REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum beata Virgo fuit naturaliter mater Christi ?
Doctores citati quaest, praeced. Ambros. lib. de Incarnat. cap. 6. 13. Thom. 3. part. quaest. 35. art. 2. D. Bonav. hic art. 3. quaest. 2. Riohard. art. 2. quasi. 3. Scol. quaest, unica. num. 14.
Quod sic. Christus fuit naturaliter filius Virginis beatae ; igitur ipsa naturaliter est mater. Antecedens patet, quia in filio fundatur relatio ; igitur ad personam aliam a se, cujus ipse est filius naturalis.
Oppositum, Anselmus de Concepi. Virg. cap. 11. Inter talia opera, etc. ubi ponit illud opus inter opera supernaturalia.