PERIHERMENIAS

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 LIBER II PERIHERMENIAS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

TRACTATUS II

DE CONSEQUENTIA MODALIUM.

Que sint modales enuntiationes.

Post consequentias enuntiationum de inesse quae simpliciores sunt, tractandum est de enuntiationibus modalibus, quae ex addilione modi alicujus dicuntur modales. Et ideo primo videndum est, quis modus faciat propositionem modalem. Et quot sunt tales modi : et cujus sunt modi, praedicati scilicet, vel subjecti, vel compositionis. Et quid sit praedicatum in enuntiatione modali, et quid subjectum sit in ea, et alia hujusmodi,: quia sine his non potest fieri oppositio modalium vel consequentia.

Dicamus ergo quod dupliciter dicitur enuntiatio modalis, scilicet a modo compositionis, et a modo rei praedicatae. A modo autem rei praedicatae, ut quando dicitur, Socrates legit bene vel alte vel male : et hic modus, quia non modificat totam enuntiationem, sed tantum rem praedicati, non potest facere totam enuntiationem modalem. Est autem modus compositionis, qui specialis modus est disponens et in formam specialem ponens compositionem, sicut possibile, contingens, necessarium, et impossibile, verum, et falsum. Et hi modi speciales specialiter constituunt illam enuntiationem, quae specialiter modalis vocatur. Quatuor enim primi illorum modorum compositionem (quae consignificat tempus) ampliant extra tempus praesens. Possibile enim et contingens ampliant praesens ad futurum, et ad esse, et ad non esse : quia contingens est futurum, et potest esse et non esse. Necessarium autem et impossibile ampliant compositionem ad omne tempus : quia necessarium et impossibile ponunt compositionem in omne tempus : et ideo illi sunt modi speciales facientes totam enuntiationem modalem, necessarium simpliciter omni tempore inesse, et impossibile simpliciter nunquam inesse. Et quia tales modi sunt modi compositionis, et compositio formaliter ambit composita, et est principium intelligendi ea secundum quod stant sub compositione, et sic modus compositionis est modus totius enuntiationis : et ideo isti modi totam modificant enuntiationem et totam faciunt modalem. Verum autem et falsum quamvis sint modi compositionem determinantes, tamen quia non ampliant compositionem secundum tempus, nec in specialem aliquem modum formant compositionem, sed dicunt generalem modum illarum de inesse, ideo non sunt modi speciales, sed sunt modi quidam non facientes propositionem modalem nisi secundum quid : quia in eo quod res est vel non est, oratio dicitur vera vel falsa : sed non in eo quod res est vel non est, oratio dicitur possibilis vel contingens, necessaria vel impossibilis. Sed potius in eo quod sic vel sic res se habet ad suam causam, in eo oratio formata sive complexa de re est possibilis vel contingens, vel de necessario vel de impossibili. Et ideo isti quatuor modi, possibile, contingens, necessarium, et impossibile, speciales sunt modi quibus enuntiatio dicitur modalis.

Ex hoc etiam accipitur, quod negatio quae fertur ad compositionem, non facit enuntiationem modalem : quia non ampliat eam secundum tempus, nec etiam informat modo speciali, sed simpliciter dividit ipsam in forma in qua est significata. Ex his ergo patet quod modalis enuntiatio dupliciter dicitur, scilicet generaliter et specialiter. Et generaliter quidem modalis dicitur a modo generaliter sumpto, sive sit modus praedicati, sive compositionis. Specialiter autem modalis dicitur quatuor modis qui dicti sunt : quia denominatio fit a specie, et non a genere. Ex hoc autem ulterius patet, quod enuntiatio modalis substantialiter et per sua constituentia differt ab enuntiatione de inesse simplici : quia modus est substantialis enuntiationi moduli, et est substantiale constitutivum.

Quatuor autem sunt tales modi, quia in compositione non est nisi esse. Quod autem dicit esse, aut dicit esse permixtum potentiae, aut quod est in actu perfecto. Si primo modo : tunc est esse possibile, vel contingens. Et haec duo differunt in hoc, quod possibile determinat esse secundum se : et contingens autem in comparatione ad causam non stantem : unde esse non stans, est possibile : contingens autem est, quod non habet causam stantem. Si autem est esse perfectum secundum actum : aut accipitur in ipso esse, et sic est necessarium : aut accipitur in ipso non esse, quod ad simpliciter esse est oppositum, et sic est impossibile. Contingens autem et possibile non possunt accipi secundum divisionem esse et non esse : quia utrumque dicit esse permixtum cum non esse. Hi sunt ergo modi modales facientes enuntiationem, et facientes enuntiationem differre modalem ab enuntiatione de inesse, et oppositionem modalis ab oppositione illius quae est de inesse, et consequentiam illius

a consequentia quae est in illis de inesse.

