CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod maximae variationi subjacent quae sunt de conversatione hominis : et ideo certum simpliciter non est in eis.
Ea autem quae sunt de hominis conversatione, in quibus per se bonum quaeritur, tantam habent variationem et apud diversos errorem, quod ea quae dicuntur justa et casta non ex natura rei, sed lege per voluntatem humanam videantur esse determinata. Quod enim hi dicunt justum, alii autem dicunt esse injustum : et quod apud istos est castum, ab aliis incestus reputatur. Nec potest esse sine errore quod dissonum est. Et quae tantae subjacent variationi, quod variatio eorum causa erroris est, certitudinem non habent: et ideo in talibus non est requirenda. Bona enim justa de quibus civilis intendit, tantam habent differentiam apud homines, et ex differentia tantum errorem, ut videantur lege sola esse, natura vero non. Cum enim natura unum sit apud omnes et naturae ratio : si constans esset natura justorum et castorum, eadem essent justa et casta apud omnes. Nunc autem diversa sunt et lege diversorum diversimode determinantur. Conciibinatus enim in incestum ab antiquis legibus non determinabatur, qui tamen secundum nostras leges incestus est. Nec hoc est tantum in his quae apud diversos legibus diversis diversimode determinantur et statuuntur, sed etiam quae apud omnes sunt bona. Apud omnes enim divitiae instrumentaliter deserviunt ad obtinendum quod quisque appetierit: et fortitudo quae est robur corporis quae Graece I AdminBookmark vocatur, apud omnes valet ad difficilium operationum et contrariorum reputationem, sicut et ipsa vera fortitudo valet ad defensionem patriae et civitatis : et tamen haec quae apud omnes bona sunt,mala sunt quibusdam per occasionem : contingunt enim ex ipsis multa detrimenta. Multi enim jam perierunt propter divitias, vel per latronum insidias, vel tyrannorum violentias, vel proditione civium. Multis etiam fortitudo propria causa fuit interitus. Et sic etiam ea quae apud omnes bona sunt, errorem accipiunt, et mala quibusdam efficiuntur : sicut et in proverbio dicitur, quod aliquando in bonis periclitatur natus lamento parentum, scilicet quando bona perduntur et vita salvatur, quae non salvaretur si bona non perderentur.
Ex praedictis igitur patet, quod talem quemdam errorem habent etiam bona quae apud omnes bona sunt : quia multis contingunt detrimenta ex ipsis. Jam enim quidam perierunt propter divitias, alii vero propter fortitudinem. In talibus igitur certe necessaria principia et propositiones ex quibus demonstrentur, haberi non possunt. Sicut enim diximus, ea etiam quae videntur vel sunt bona, multis fiunt detrimenti causa, praecipue in corporalibus. Quatuor enim sunt in corpore virtutem corporis perficientia, videlicet sensuum vivacitas, pulchritudo, robur, et sanitas, quae respondent quatuor virtutibus cardinalibus in anima. Sensuum enim vivacitas prudentiae, pulchritudo temperantiae, robur fortitudini, sanitas justitiae aptatur : quia utraque in quadam mensuratione consistit: quia licet bona sint, tamen ex ipsis quidam in periculum inciderunt .