Chrysostomus. Quia exortum nobis cornu salutis ex domo David dixerat, ostendit quod per ipsum et gloriam participamus, et dispendia inimici vitavimus: unde dicit ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi.
Duo praedicta non facile reperiet aliquis sese comitantia: plures enim evitant pericula, sed vita gloriosa privantur; sicut sceleris patratores, qui de carcere ex indulgentia regia absolvuntur: e contra gaudent alii gloria, sed ob hanc periclitari coguntur; sicut milites bellicosi vitam inclytam amplexantes, securitate multoties caruerunt. Sed hoc cornu et salvat et glorificat: salvat quidem eripiens a manibus hostium, non leviter, sed mirifice, ut non sit ultra timendum: et hoc est quod dicit ut sine timore. Origenes in Lucam. Vel aliter. Crebro de hostium manu aliqui liberantur, sed non absque timore: cum enim metus et discrimen ante praecesserint, et sic de inimicorum manu quis eruatur, liberatus est quidem, sed non sine timore: ideo dixit, quod christi adventus sine timore nos a manibus hostium eripi fecit. Non enim eorum insidias sensimus, sed repente ab eis nos segregans eduxit ad sortis propriae mansionem.