In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Jubetur Joannes varia scribere ecclesiis Ephesi, Smyrnae, Pergami et Thyatirae: collaudans eos qui Nicolaitarum doctrinam non admiserant, alios autem minis ad paenitentiam revocans : tepidum quoque detestans, et vincenti praemium pollicens.
I. Angelo Ephesi ecclesiae scribe : Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum :
2. Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos : et tentasti eos qui se dicunt apostolos esse, et non sunt, et invenisti eos mendaces :
3. Et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti.
4. Sed habeo adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti,
5. Memor esto itaque unde excideris, et age paenitentiam, et prima opera fac. Sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi paenitentiam egeris.
6. Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi.
7. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei.
8. Et angelo Smyrnae ecclesiae scribe: Haec dicit primus et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit :
9, Scio tribulationem tuam, et pau- pertatem tuam, sed dives es : et blasphemans ab his qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae.
Io. Nihil horum timeas quae passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.
ii. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Qui vicerit, non laedetur a morte secunda.
I2. Et angelo Pergami ecclesiae scribe : Haec dicit qui habet rhomphaeam utraque parte acutam :
I3. Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae : et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam, Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi Satanas habitat.
I4. Sed habeo adversus te pauca : quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere et fornicari :
I5. Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum.
I6. Similiter paenitentiam age : si quo minus, veniam tibi cito, et pu-
gnabo cum illis in gladio oris mei.
I7. Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
18. Et angelo Thyatirae ecclesiae scribe : Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes aurichalco :
I9. Novi opera tua, et fidem, et charitatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus.
20. Sed habeo adversus te pauca, quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis.
2I. Et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret, et non vult paenitere a fornicatione sua.
22. Ecce mittam eam in lectum, et qui moechantur cum ea, in tribula-