DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

Scholium.

Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes veteris Testamenti libri habendi sint pro Canonicis ? et demum insaniam refellit Manichaeorum, qui totum Testamentum vetus tanquam a Deo malo, vel a diabolo traditum effluxerunt. Haec ferme omnia Doctor breviter perstrinxit in quaestione secunda prologi scripti Oxoniensis. Quod dubitaverit de auctoritate librorum Judith, Tobiae, Sapientiae, etc. nihil mirum, cum Hieronymus constitutus tanquam discretor et judex librorum sacrorum a Gelasio Papa in cap. Sancta Romana, in prologo Galeato et in praefatione ad libros Salomonis, eos inter apocrypha connumeret, et ante eum et sequentibus saeculis fuerint viri doctissimi, qui de auctoritate illorum dubitarent, etsi tanquam utiles ad instructionem morum in Ecclesia legi permitterentur. Attamen nunc inter Canonicos enumerantur, et tales esse declaravit Conc. Trid, sess. 4. neque immerito, cum multa Concilia ex eis fidei dogmata comprobarint, et in omnibus saeculis ex Patribus et Doctoribus multi eos pro canonicis acceptaverint et citaverint, quorum testimonia citant Medina lib. 6. de fide c. 9. Sixtus Senens. lib. 8. Bibliothec. Bellarm. lib. 1. de verbo Dei scripto cap. 10. De hac controversia latius agunt Canus lib. 11. de locis, Lorca de virtutibus Theolog. tractat. peculiari de locis Cathol. disp. 3. mem. 3.

Circa primum sic dico, quod Scriptura sacra proprie dicitur illa, cujus auctoritas tanta est, quod praecellit omnem demonstrationem: de qua dicit Augustinus 2. super Genesim ad litteram cap. 9. Major est hujus Scripturae auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas. Talis autem est Scriptura quae Canonica a Sanctis nominatur; canon enim regula dicitur, quia ipsa est infallibilis regula, ut quidquid in ea teneatur indiscusse teneatur, et quidquid in ea teneatur quod sibi repugnet, ut falsum repudietur. Ab ista autem excluditur Scriptura sacrorum Doctorum beati Augustini et aliorum multorum, et multo magis Philosophorum. Unde dictus i Augustinus dicit in epistola 48. ad Vincentium arguentem sibi ex dictis Hilarii, qui ante eum fuerat Doctor valde solemnis, dicens sic : Hoc genus litterarum ab auctoritate Canonis distinguendum est, non enim ita leguntur tanquam ex eis sic testimonia proferantur, ut contra sentire non liceat, si tibi aliter sapiunt quam veritas expostulat ; in eo quippe numero sumus, ut non dedignemur etiam nobis dictum ab Apostolo recipere, et si quid aliud sapit, illud quoque Deus nobis revelabit. . Item, in epist. 9. ad Hieronymum : Solis eis Scripturarum libris, qui Canonici appellantur, didici hunc honorem deferre, ut nullum Doctorem eorum scribendo errasse firmiter credam : alios autem ita lego, ut quanta licet sanctitate praepolleant, non ideo verum putem, quia ipsi ita scripserunt. Et ideo ista auctoritas ad scriptores veteris et novi Testamenti restringitur. Sed nec tamen ad totam, quia liber Judith, Tobiae, Sapientiae, Ecclesiastici, Machabaeorum, non sunt de Canone,ut dicit Hieronymus in prologo Galeato, qui licet inter divinos libros numerentur, ut dicit Isidorus 16. Etymologiarum, hoc est, quia ab Ecclesia recepti sunt, et approbati ad legendum in Ecclesia, ad morum informationem, non autem ad dubiorum confirmationem vel determinationem, quia, ut dicit Hieronymus citatus, auctoritas eorum ad probandum ea, quae in contentionem veniunt minus idonea reputatur.

Fuerunt aliqui, ut Manichaei, qui totum vetus Testamentum ab hac auctoritate repellere voluerunt, dicentes quod a Deo malo, vel diabolo fuerit datum, quia promittit bona carnalia, talia autem a diabolo dicunt esse. Sed falsitas hujus patet, quia ista Scriptura retrahit a cultu idololatriae, et inducit efficaciter ad cultum unius Dei, quod non facit diabolus. Item, Christus qui est auctor novi Testamenti, et Apostoli et Evangelistae allegant Scripturam illam tanquam sacram, et a Deo datam. Et amplius probatur, quia ista erat dispositio ad novam, et ad Christum, ut dicit Apostolus ad Galat. 3 : Lexpedagogus noster fuit in Christo, ab eodem autem agente est dispositio ad formam, et ipsa forma licet alio modo, quia dispositionem aliquando per alium inducit, formam per se inducit. sicut patet de architecto, qui disponit ligna per manum artificis, sed formam inducit per se ipsum, ut dicitur primo magn. Moral. cap. ultimo. Sic Deus vetus Testamentum dedit per Angelum, sed novum per seipsum ; propter quod dicitur Hebr. I. Novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, etc. qui est unus Deus cum ipso, ut statim sequitur, qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, etc. Sic igitur sacra Scriptura, per quam aliquid probari potest, ut per regulam infallibilem, est novum Testamentum et vetus, exceptis libris praedictis, et sic patet primum.