In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Utrum pro tempore cujusque legis a Deo datoe, debuerit institui aliquod Sacramentum ?
Alens 4. p. q. 1. m. 1. a. 2. Hug. Vict. de Sacr. p. 9. e. 1. D.Thom. 3. p. q. 61. a. 1. et 2. D.
Bonav. hic a. 1. q. 1.R ichard. art. 1. q. 2. Gabr. q. 2. Sotus q. 1. art. 1. Major. q. 4. Palud. q. 4. Suar. tom. 3.p. 3. d. 3. s. 3. etd. 4. s. 4. Vasq. 3. p. d. 130.
Habito de Sacramenti quidditate, quaero de ejus institutione, utrum pro tempore cujuscumque legis a Deo datae, debuerit institui aliquod Sacramentum? Quod non,quia non legimus de aliquo Sacramento instituto a Deo pro tempore legis naturae; Sacramentum autem non potest institui nisi a Deo, secundum ejus definitionem ; ergo, etc. Confirmatur per Gregorium, Moral. 4. libro, et ponitur de Consec. distinct. 4. quod apud nos valet aqua Baptismi, hoc egit apud veteres, vel pro parvulis sola fides, vel pro majoribus virtus sacrificii; ergo non fuit apud eos Sacramentum. Sed major videtur esse necessitas pro aliqua lege ratio Sacramenti contra morbum, quam aliquid aliud.
Item, Deus non est causa, nec dat directe occasionem errandi homini; sed in sensibilibus esse salutem est directe occasio errandi, quia scilicet credendi aliquid numinis esse in talibus sensibilibus, et per consequens idololatrandi; ergo Deus non instituit aliquid sensibile, ut in eo vel per illud esset salus quaerenda.
Item, Deus non immediate, sed per ministrum aliquam legem dedit. Patet de lege Mosaica per totum ; ergo similiter de lege Evangelica videtur, quod institui potuit vel ordinari illud Sacramentum per alium ministrum,et non necessario immediate a Deo.
Item, cum plures leges fuerint eo datae, si cujuslibet tempore fuerit Sacramentum a Deo institutum, ergo aliud, et aliud: quia si Sacramentum legis prioris remansisset tempore legis posterioris, non fuisset aliud institutum pro lege posteriori: sed consequens est inconveniens, quia vox semel impo sita ad significandum, semper manet significativa ejusdem: ergo multo magis signum semel a Deo impositum semper manet significatum ejusdem.
Contra, Augustinus contra Fau stum 19. In nullum nomen religionis coagulari possunt homines, nisi aliquorum signorum velut Sacramentorum visibilium . consortio colligentur.