Beda. Dixerat dominum, iuxta eloquia prophetarum, in domo David nasciturum: dicit eumdem, ad explendum testamentum quod Abrahae disposuit, nos esse liberaturum: quia his praecipue patriarchis de suo semine vel congregatio gentium vel christi est incarnatio promissa. Praemittitur autem David, quia Abrahae sanctus ecclesiae coetus est promissus; David autem, quod ex eo christus nasciturus esset, audivit. Et ideo post id quod dictum est de David, subdit de Abraham, dicens ad faciendam misericordiam cum patribus nostris. Origenes in Lucam.
Ego puto quod in adventu domini salvatoris et Abraham et Isaac et Iacob fruiti sint misericordia dei. Non est enim credibile ut qui prius viderunt diem illius et laetati sunt, postea in adventu ipsius nihil utilitatis acciperent: cum scriptum sit: pacem faciens per sanguinem crucis suae, sive super terram, sive in caelis. Theophylactus. Christi etiam gratia se usque ad illos extendit qui mortui extiterunt quia per eum resurgemus non solum nos, sed et qui fuerunt ante mortui.
Fecit et misericordiam cum patribus nostris, secundum quod eorum spem et desiderium implevit: unde sequitur et memorari testamenti sui sancti, illius scilicet de quo dicitur: benedicens benedicam tibi et multiplicabo te.
Multiplicatus est enim Abraham in omnibus gentibus per imitationem fidei eius adoptatis in filios: sed etiam patres videntes suos filios talia beneficia recepisse, congaudent et recipiunt misericordiam in seipsis: unde sequitur iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis. Basilius. Nemo autem audiens quod iurasset dominus Abrahae, ad iurandum sit promptus: sicut enim furor de deo dictus non significat passionem, sed punitionem; sic neque deus iurat ut homo, sed verbum eius loco iuramenti nobis ad veritatem exprimitur immutabili sententia quod promissum est approbans.