LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De utilitate inventionis differentiarum.
Differentias autem invenire (quod est instrumentum tertium) est utile et praecipue ad syllogismos de eodem et de diverso construendos : et hoc est utilitas differentiae in quantum differentia est et divisiva. Et secundo est utile ad cognoscendum per diffinitionem unumquodque : quia per differentiarum divisionem venamur diffinitionem : et scientes ultimam differentiam constitutivam cum genere, scimus quod est species diffinita. Quod autem sit utile ad syllogismos de eodem et diverso, manifestum est ex his quae nunc dicuntur : nos enim invenientes differentiam propositorum (hoc est, inter proposita) ostendentes erimus quoniam non idem. Quod autem utile sit hoc instrumentum ad cognoscendum quid est sive diffinitionem, hoc probatur : eo quod solemus separare ab aliis omnibus, hoc est, rem talem damus quae suis differentiis separet ab aliis omnibus : hoc autem facimus convenientibus in utrisque differentiis, quae sunt tunc unum quod diffinitum. Utilitas autem prima accipitur a differentia in quantum est divisiva. Secunda autem a differentia in quantum est constitutiva.