt unum principium et fundamentum, ut patet in proposito exemplo, quia virtus unius trahentis constituit cum altera aliquid intensius in eodem genere, cui ut causae totali correspondet effectus, non secus ac si applicaretur aliquid quod per modum unius contineret utramque virtutem ; illa ergo tractio, quando talis est, ut per alterum nequeat fieri, nequit referri sub una ratione ad unum, neque ad alterum, sed simul ad utrumque ; sicut ergo ut terminant relationem effectus sunt unum, ita etiam ut fundant relationem causae, neutra enim in genere principii est perfecta, neque altera accedens, licet sit in diverso supposito, addit aliquid diversum in genere principii activi, sed ex utraque simul coalescit principium intensive sufficiens ad actionem, quod argumento est, quia concurrentibus pluribus remissius quilibet agit, quam si solus ageret, licet actio sit eadem, seu motus , sed de exemplis non est adeo curandum. Quidquid dicatur non est contra Doctorem, qui occasionative et incidenter loquitur, insinuans difficultatem et solvens argumentum in utraque parte.