Gregorius regula pastor.. Pro qualitate audientium formari debet sermo doctorum, ut ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arce nunquam recedat. Glossa. Unde necesse fuit ut post doctrinam quam ioannes turbis tradiderat, evangelista etiam illius doctrinae faceret mentionem qua instruxit eos qui provectiores videbantur; et ideo dicit videns autem multos Pharisaeorum et sadducaeorum venientes ad baptismum suum.
Isidorus in Lib. Etymol.. Pharisaei et sadducaei inter se contrarii sunt: nam Pharisaei ex Hebraeo in Latinum interpretantur divisi, eo quod traditionum et observationum iustitiam praeferunt: unde divisi vocantur a populo quasi per iustitiam.
Sadducaei interpretantur iusti: vindicant enim sibi quod non sunt, corporum resurrectionem negant, et animam cum corpore interire praedicant. Hi tantum quinque libros legis recipiunt, prophetarum vaticinia respuunt. Glossa. Hos ergo qui inter Iudaeos maiores videbantur, videns ioannes ad baptismum suum venire, dixit eis: progenies viperarum, quis vobis demonstrabit fugere a ventura ira? Remigius. Consuetudo Scripturarum est ab imitatione operum nomina imponere, secundum illud Ezech.: pater tuus Amorrhaeus; sic et isti ab imitatione viperarum, progenies viperarum dicuntur.
Chrysostomus super Matth..
Sicut enim artificiosus medicus si viderit aegrotantis colorem, intelligit speciem passionis, sic ioannes venientium ad se Pharisaeorum pravas cogitationes intellexit; forsitan enim apud se cogitaverunt: imus, et confitemur peccata nostra; nullum laborem nobis imponit; baptizemur, et consequamur indulgentiam peccatorum.
Insipientes, numquid facta digestione impuritatis, non est necessaria sumptio medicinae? sic multa diligentia necessaria est homini post confessionem et baptismum, ut vulnus peccatorum perfecte sanetur; ideo dicit progenies viperarum. Natura enim viperarum est, quod statim cum momorderit hominem, currit ad aquam, quam si non invenerit, moritur; ideo istos dicebat progeniem viperarum, quia peccata mortifera committentes currebant ad baptismum, ut sicut viperae per aquam tantum pericula mortis evaderent. Item viperarum natura est rumpere viscera matrum suarum, et sic nasci. Quoniam ergo Iudaei assidue persequentes prophetas corruperunt matrem suam synagogam, ideo progenies viperarum nuncupantur. Item viperae a foris speciosae sunt et quasi pictae, intus autem veneno repletae; ita et isti pulchritudinem sanctitatis ostendebant in vultu. Remigius. Cum ergo dicitur quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira? subauditur: nisi deus. Chrysostomus super Matth.. Vel quis vobis demonstrabit? num Isaias propheta? absit: si enim ipse vos docuisset, non spem in aqua poneretis tantum, sed etiam in operibus bonis: ille enim dicit: lavamini et mundi estote; auferte nequitiam ab animabus vestris, discite bene facere.
Numquid etiam David dicens: lavabis me, et super nivem dealbabor? absit: ille enim sic dicit postea: sacrificium deo spiritus contribulatus. Si ergo essetis discipuli David, cum gemitu ad baptismum veniretis. Remigius. Si vero quis demonstrabit sub futuro legatur tempore, hic est sensus: quis doctor, quis praedicator dabit vobis consilium ut possitis evadere iram aeternae damnationis? Augustinus de CIV. Dei. Deus autem propter quamdam operum similitudinem, non propter affectionum infirmitatem, secundum Scripturas, irascitur, nec tamen ulla passione turbatur: hoc enim verbum vindictae usurpavit effectus, non ille turbulentus affectus. Si ergo vultis effugere, facite dignum fructum poenitentiae.
Gregorius in evang..
In quibus verbis notandum est, quod non solum fructus poenitentiae, sed dignos poenitentiae admonet esse faciendos. Sciendum enim est, quia quisquis illicita nulla commisit, huic iure conceditur ut licitis utatur; at si quis in culpam lapsus est, tanto a se debet licita abscindere quanto se meminit et illicita perpetrasse. Uniuscuiusque ergo conscientia convenitur, ut tanto maiora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulerit damna per culpam. Sed Iudaei de generis nobilitate gloriantes, idcirco se agnoscere peccatores nolebant quia de Abrahae stirpe descenderant; et ideo recte dicitur et ne velitis dicere intra vos: patrem habemus Abraham. Chrysostomus in Matth..
