DE SACROSANCTO EUCHARISTIAE SACRAMENTO SERMONES PLANE DIVINI.
PARS PRIMA OPERIS. DE TRIBUS CAUSIS INSTITUTIONIS SACRAMENTI.
SERMO VII I. Quod corpus datur vclatum.
PARS III DE MIRABILIBUS DIVINAE MANDUCATIONIS.
PARS IV. DE QUALITATE NOSTRAE PRAEPARATIONIS AD SACRAMENTUM:
PARS V. DE TRIPLICI MANDUCANDI MODO
PARS VI. DE DUODECIM EFFECTIBUS CORPORIS CHRISTI CONTRA DUODECIM LANGUORES.
DE DUOBUS ALIIS CIRCA
PRETIOSITATEM SANGUINIS CHRISTI Venite, comedite panem meum, et bibite, etc. Prov. IX, 5. Vel alia ut supra.
iii.
Tertium circa pretiositatem sanguinis, ut consideratur in cruce fusus, praecipue notandum, est virtutis ejus magnitudo, et haec consistit in tribus : 1. In diaboli destructione, 2. In mundi redemptione 3. In Dei reconciliatione.
I. De primo, Job, xl, 20 : An extrahere poteris Leuiathan hamo? supple, sicut ego. Leviathan, sive cetus, est diabolus. Hamus, sive aculeus in esca, est Dei Filius in carne humana absconditus. Hamo isto deceptus et captus est diabolus : quia dum carnem innocentis Christi in cruce mordere, et fundere sanguinem injuste praesumpsit, latens aculeus divinitatis potestatem illius perforando destruxit.
Amos, ii, 9 : Ego exterminavi Amorrhaeum, id est, armatum inimicum : cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus. Hoc figuratum est Dan. XIV, 22, 36 : Erat draco magnus in Babylone,... et tulit Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter : fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Pix et pili significant similitudinem carnis peccati, adeps sanguinem Christi, massas ex his sacra membra Salvatoris data in potestatem hostis. Sed dum hac injuste mordere nititur, juste potestas ejus destruitur.
2. De secundo, I ad Cor. VI, 20 : Empti estis pretio magno. Ad Eph. i, 7 : Habemus redemptionem per sanguinem ejus, scilicet Christi, remissionem peccatorum. I Pet. I, 18 et 19 : Non corruptibilibus redempti estis, sed pretioso sanguine Jesu Christi. Hinc" canit Ecclesia : " Te ergo " quaesumus, famulis tuis subveni, quos pretioso sanguine redemisti. " De utro-
que, ad Heb. ii, 14 et 15 : Quia pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse Christus similiter participavit eisdem : ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est, diabolum : et liberaret eos. Augustinus : " Quid fecit redemptor captivatori ve-" stro? tetendit ei muscipulam, crucem "suam : posuit ibi escam corpus et " sanguinem suum. Ille autem sangui-" nem fudit non debitoris, per quod jus-" sus est redimere debitores. " Hinc canit Ecclesia : " 0 crux gloriosa, per quam " diabolus est victus, et mundus Christi " sanguine redemptus."
3. De tertio, ad Eph. II, 13 et 14 : Vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse est enim pax nostra, id est, faciens nobis pacem cum Deo. Ad Col. i, 18, 20: Christus est caput corporis Ecclesias, pacificans per sanguinem crucis, sive quas in terris, sive quas in collis sunt. Hinc post Passionem et Resurrectionem ostendit Discipulis cruentas manus et latus, dicens : Pax vobis (Joan. xx, 19, 21,26).
Haec pax cum Deo sive reconciliatio, fit per sanguinem Christi triplici ratione : scilicet, 1. Ratione pretii sufficientis, quod in eo pro nostris debitis solvit, 2. Ratione nostra formositatis, qua nos Deo gratos fecit, 3. Ratione gratissima Deo charitatis, quam in facto demonstravit.
1. De primo, Psal. lxviii, 5 : Persecuti sunt me inimici mei injuste, scilicet, usque ad mortem crucis : quas non rapui, tunc exsolvebam, scilicet, prelio sanguinis pro bono pacis. MatthB XXVI, 28 : Sanguis meus pro vobis effundetur in remissionem peccatorum.
2. De secundo, ad Eph. v, 2 : Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis. Quasi diceret : Hostia corporis Christi et sanguinis exstitit Deo grata ad effectum nostrae reconciliationis, causa nimiae dilectionis. Nam si Noe ju-stus, ut dicitur Eccli. xliv, 17, in tempore iracundias factus est reconciliatio, propter justitiam : multo magis Christus, propter nimiam charitatem qua obtulit pro nobis Deo proprium sanguinem.
3. De tertio, ad Roman. v, 9 et 11: Justificati in sanguine Christi, salvi erimus ab ira per ipsum :.. et gloriamur in Deo per Dominum nostrum, per quem reconciliationem accepimus. Rem, ad Rom. I, 7 : Dilectis Dei, vocatis sanctis, id est, Christi sanguine tinctis, gratia vobis, et pax. Joan. xiii, 5: Mittit aquam in pelvim (Glossa, sanguinem in terram fudit ") et capit lavare pedes discipulorum. Quasi scilicet sanguine suo mundum mundans, nos fecit pulchros et Deo gratos. Apoc. I, 5 et 6 : Christus dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et fecit nos regnum et sacerdotes Deo. Ecce, peccatores Dominus sanguine suo lavit, et formosos, ac roseos, et Deo gratos fecit : et in eo sic reconciliavit, ut in curia Dei principes et Reges efficeret.
