Dicit, quod sicut omnes formae sunt in potentia in prima materia, ita sunt actu in primo motore; et quod omnes res sunt in eo sicut artificiata apud artificem. Et secundum hunc etiam modum verificatur quod Plato dixit de ydeis: nam formae in mente artificis existentes sunt ydeae, idest formae extra res artificiatorum. Sic etiam verum est aliqualiter quod boetius dicit in principio arismet., quod ad exemplar numeri sunt condita universa, quia ex multitudine formarum intellectarum a deo rerum prodiit multitudo. Hiis etiam consonant dicta sanctorum. Augustinus namque dicit quod verbum est ars patris plena rationibus rerum. Apostolus etiam dicit quod omnia in deo sunt, ro. XI, quod etiam / iuxta prae- / secundum praedicta intelligi potest.
In evangelio etiam legitur Io. Primo, quod factum est in ipso vita erat, quia scilicet res factae a deo sunt in deo, non tamen alia res quam sua essentia, quae est eius vita, ut ex supra dictis patet. Patet etiam ex hoc quod res unaquaeque tanto nobilius est deo quanto nobilior est divina essentia quam essentia cuiuscumque facti a deo, nam res in deo non sunt aliud quam divina essentia, unde et Anselmus dicit quod creatura in creatore est creantis essentia; sicut etiam res materiales nobilius sunt in intellectu nostro, in quo sunt immaterialiter, quam in seipsis, in quibus sunt materialiter. Unde et Plato posuit verius esse hominem ydealem quam hominem in materia existentem, forte veritatem non intelligens, si posuit per se ydeas existere, sed a veritate coactus eam a longe tangens. Quamvis autem res / materiales / nobilius esse habeant in / deo quam / mente divina vel humana quam in seipsis, non tamen ex hoc quod in mente sunt concludi potest ea esse simpliciter, quia ibi non habent proprium esse suae naturae, ex quo dicuntur esse simpliciter, sed quoddam esse nobilius.
Pluralitas seu distinctio rationum # ex his autem ostendi potest quod deus, cum multorum cognitionem habeat,/ non / cognoscit ea succ- / considerat ea / successive sed / simul. Quaecumq- / ex hoc enim contingit quod intellectus noster multa simul / cognoscere, con-, inte- / considerare non potest, quia intellectus in actu est intellectum in actu. Nam intellectus fit actu per speciem rei intellectae, quae comparatur ad intellectum sicut forma ad materiam, per quam fit res actu. Non est autem possibile quod idem sit simul multa actu in eodem genere, sicut quod idem corpus sit figuratum simul diversis figuris, vel quod sit coloratum simul secundum idem diversis coloribus. Species autem intelligibiles omnes / sunt / unius generis, sicut non sunt contrariae contrarietate eorum quorum sunt species, alias non simul animae adesset scientia / alibi / albi et nigri, ita non sunt / di- / genere differentes per differentiam rerum. Et propter hoc, quando multa quocumque modo ut unum accipiuntur, simul sub nostram considerationem cadunt, sicut partes continui in toto et termini in propositione. Si igitur aliquis intellectus est qui una specie multa / possit intelligere, poterit,/ cognoscat, omnia simul considerabit. Ostensum est autem quod deus / una sp- / per essentiam suam, quae una est, omnia cognoscit.
Non igitur successive, sed simul ea considerat. Item. Intellectus in actu perfecte / speciei / non est / q- / nisi quando actu considerat: quae enim non considerat aut omnino ignorat, et sic respectu eorum est in potentia pura # ex his autem ostenditur manifeste quod intellectus divinus non est aliquo modo in potentia. Nam sensus / et intellectus / secundum hoc / fiunt / fit sensus / in / actu quod unitur sibi suum sensibile per speciem quae sensum informat, et similiter est de intellectu. Unde oportet quod intellectus in quo est idem modis omnibus intellectus et intellectum, nullo modo sit in potentia. Talis autem intellectus divinus, cum non intelligat per speciem aliam nisi per suam essentiam. Restat igitur quod