IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(b) Ad primum argumentum. Nunc Doctor solvit argumenta principalia.
Primo arguit, quod non possit assumere plures naturas simul, quia habens naturam humanam est homo ; ergo si haberet plures naturas humanas, aut esset unus homo, aut plures ; non plures, quia non plura supposita, patet ex hoc quod habens plures scientias propter unitatem suppositi est unus sciens, ergo ubi non sunt plura supposita, ibi non possunt esse plures homines ; aut esset unus homo, et hoc non, quia non habet tantum unam naturam humanam, sed plures.
Ad primum. Hic primo recitat responsionem Richard. lib. 3. dist. I. art. 1. quaest. 5. qui dicit, quod nec esset unus homo, nec plures, etc.
Sed contra. Hic Doctor improbat hanc responsionem, quia idem et plura sunt immediate opposita dividentia ens ; ergo si suppositum divinum est homo, sequitur quod est unus vel plures, aliter non esset homo.
(c) Aliter dicitur. Haec est responsio Thomae, tertia parte summae, quaest. 3. artic.7. in solutione secundi argumenti, qui dicit, quod esset unus homo ab unitate suppositi, sicut unus sciens, licet sciret plures scientias.
Sed contra hoc. Hic Doctor improbat responsionem Thomae ex hoc, quod si pluralitas suppositorum inferat pluralitatem naturarum, cum in divinis sint tria supposita, essent ibi tres essentiae.
(d) Ideo dico tertio. Hic Doctor respondendo ad argumentum ex intentione remittit se ad illud, quod dixit in 1.dist. 12. quod Pater et Filius sunt unus spirator, non tamen unus spirans, sed duo spirantes.
Et pro clariore intellectione, dico secundum Doctorem, quod si Verbum assumeret duas naturas, nec esset unus homo, nec plures, quod patere potest ex his; quae dixi in primo ubi supra, quod quando adjectivum unitur substantivo, ponit suam determinationem circa significatum illius substantivi, sicut dicimus duo spiratores, nam duo est adjectivum, et spirator substantivum, et ly duo ponit suam determinationem circa significatum substantivi ; spirator autem significat immediate rationem formalem spirandi, sive principium formale productivum spirationis, quod est voluntas divina cum essentia. Et sic si Pater et Filius essent duo spiratores, sequeretur statim quod principium formale productivum spirationis Spiritus sancti, esset divisum in illis conceditur tamen quod Pater et Filius sunt duo spirantes, quia dicit Doctor ibi, quod unum adjectivum non potest determinare dependentiam alterius adjectivi, etc. sicut unum adjectivum non ponit suam determinationem circa significatum alterius adjectivi, sed utrumque terminatur ad substantivum, quod est independens, et ita tam spirans adjectivum, quam duo adjectivum ponit suam determinationem circa substantivum et sic cum dico duo spirantes, id est, duae personae spirantes, ly duo ponit suam determinationem circa significatum suppositi. Hic sunt duae opiniones exponentes hic Doctorem, secunda tamen expositio est magis ad mentem litterae, quae ponitur iud. 12. licet prima expositio sit subtilis imaginatio.
Dicunt ergo sic secundum primam expositionem, quod si Verbum haberet duas naturas humanas, non esset unus homo, nec plures homines, quia cum dico, unus homo, ly unus (quod est adjectivum) ponit suam determinationem circa significatum hominis (quod est substantivum.) Et sic sensus esset: Verbum est unus homo, id est, quod Verbum tantum haberet unam naturam humanam. Nec etiam sequitur quod plures homines, quia licet ly plures adjectivum ponat immediate suam determinationem circa significatum hominis, et sic plures homines, dicit de facto plures naturas humanas, tamen negat quod suppositum sit plures homines, quia ad pluralitatem hujusmodi, requiritur etiam pluralitas suppositi. Diceret ergo Doctor, quod Verbum haberet plures naturas humanas, vel est habens plures naturas humanas, quia tam ly habens, quam ly plures sunt duo adjectiva, et ponunt suam determinationem circa significatum substantivi, quod est Verbum,
et sic Verbum est habens duas naturas. Si ultra quaeritur, si est homo, aut est unus, aut plures ? Dictum est, quod nec unus nec plures, sed est unum suppositum habens unam naturam vel plures. Si dicatur unum et multa immediate dividunt quodlibet ens ; ergo sequitur, quod si est homo quod erit, aut unus homo aut plures. Dico quod unum et multa vere dividunt quodlibet ens, accipiendo pro significato entis: et cum homo significet naturam humanam, conceditur de facto, quod si Verbum est homo, vel quod est habens unam naturam humanam vel plures, vel est homo secundum unam naturam humanam, vel secundum plures. Et non est dicendum, quod unum et multa dividant quodlibet ens, ut comparatur ad aliud in recto ; sufficit enim quod dividant in obliquo, et sic Doctor quantum ad hoc, quod dicit Richardus quod Verbum non est unus homo nec plures, non discrepat ab ipso. Et ratio non concludit.
Secunda expositio, et magis ad propositum est, quod Verbum esset duo homines si haberet duas naturas humanas, et tres homines si haberet tres. Et modus ponendi est iste, secundum verba et mentem Doctoris in primo, dist. 12. quia illud adjectivum plures, ponit suum significatum circa rationem formalem hominis, quia homo est vere substantivum, et sic potest immediate terminare dependentiam illius adjectivi duo, et sic non sequitur idem de accidente concreto, quia non possumus dicere, quod homo habens plures scientias sit plures scientes, cum ly scientes sit adjectivum, et non potest immediate terminare dependentiam alterius adjectivi. Ideo oportet praeintelligere aliquod substantivum, circa quod illa adjectiva ponunt suam determinationem, et tale erit plures personae scientes. Dicunt tamen primi expositores, quod ad hanc expositionem secundam sequuntur multa inconvenientia. Sequeretur enim quod idem suppositum divinum, cum includat naturam divinam et humanam, quae sunt plura entia perfecta, posset dici plura entia, quod non videtur. Similiter si ponantur in eadem materia plures formae substantiales, posset concedi quod ipsa materia sit plures substantiae. Sed secunda expositio dicit, quod sicut ista simpliciter conceditur : Verbum est Deus, et Verbum est homo, ita non videtur inconveniens concedere suppositum divinum esse plura entia perfecta, et materiam esse plures substantias, et similiter Verbum divinum esse plures homines, si haberet plures naturas humanas.