LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De diversitate materialium simplicium et formalium et officialium partium plantae essentialium.
Sicut autem in animalibus inter reticulationes venarum et nervorum sunt supplementa partium simplicium quae sunt carnes, vel ea quae sunt loco carnium in non habentibus carnes : ita sunt in plantis ligneae partes vel herbales, quae simplices sunt et materiales partes plantarum, quibus auctis augetur planta, et quibus exsiccatis et diminutis planta videtur exsiccari et diminui : et talia dicuntur proprie partes simplices in plantis et materiales, eo quod illae influunt per nutrimentum et effluunt per exsiccatio- nem plantarum sicut materialia supplementa in animalibus. Hoc autem quadam communi et usitata anatomia cognoscitur in urtica majore, et cannabo, et lino, et linario, et in multis aliis plantis quae vias venales habent multum fortes et viscosas et directas : et quando in aqua computruit in eis carom aterialis, et postea exsiccatur, comminuitur mersionibus vel confricatur et exeditur, et remanent venae plantarum illarum ad modum lanae longae et candidae mollis propter viscosum substantiale quod est in eis : et fiunt ex eis panni. Et hic est modus quem antiqui Philosophi habebant in corporibus avium et aliorum animalium quibus abstrahebant pelles, et postea corpora ligabant contra ictum aquae vehementis : et tunc abluta carne materiali nutrimentali tamquam molliori et minus sub cute cohaerenti, remansit reticulatum ex venis et nervis animalium : et demonstrabatur modus divisionis earum in corporibus animalium. Sicut autem est in urtica et cannabo et aliis supra enumeratis, ita etiam est in aliis plantis absque dubio, licet materiale non possit ita ab officialibus partibus separari in eis. Ex his enim quae in primo libro Peri geneosos dicta sunt, certissime constat in omni eo quod nutritur et augetur, haec duo genera partium inesse. Dicitur autem pars materialis simplex, non quia non habeat diversa membra in commixtione sui, aut quod non dividatur per resolutionem ad formam aliam corporis priorem sua forma, sed. quod in ipsa planta dividitur divisione homogenii, scilicet quod quaelibet pars dividens habeat nomen et rationem totius divisi : non tamen dividitur in infinitum, sicut nec aliquod corpus physicum ad formam determinatum, sicut in Physicis declaratum est a nobis : sed dividitur ad minima sui generis, in quibus species salvari potest per virtutem et essentialem ipsius operationem.
Pars autem non simplex in planta dicitur esse, quae ex pluribus simplicibus
est composita, sicut radix, et ramus, et stipes, et hujusmodi : haec enim non dividuntur nisi divisione heterogenii, in partes videlicet quae non habent nomen et rationem totius. Ex his apparet quoniam pars simplex in plus est quam materialis, quando vena et medulla et hujusmodi sunt officiales partes plantarum simplices et non materiales. Similiter constat quod non omnis officialis pars est composita, sed composita aliquando habet officium, et aliquando non habet nisi ad speciem et ad salutem speciei ordinetur, sicut stipes officium sustentandi, et radix utrumque istorum, et sic pars composita. Virga autem et rami non ordinantur ad officium quod ad substantiam individualem pertineat, sed ad frondendum et florendum et ad fructificandum : quae sunt omnia propter salutem speciei. Ex his autem est advertere, quod omnes partes plantae compositae referuntur ad radicem sicut ad unum patrem et procuratorem a quo recipiunt substantiam nutrimenti et virtutis, quam propriis et deputatis sibi officiis convertunt in lucrum et in divitias speciei et perpetuitatis, sicut est in oeconomicis, cum diversitas filiorum et servorum ex substantia accepta ab uno patrefamilias deputatis singulorum officiis intendit ad unam domus salutem per divitias et copias alias ex quibus salvatur domus.
Hoc autem dictum sit de partibus plantarum et diversitate earum. Qualiter autem istae partes plantae integrales partibus animalium adaptentur, non oportet intendere : quia hoc constat ex superius inductis.