REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Mariam esse vere matrem Christi, fides est, Luc. I. Ecce concipies et paries. Ponitur sententia D. Thomae, quae etiam videtur Philosophi, matrem non concurrere active ; et adducuntur hic novae rationes, quae non habentur in alio scripto. Concluditur B. Virginem non generasse active Christum, esto aliae matres sic generassent, quia in instanti corpus Christi organizatum et animatum fuit.
Ad primam quaestionem dico, quod est vera mater, quia verae matris est concipere et parere ; manifestum est, et patet quod ista competunt beatae Virgini Mariae. Sed de modo est difficultas : Primo quomodo concepit, et de hoc dico, primo in universali, qualiter aliae matres se habent in conceptu ? Secundo, applicando haec specialiter beatae Virgini. Tertio, quomodo aliae matres pariunt? Quarto, applicando haec in speciali ad beatam Virginem.
Dicitur quod mater nihil agit in conceptione, sed se habet ut potentia passiva tantum. Ista est sententia Philosophi, 15. de Animalibus, cap. 25.et 26. et recitat eam Avicenna 2. de Gener. cap. 1.
Praeterea, ubi enim mas et femella non distinguuntur specie, sed solum numero, mas habet virtutem activam ; femella administrat materiam hoc determinat Aristoteles ubi supra, per duo experimenta de ovis piscium et aliorum animalium. Ratio ad hoc est : Si femella esset principium activum, igitur posset generare per se sine mare, sicut si visus esset activus per se, posset ubique agere sine objecto, 2. de Animat ideo ponit Philosophus quod semen maris se habet sicut coagulum respectu lactis ; et ideo ova piscium antequam sint irrorata semine maris non sunt prolifica, et alia ova sunt hypenemia, quae non sunt coitum passa, alia sunt ova quae sunt zephyria, scilicet ova venti.
Alia ratio ad hoc : Duo agentia univoca non sunt necessario requisita ad eumdem effectum ; sed si femella sit activa, sequitur quod mas et femella concurrunt ex eadem parte, ut duo agentia univoca, cum sint ejusdem speciei, 10. Metaphysic. igitur, etc. Major patet, quia in uno ordine causandi virtus activa potest esse in uno supposito. Non enim est ordo per se secundum perfectius et imperfectius inter supposita ejusdem speciei.
Item, secundum omnes, mater ministrat materiam ; igitur in instanti generationis forma menstrui corrumpitur, et per consequens menstruum non est activum in instanti generationis prolis, quia tunc simul esset et non esset.
Secundo dicitur, applicando illud ad beatam Virginem, quod ipsa non sic egit in generatione prolis, sed tantum se habuit in ratione principii passivi ministrando materiam, quia secundum Damascenum, cap. 48. Corpus Christi formabatur ex purissimis sanguinibus Virginis.
Ad hoc arguitur per rationes : In instanti conceptionis simul fuit Christus animatus, et corpus organizatum, et Verbum secundum Damascenum ; igitur natura humana non fuit in supposito proprio, quia fuit formatum in instanti. Sed nulla virtus creata potest corpus formare, nec coagere agenti increato ad formationem ; igitur si mater haberet rationem principii activi in formatione corporis, non posset salvari quod ipsa ageret, nec coageret, sicut faciunt aliae matres.
Secundo ad idem secundum Augustinum 10. super Gen. ista productio non fuit secundum rationes seminales ; igitur oportet quod tantum se habeat passive.