DE SEX PRINCIPIIS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS II. DE ACTIONE.

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 caput III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 TRACTATUS III

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 TRACTATUS IV

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI. De subjecto ejus quod est quando.

 TRACTATUS V

 CAPUT I.

 caput II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VI

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS VII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV. De modis quibus dicitur habere.

 TRACTATUS VIII

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

CAPUT III.

De proprio communi positionis quod est non suscipere contrarietatem.

Videtur autem positio sive situs con- trarietatem habere secundum apparentiam : sedere enim ad id quod est stare, videtur esse contrarium secundum quamdam contrariorum rationem. Contraria enim sunt, quae in uno et eodem individuo et in eodem tempore impossibile est reperire, sed vicissim eidem possunt inesse. Sedens autem postquam surrexerit, stare poterit, et stans sedere postquam steterit : sed aliquo sedente impossibile est aliquem eumdem stare dum sedet: et sic cum sessio et statio vicissim eidem inesse possint et nulli simul, videntur esse contraria sessio et statio : et videtur habere positio contrarium, quia una species positionis alteri esse videtur contraria.

Si autem propter hanc rationem hujusmodi quae dicta sunt ponamus esse contraria, cogemur recipere inconvenientia haec quae dicentur. Primum quidem, quod idem secundum idem pluribus sit contrarium. Quamvis enim Aristoteles dicat, quod unum potest esse pluribus contrarium, sicut involuntarium per ignorantiam, et involuntarium per violentiam opponuntur ambo involuntaria voluntario, non intendit Aristoteles quod secundum idem duo opponanturuni: quia hoc est impossibile. Hoc autem in his quae dicta sunt si conceduntur esse contraria, sequitur quod secundum unum et idem duo opponantur uni contrarie. Si enim confirmamus contraria secundum regulas contrariorum, invenimus quod id quod est stare, non magis est sedere contrarium quam accumbere. Sicut autem sedere et stare nunquam sunt in eodem simul, ita neque stare et accumbere vel sedere : et secundum hujusmodi disputationem nulla inerit situi sive positioni contrarietas : quia hoc procul dubio verum est, quod tantum unum uni secundum idem opponitur et eodem oppositionis genere.

Adhuc autem fortasse dicet aliquis quod non inconveniens est nec insolitum unum esse pluribus contrarium : palli-

dum enim ad album et nigrum videtur esse contrarium per hanc regulam contrariorum et rationem, quod sint in eodem genere proximo quod est color, et nunquam simul secundum idem inveniuntur in eodem, sed mutuo se expellunt ab eodem susceptibili et vicissim possunt uni et eidem inesse quod secundum ea transmutatur. Ex hoc forte videtur, quod unum pluribus possit esse contrarium secundum idem.

Quod tamen non est verum : quia pallidum ad nigrum et album non est contrarium secundum quod contraria sunt quae maxime distant sub eodem genere. Horum enim unum nihil participat de reliquo, sicut album et nigrum, calidum et frigidum, et dulce et amarum, et alia his similia. Pallidum enim et alii medii colores ex albo et nigro conficiuntur et commiscentur : propter quod necessarium est in quocumque pallidum est, in eodem esse aliquo modo album et nigrum. Similiter autem est de caeteris coloribus mediis. