CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) De septimo, scilicet de Ecclesiae stabilitate, etc. Ex hac via ad propositum formari debet argumentum hoc modo : Illa doctrina et Scriptura est divina et a Deo specialiter revelata et confirmata, quae ut talis recipitur ab Ecclesia et congregatione illa hominum, quae semper ab initio institutionis suae mansit stabilis in ejusdem fidei ac doctrinae professione per plurimos annos, non obstantibus variis persecutionibus, et hoc sine emolumento aliquo carnis ac sanguinis ; sed talis est Scriptura de qua loquimur, ergo, etc Probatur major : Quia Deus non solet concurrere ad conservationem ullius sectae tam longo tempore quam duravit nostra fides seu religio, nisi illius quae profitetur veritatem, et quae sibi placet, ut patet experientia, et praesertim ubi datur via disputandi pro et contra principia fidei, et magno studio veritas ejus indagatur, ut fit in nostra Religione. Quod si dicas sectam Mahumeticam multis annis durare, respondeo eam non durare tot annis quot nostra, incepit enim plusquam sexcentis annis post Christum ; nam Mahometus ipse natus an. 569. incepit communicare suam doctrinam ann. 606. aut 609. ut ostendit Jacobus Bleda in sua historia de Mauris Hispaniae. Deinde professores ejus interdicuntur omni examine, nec habent inter se ullos viros doctos, nec alios audire permittuntur ; et praeterea habent magnam libertatem indulgendi voluptatibus, cum liceat ipsis habere tot uxores quot sustentare possunt. Unde non est mirum quod perseverarent semper in eodem errore, cum nulla sit ipsis relicta humanitus via ad discernendam veritatem.
Hoc modo si proponatur argumentum ex hac via, universaliter conducit ad probandam Scripturae et Ecclesiae auctoritatem contra omnes haereticos et infideles, ac cujuscumque sectae professores. Sed posset formari particularius contra haereticos argumentum, qui fatentur quidem Scripturam esse divinam, non tamen secundum quod exponitur ab Ecclesia Catholica Romana, quam putant non esse veram ac legitimam. Contra hos, inquam, ex hac via stabilitatis Ecclesiae potest argumentari hoc modo : Scriptura est sacra et divinae auctoritatis in eo sensu quo intelligitur a vera Ecclesia, illaque quae in eadem Scriptura fundata dicitur, et cui promittitur stabilitas et conservatio perpetua: sed is est sensus, quo nos utimur, ergo, etc. Probatur minor, quia nostra Ecclesia est illa quae est instituta in Scriptura, et cui promissa est stabilitas et perpetua conservatio ; ergo sensus quo utimur, est sensus verae Ecclesiae, et consequenter Scriptura in eo sensu est divinae auctoritatis. Probatur antecedens, quia illa sola Ecclesia est censenda instituta in Scriptura, et ea cui in eadem Scriptura promittitur parpstui conservatio , quae per continuam successionem Episcoporum propagata est ab Apostolis et Petro ad haec usque tempora: sed talis est Romana sola, et nulla alia, ergo, etc. Probatur minor, quia non Ecclesia ulla infidelium aut Judaeorum, cum de earum institutione nulla prorsus fiat mentio in Scriptura, ut patet. Non etiam Ecclesia ulla haereticorum, sive eorum qui praecesserunt, et quorum errores jam explosi sunt eum jam desierint, sive eorum quorum haereses modo vigent in Germania, Gallia, Anglia, quia certum est primos auctores seu suscitatores horum errorum, ut Lulherum ac Calvitium, non fuisse institutos in successores Apostolorum in auctoritate Episcopali, aut aliqua alia quae sufficeret, ut essent capita aut praesides, aut superiores Ecclesiae,
cum non possit assignari, quis iis auctoritatem dederit ; unde nec alii eorum successores aut ab ipsis instituti, possunt ulla ratione dici Apostolorum successores. At in nostra Ecclesia qui capita censentur, ut manifestum est ex omnibus historiis, successerunt unus alteri ordinato modo, ut aliarum rerum publicarum capita sibi invicem succedere solent ; nec potest unus aliquis assignari, qui primus inceperit et non derivavit auctoritatem suam ab iis qui poterant eam communicare, eo modo quo in praedecessores derivata est ; ergo nostra sola Ecclesia est illa, quae in Scriptura instituta dicitur et conservanda in finem saeculi. Ex hoc autem loco obiter insinuaverim, quam absurde dicatur Scotum obiisse ante annum millesimum tercentesimum, cum hic meminerit ipse victoriae contra Mahometanos, qua multum debilitati sint eodem anno 1300. obtentae. Sed quantum ad hoc et alia historica, quae ex hac hujus anni mentione dubium facessere possint, lectorem remitto ad vitam Scoti his operibus praefixam, in qua illa accuratius quam in aliis ejusdem vitis discutiuntur.