12. De Stigmatibus s. Francisci.
13. De Stigmatibus s. Francisci.
29. In Translatione s. Hedwigis.
51. In Decollatione s. Iohannis B.
53. De s. Iohanne ante Portam Latinam.
54. De sancto Iohanne ante Portam Latinam.
55. De Reversione s. Iohannis.
56. De s. Iohanne Chrysostomo.
57. De s. Iohanne Clusoniensi.
58. De s. Iohanne Eleemosynario.
75. De s. Katharina de Suecia.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Iucundare Bethlehem,
Effrata beata,
Quae sursum es, Ierusalem,
Plaude, mater grata,
Nam doctor ineffabilis
Caelestis facetiae
Columnaque mirabilis
Totius ecclesiae,
Te lustrat Ieronymus
Prodigiis insuetis,
Decorat in fastigiis
Te gaudiis praelaetis.
2. Graecorum hic et Arabum,
Persarum, Chaldaeorum
Noverat potissimum
linguas, Hebraeorum,
Scivit quasi literas
cunctarum nationum,
Perfecte quoque studuit
artes liberales,
Tunc mundus non habuit
sibi coaequales.
3. Nota fecit populis
Utraque testamenta,
Angularis lapidis
Stravit fundamenta,
Ex Hebraea transfert ea
Lingnam in Latinam,
Magnam curam ad scripturam
Habuit divinam.
4. Almus eum spiritus
Scripturis erudivit,
Et per eum Dominus
Ecclesiam sanxivit,
Et in tantum ceteros
Doctores transilivit,
Quod nescivit Ieronymus,
Natura nulla scivit.
5. Corde te. sanctissime
Rector veritatis,
Petimus humillime,
Subveni renatis,
Qui malleus haereticae
Fuisti pravitatis,
Te laudantes protege,
Iungito beatis.
Ad Magnificat.
A. O florens Dalmatia,
Quae germen vincens edidit,
Balsami dulcorem,
Dum doctorum facula,
Ieronymus, emicuit,
Veri fontis rorem
Infundens fidelibus,
Scribens, transferendo,
Non paucas rixas levibus
Verbis resecando;
Vastam tenens eremi
Bis annis laete binis,
Carnem quivit conteri
Inediis supinis,
Demum remeans Bethlehem
Bibliothecam summo
Studio compilavit;
Anhelans ad requiem
Aetatis octogesimo
Felix anno migravit.
Doctorum flos ex nomine,
Tuis opem supplicibus
Fer ad gaudiosa,
Pater dulcis Ieronyme,
Supernis apicibus
Nos iunge, nunc vitare
fac damnosa.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Hymnizemus hodie
Christo vero regi,
In psalmorum carmine
Iubilemus ei,
Qui transvexit inclitum
Ad caelos Ieronymum.
ln 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Cathedra pestilentiae
Hic doctor nunquam legit,
Sed verbo sapientiae
Vulpeculas abegit,
Demolientes vineam
Domini confregit.
2. Fremebant haeretici
Contra virum Dei,
Perversi quoque clerici
Illudebant ei,
Quorum unus posuit
Pravis in exemplum
Evae vestem, induit
Quam sanctus intrans tem-
plum.
3. Nimis multiplicati sunt
ipsum tribulantes,
Haeretici cum clericis
luxui vacantes,
De Roma dum proiciunt
sanctum blasphemantes,
De doctrinis caelicis
minime curantes.
Responsoria.
1. Ieronymus, verberibus
Vanis de codicibus
A Christo revocatus
Praeventusque muneribus
Et pascuis uberibus
Ab eo deputatus,
Ad matris ecclesiae
Ponenda fundamenta
Dum transtulit summopere
Utraque testamenta.
V. Iam duplicata Domino
Reddidit talenta,
Salubria nam populo
Dedit documenta.
2. Grandescit vir sanctissimus
In sanctitatis vita,
Ieronymus mitissimus,
Felix eremita;
Hic per quadriennium
Fit socius ferarum,
Pascitur ex fructibus
Et foliis herbarum,
V. Sic fiebat venialia
Levissima peccata,
Tamquam homicidia
Forent perpetrata.
3. Nunquam lectum alium
Quam terram ipse scivit,
Pisces, cibos carnium
Nunquam concupivit,
Saccoque cilicio
Membra sic contrivit,
Ut sanguinis effusio
In die ter abivit;
V. Carnem sic spiritui
Ieronymus subiecit
Et magna mirabilia
In vita sua fecit.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Sanctum suum Dominus
Signis mirificavit,
Ipsum die obitus
Quidam blasphemavit,
Quem ultio divinitus
In lignum transmutavit.
Et ignis lapsus caelitus
Hunc incineravit.