Si autem quaeritur quid sit praedicatum in enuntiatione modali, dicimus cum Boetio et Alfarabio, quod modus est praedicatum inesse, et esse vel non esse subjecta sunt, ut patet, cum dicitur, Socratem currere est possibile : quia accusativus casus cum inlinitivo reddunt suppositum huic verbo ''est .

Si autem objicitur contra hoc : quia modus est determinatio compositionis : praedicatum est alterum compositorum : et ideo determinatio compositionis esse non potest. Dicendum est quod in propositione modali duplex est compositio, scilicet una dicti quod subjicitur : quia, sicut dicit Aristoteles, nihil aliud est dicere Socratem ambulare, quam Socratem ambulantem esse : et sic esse et non esse cum compositione subjiciuntur in enuntiatione modali, et illius compositionis modus est determinatio, et non compositionis quae est compositio enuntiationis : et ideo potest esse et determinatio compositionis dicti et praedicatum enuntiationis.

Et si dicitur, quod praedicatum non est determinatio compositionis. Ad hoc respondet Alexander, quod verum est quando praedicatum praedicatur ut esse, et non ut modus, sicut currit cum dicitur, homo currit : vel sicut album cum dicitur, homo est albus. In enuntiatione autem modali quia non subjicitur substantia cui insit praedicatum, sed subjicitur dictum cum sua compositione, praedicatum modus praedicatur non ut esse, quia hoc dicit praedicatum dicti : sed praedicatur ut modus esse quod dicit compositio dicti : et ideo et est praedicatum et est modus compositionis. Et haec solutio notanda est : quia ad multa valet et hic et in scientia libri Priorum.

Si autem adhuc objicitur : quia secundum hoc omnis talis enuntiatio est sin- gularis : de enuntiationibus autem singu laribus non est syllogismus : et sic de modalibus non potest fieri syllogismus. Dicendum quod enuntiationis modalis duplex est subjectum, scilicet subjectum locutionis, et subjectum enuntiationis. Dico autem subjectum locutionis id de quo est locutio, sicut in hac, Socratem currere, de Socrate fit locutio : et ideo subjectum locutionis est Socrates. Subjectum autem enuntiationis non est quod supponitur infinitivo, sed potius subjectum est totum dictum, hoc est, casus cum infinitivo. Hoc ergo secundo modo enuntiatio modalis singularis est, et hoc modo non fit ex modalibus syllogismus : quia in complexione et figura syllogismi non sumitur medium sub toto dicto, nec minor extremitas sub medio : sed assumitur sub subjecto dicti sic, omnem hominem possibile estjcurrere : Socrates est homo :ergo Socratem possibile est currere. Et ab hoc subjecto sumendo quantitatem, dictum est talis quantitatis, sicut est sua praejacens enuntiatio a qua formatur, ut hic Socratem currere est possibile, dictum est singulare : quia formatur ab hac, Socrates currit. Haec autem universalis,omnem hominem currere, quia formatur ab hac sua praejacente, omnis homo currit : et sic fit syllogismus de enuntiatione sive propositione modali.

Si autem adhuc contra ea quae dicta sunt, objicitur, quod secundum hoc omnis propositio modalis est composita, et non duplex ex compositione et divisione : et sic omnes tales essent simpliciter falsae, sicut non currentem currere est possibile, non legentem legere est possibile. Dicendum quod hoc non sequitur in praedicato quod non ut esse, sed ut modus praedicatur : quia quod ut modus praedicatur, non praedicatur ut modus sui, sed aliorum : et ideo ad alia potest referri, vel

sub divisione, vel sub compositione, sicut patet cuilibet parum consideranti. Sunt tamen qui propter inductas rationes dicunt modos non esse praedicata : sed de dictis eorum non curamus : quia nec commentatoribus concordant, nec innituntur veritati .

Sciendum etiam quod omne dictum est singulare secundum quantitatem : quia appellatio ejus est similis appellationi termini singularis : sub hoc enim communi quod est dictum hoc, omnem hominem currere, non appellat nisi pro hoc eodem dicto quod est, omnem hominem currere : et non potest appellare pro alio, quia non est dictum nisi hujus singularis propositionis quae est, omnis homo currit. Non sic autem est in enuntiatione de inesse : quia illius subjectum est universale vel singulare : universale autem est universaliter acceptum, aut particulariter, aut indefinite quoad appellata sua : et ideo quantitatem ab his accipit. Sic igitur de modali enuntiatione est intelligendum.