In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum suppositum creatum possit sustentare hypostatice aliam naturam creatam ?
Alens. 3. p. q. 2. m. 6. D. Thom. 3. p. q. 3. a. 1 . ad 2, H enr. Quodl. 11. q. 10. Occham. 3. q. 1. dub. ult. ad 14. Alm. hic q. 2. Bassol. q. 6. Durand. q. 5. Soto 4. dist. 9. q. 2. art. 2. Suar. 3. p. tom. 1. disp. 13. sect. 4. Vasq. ibi. disp. 25.
Circa quartum arguitur, quod sic. Quia major est proportio illius naturae creatae ad suppositum creatum, quam ad suppositum increatum ; tum quia hic utrumque finitum, ibi alterum infinitum, alterum finitum ; tum quia hic persona est absoluta, et ita similis illi personae, quae nata esset esse hujus naturae ;
persona divina est relativa ; igitur si persona relativa potest sustentare aliam naturam quam suam, vel multas naturas creatas, ita multo magis hic.
Praeterea: Omnem perfectionem limitatam potest Deus dare creaturae, quae non repugnat sibi; sed suppositum unius naturae posse sustentare aliam naturam creatam non ponit infinitatem in eo ; igitur nec repugnantiam. Minor probatur, quia illud suppositum, et illa natura sunt finita, et finitum additum finito non facit infinitum.
Praeterea: Superius continet inferius in natura finita ; igitur perfectio superioris continet perfectionem naturae inferioris ; igitur potest supplere vicem suppositi inferioris.
Contra, natura creata et suppositum creatum sunt adaequate proportionabilia igitur neutrum excedit alterum ; igitur sicut natura non potest esse eadem plurium suppositorum, sic nec e converso.