Hic ostendit quomodo inducuntur ad poenam: et ponit triplicem ordinem. Triplex enim gradus est, quo modo aliquis odit aliquem. Primo habet eum odio, volendo ei malum in corde. Secundo hoc exequitur inferendo poenam. Tertio si quando punivit, tamen reconciliat eum sibi. Sed deus primo odit; unde dicit, odisti omnes etc.. Sap. 14: similiter est odio deo impius et impietas ejus.
Sed contra, Sap. 2: diligis omnia quae sunt etc..
Respondeo: quod deus fecit, non odit; sed quod non fecit, scilicet peccatum. Sed si nos pertinaciter insistamus, peccatorem odit inquantum non revocat, et per poenas ordinat.
Secundo infert poenam; et ideo dicit: perdes omnes qui loquuntur mendacium: Sap. 1: os quod mentitur occidit animam. Nota quod triplex est mendacium: scilicet perniciosum, quod fit in nocumentum alterius sive spiritualis sive temporalis rei, puta in doctrina; et hoc est gravissimum. Jocosum, quod dicitur ad delectandum.
Officiosum, quo quis loquitur ad proficiendum sive temporaliter sive spiritualiter. Et secundum Augustinum, nullum mendacium officiosum est sine peccato: quia si mentiris ut liberes aliquem, hoc non est bonum: quia apostolus dicit Rom. 3: non sunt facienda mala ut veniant bona.
Praeterea omne malum posset fieri propter bonum; potest tamen officiosum esse aliquando veniale. Sed jocosum semper est veniale. Perniciosum vero semper est mortale: et de isto hic intelligitur. Tertio deus sic odit sicut poenas inferens qui non reconciliatur; unde subdit: virum sanguinum et dolosum abominabitur dominus. Illa abominamur quae in cognitione nostra non patimur. Viri sanguinum dicuntur illi quorum affectus est ad effundendum sanguinem: Prov. 1: pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem: 2 Reg. 16: egredere vir sanguinum. Dolosus est qui in dolo loquitur. Sed advertendum, quod ordinate procedit Psalmista: quia primo homo simpliciter operatur malum cogitando; et hos deus odit. Sed quando addunt malitiam exequendo, provocant deum ad puniendum. Sed quando perdurant, tunc deus abominatur: Prov. 17: abominatio est deo vita impii etc..