IV.
Quartum circa pretiositatem sanguinis Christi praecipue notandum, est redemptorum multitudo. Tres enim exercitus magni sanguine ejus sunt redempti scilicet, 1. Manifesti inimici, 2. Antiqui justi, 3. Dubii amici. Primi de vinculo peccati, secundi de limbo inferni, tertii de dubitatione fidei. Propter haec tria effudit sanguinem de tribus locis : 1. De manibus, 2. De pedibus, 3. De vulnere lateris.
I. Primo, de manibus : ut peccatores virtute sanguinis, 1. A vinculis peccatorum solveret, 2. et Absolutos ad se revocaret.
1. De primo, Eccli. l, 16 : Porrexit sacerdos magnus manum suam in libatione, et libavit in sanguine uvae: ut
scilicet peccatorum vincula disrumperet. Psal. cxv, 16 et 17 : Dirupisti vincula mea : tibi sacrificabo hostiam laudis. Augustinus : " Christus sanguinem suum " ad hoc fudit, ut peccata nostra deleti ret. " Quo enim diabolus nos tenebat, deletum est sanguine Redemptoris : non autem tenebat nos, nisi vinculis peccatorum.
2. De secundo, scilicet ut absolutos revocaret. Isa. xliv, 22: Revertere ad me quoniam redemi te. Glossa, " sanguine. " Quod si feceris, coelum et terra et omnia elementa in salute tua laetabuntur : e contra si non feceris, omnia contra te pugnabunt. Sap. VI, 18, 21 : Armabit Deus creaturam ad ultionem inimicorum,... et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Porrexit ergo Christus manum in cruce, et libavit sanguinem, solvens omnes a vinculis peccatorum : et adhuc quasi avem fugientem, manu cruenta revocat peccatorem. Isa. xlvi, 11 : Ego sum vocans ab Oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae, scilicet de statu peccati revocans instabilem et refugam animam.
II. Secundo, de pedibus fudit sanguinem : 1. Ut antiquos justos de limbo inferni educendos demonstraret, 2. et Ad patriam coelestein deduceret.
1. De primo, Thren. I, 15 : Torcular calcavit Dominus virgini filias Juda. Arbor et tortura torcularis significat Passionem Christi in ligno crucis : qui vere in torculari calcat, sanguinemque uvae pedibus fundit, et multos ex eo lae tos facit. Christus ergo virgini Juda torcular calcavit, quia in Passione crucis de pedibus sanguinem fudit, et justos in fide incorruptos de inferno liberans laetificavit. Zach. IX, 11: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua, scilicet coelestis refrigerii.
2. De secundo, scilicet ut eductos de inferno ad patriam reduceret. Ad Hebr. IX, 11 et 12 : Christus assistens Pontifex fu-turorum bonorum,... per proprium sanguinem introivit semel in sancta. Et hoc non solus, sed cum magno exercitu justorum, quos de inferno cruens secum duxit : unde ad Eph. IV, 8 : Ascendens in altum captivam duxit captivitatem. Isa. lxiii, 1, dicunt Angeli : Quis est iste qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae ? id est, ascendens cum multis fidelibus, quos de inferis potenter eduxit, et ad coelos secum vexit.
III. Tertio fudit sanguinem de vulnere lateris sui et cordis : 1. Ut discipulos in fide dubios, et alios multos in fide, et bonas vitae stabilitate tentatos, et ideo frigidos, et quasi mortuos calefaceret, 2. Et revivificaret, et sic revivificatis suo sanguine iter coeleste signaret, ut post ipsum ferventer currerent.
1. De primo, Joan. XIX, 34 : Unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis : qui scilicet est calidus, et in quo est vita hominis : ut eo frigidos in fide calefaceret, et quasi mortuos in vita bona revivificaret. Psal. CI, 7 : Similis factus sum pelicano solitudinis. Pelicanus avis est, pullos mox natos, et contra eam se erigentes occidens, et mortuos triduo deplorans : demum rostro latus proprium fodit, et sanguinem in eos fundit, et ex eo reviviscunt. Sic Christus frigidis in fide et peccatis mortuis subvenit sanguine cordis.
2. De secundo, quod vivificatis ad instar fera vulneratos iter coeleste suo sanguine signat, et sequendum demonstrat. Cant. IV, 9 : Vulnerasti cor meum soror mea sponsa. Quasi diceret : Attende me vulneratum propter te. Vide sanguinem meum, et sequere me. Joan. xx, 19 et 20: Venit Jesus,... et ostendit discipulis manus et latus suum cruentum, non solum, ut eos in fide confortaret : sed ut se per multas tribulationes sequendum demonstraret. I Pet. ii, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum
ut sequamini vestigia ejus. Ad Hebr. xiii, 12 et 13 : Christus ut sanctificaret pei suum sanguinem populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra castra, scilicet, delicias carnis fugientes, et Passionem ejus imitantes. Cantic. viii, 14 : Fuge dilecte mi, et assi-milare capreae hinnuloque cervorum. Quasi diceret : Curre coram nobis, ut fera corde vulnerata, et sanguine tuo coelestem semitam nobis demonstra, donec te comprehendamus, et in te delicias aeternas capiamus. I ad Cor. IX, 24 : Sic currite ut comprehendatis. Amen.