2. Sepulcrum patens undique
Guttur haereticorum
Obstruxit mirifice,
Dum trium mortuorum
Per eum Eusebius
Suscitavit corpora,
Qui fatebantur plenius
Nequissimorum opera.
3. Honore cum gloria
Post mundi tropaeum
Et duplici aureola
Coronasti eum,
Virginum coronula
Sertoque doctorum,
Huius, Christe, per merita
Memento renatorum.
Responsoria.
1. Adpropinquante tempore
Dissolutionis
Discipulis magnopere
Compos rationis
Dixit: dilectissimi
Fratres caritatis,
Ad praesepe Domini
Me sepeliatis
V. Et corpus dominicum
Statim adferatis,
Desidero potissimum,
Me reficiatis.
2. Corpus cum salvificum
Vir sanctus recepisset
Simeonis canticum
Et vix complevisset,
Instar solis radius
Subito refulsit,
Vox elapsa caelitus
Talia deprompsit:
V. Veni, dilectissime,
Serve mi fidelis,
Iam delicatissime
Laetaberis in caelis.
3. Hippone dum in cellula
In huius mortis horula
Sederet Augustinus,
Anima sanctissimi
Apparuit Ieronymi
Splendor ut divinus,
Praeconceptam quaestionem
Solvendo per rationem
Caelitus expertam.
V. De caelesti hierarchia
Hunc instruxit hic in via
Unitatem trinitatis
Declarando sibi satis.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Habitavit sedulo
In Dei tabernaculo
Ieronymus insignis,
Palam quoque clanculo
Restitit in saeculo
Perversis et malignis.
2. De pretioso lapide
Coronam in capite
Eius posuisti,
Vitae longitudinem
In caelo, terra caelibem
Ei tribuisti.
3. Populi, laetamini,
Et vos elevamini,
Portae aeternales,
Transit de sublimibus
Ieronymus concivibus
Ad nuptias regales.
Responsoria.
1. Venit baptista salvatoris
De supernis caeli choris
Cum sancto Ieronymo
Dicens Augustino:
Hic certe meus socius,
Quem tu vides, Ieronymus,
Aequalis mihi oppido
Est in caeli gaudio.
V. Sicut Deum video,
Sic et ipse videt,
Cognoscit et intellegit,
Non amplius formidet.
2. Silvanus praesul inclitus
Et Sabinianus
Haereticus nequissimus
Sub tortoris manus
Se obligabant mutuo
Errore pro haeretico;
Sanctus praesul educitur,
Et gladius mox rapitur
Per manus sanctissimi
Doctoris Ieronymi.
V. Increpans haereticum
Subito disparuit,
Et caput nequissimum
Mox ad terram decidit.
3. Translationis tempore
Dum coepit terram fodere
Inclitus Cyrillus,
In tumulo sic iacuit,
Ut nusquam terram attigit
Sancti viri corpus,
Quem nunc Roma fovet
in templo virginis almae.
V. Subvenias tristi
populo, Ieronyme, Christi
Doctor et amice,
tu fons nitidissimae linguae.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. O quam credibilia
Tua testimonia
Fecit ille, Deus,
Dum pro tua vinea
Per tempora non modica
Fit Graecus et Hebraeus.
2. Summa cum sollemnitate,
Omnis terra, iubilate
Deo cum laetitia,
Qui hunc sanctum decoravit,
Sibi fidem praeparavit
Per aeterna saecula.
3. Quaesierant, sed in vanum,
Sanctum praesulem Silvanum
Tres morti perimere,
Sed ensis retrosiliit,
Quotiens hic cecinit:
Succurre, Ieronyme.
4. Omnes benedicite
Deo sacerdotes,
Et fideles psallite,
Nam ad caeli dotes
Graditur eximius
Hodie Ieronymus.
5. Collaudabant bestiae
Suum creatorem,
Dum fecit mitescere
Ieronymus leonem,
Qui venit in coenobium
Propter spinam pungentem,
Demum pascit asinum
Ligna deferentem.
Ad Benedictus.
A. Principalis spiritus,
Qui est os sanctorum,
Loquebatur caelitus
Per speculum doctorum,
Dum de petrarum medio
Magnam vocem populo
Dederat Ieronymus,
Hinc gentes et populi
Modulemur et singuli:
Benedictus Dominus.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. In omni terra sonuit
Ieronymi doctrina,
Nam ipse primus condidit
Officia divina,
Invisis quem prodigiis
Deus magnificavit,
Insuetis signis variis
Hunc mirificavit;
Testantur venerabiles
Cyrillus, Augustinus,
Salem, Hippone praesules,
Quod doctor hic divinus
Sit unus de sublimibus
Christi summi regis
Hierarchiae civibus
Et sacrae norma legis.
O sacer Ieronyme,
Nos iunge regi gloriae.