Haec autem dixit, non prohibens illos dicere ex illo se esse, sed prohibet in hoc confidere, virtuti animae non insistentes. Chrysostomus super Matth.. Quid enim prodest ei quem sordidant mores, generatio clara? aut quid nocet illi generatio vilis, quem mores adornant? melius est enim alicui ut in eo glorientur parentes quia talem filium habent, quam ut ipse in parentibus glorietur. Sic et vos nolite gloriari dicentes quia patrem habemus Abraham; sed magis erubescite, quia filii estis eius, et sanctitatis eius non estis heredes.
De adulterio enim natus videtur qui non assimilat patrem. Parentum igitur gloriam excludit dicens et ne velitis dicere. Rabanus. Quia ergo praeco veritatis ad dignum poenitentiae fructum faciendum eos incitare volebat, ad humilitatem provocabat, sine qua nullus poenitere potest, subdens dico enim vobis quoniam potens est deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Remigius.
Fertur, quod in eo loco praedicavit ioannes circa iordanem, ubi iubente deo duodecim lapides de medio alveo iordanis sublati positi sunt. Potuit ergo fieri ut hos demonstrando diceret de lapidibus istis.
Hieronymus. In quo dei indicat potentiam, quod qui de nihilo cuncta fecerat, posset et de saxis durissimis populum procreare.
Glossa. Prima enim sunt rudimenta fidei credere deum posse quicquid voluerit.
Chrysostomus. Ex lapidibus autem generari homines, simile est ei quod ex Sara processit Isaac; unde et propheta dicit: aspicite ad petram de qua excisi estis. Huius igitur prophetiae eos memores faciens, monstrat quod possibile est nunc etiam simile fieri. Rabanus.
Vel aliter. Lapidum nomine gentes significatae sunt, quae lapides coluerunt. Chrysostomus, super Matth..
Item lapis durus est ad opus; sed cum factum fuerit opus ex eo, deficere nescit; sic et gentes cum difficultate crediderunt quidem, tamen credentes permanent in aeternum in fide. Hieronymus.
Lege ezechielem: auferam, inquit, a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum. In lapide duritia, in carne mollitudo monstratur. Rabanus. De lapidibus ergo filii Abrahae suscitati sunt, quia dum gentiles in Abrahae semine, idest in christo, crediderunt, eius filii facti sunt cuius semini sunt uniti.
Sequitur iam enim securis ad radicem arboris posita est. Chrysostomus super Matth.. Securis est acutissima ira consummationis, quae totum praecisura est mundum. Sed si posita est, quare non praecidit? quia rationales sunt arbores et in potestate habent facere bonum aut non facere; ut videntes ad radices suas positam esse securim, timeant et faciant fructum. Ergo denuntiatio irae, quod est securis positio, etsi in malis nihil agat, tamen a malis segregat bonos.
Hieronymus. Vel securis est praedicatio evangelii, iuxta ieremiam qui verbum domini comparat securi caedenti petram. Gregorius in evang..
Vel securis est redemptor noster, qui velut ex manubrio et ferro, ex divinitate constans et humanitate, tenetur ex humanitate, sed incidit ex divinitate; quae videlicet securis ad radicem arboris posita est, quia etsi per patientiam expectat, videtur tamen quid factura est. Omnis enim arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur: quia unusquisque perversus paratam citius Gehennae concremationem invenit qui hic fructum boni operis facere contemnit. Securim autem non iuxta ramos positam, sed ad radicem dicit: cum enim malorum filii tolluntur, rami infructuosae arboris abscinduntur; cum vero tota simul progenies cum parente tollitur, infructuosa arbor a radice abscissa est, ne remaneat unde prava iterum soboles succrescat. Chrysostomus in Matth..
Cum autem dicit omnis, excludit primatum, quod est a nobilitate; quasi dicat: etsi nepos fueris Abrahae, sustinebis poenam sine fructu manens. Rabanus.
Quatuor autem sunt species arborum: quarum una tota est arida, cui assimilantur Pagani; altera viridis, sed sine fructu, cui assimilantur hypocritae; tertia viridis et fructuosa, sed venenosa, cui assimilantur haeretici; quarta viridis est, et fructum bonum gignit, cui assimilantur viri catholici. Gregorius in evang..
Igitur omnis arbor non faciens fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur: quia paratam Gehennae concremationem invenit qui hic boni operis fructum facere contemnit.