DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De simplicitate Mariae.
Ratione simplicitatis comparatur Maria columbae quae est avis simplicissima. Unde dicit ei Filius, Cantic.II13 et 14 : Veni, columba mea, in foraminibus petrae. Est autemsimplicitas quasi coll.actanea humilitatis. Simplex est, qui uni soli rei intendit. Unde, Psal. XXVI,4: Unam pelii a Domino, etc. Item, Luc. x, 42 : Unum est necessarium. Et dicitur simplex quasi sine plica, id est, sine duplicitate.
Est autem triplex simplicitas, vera, ficta, indiscreta. Vera justorum, quae comitem habet discretionem. Hanc praecipit Dominus, Matth. x, 16, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices stent columbae. Talem habuit beata Virgo super omnes creaturas. Ficta hypocritarum, qui componuntur secundum exteriorem hominem in vultu, gestu, habitu, et hujusmodi, ut credantur religiosi Et haec sunt vestimenta ovium, sed deintus perversa sunt omnia et lupina. Indiscreta stullorum, qui sunt ut columba seducta non habens cor .
Solent autem tria incommoda sequi simplicitatem a quibus poroptime sibi cavit Maria. Primum est temeritas : quia de facili simplices decipiuntur : unde comparantur columbae seductae, ut dictum est. Sed Maria loco temeritatis habuit prudentiam spiritus, qua bene discernebat esse Angelum Dei, cui consentire deberet. Secundum est debilitas : simplices enim de facili cadunt: quia resistere nesciunt. Sed ipsa fuit prudens mulier et fortis, quae contrivit caput serpentis antiqui. Tertium est timiditas, qua non audent ardua aggredi. Sed ipsa habuit confidentiam, fidem, et spem certam, qua Deum credidit de se incarnari, et respondit audacter et devote: Ecce ancilla Domini, etc. Fortitudo autem ejus et confidentia in hoc apparuit, quod Ezechiel et Daniel et beatus etiam Joannes videntes Angelos leguntur corruisse : sed ipsa videns Angelum turbata est, sed non perturbata, et adspectum angelicum sine casu potuit sustinere.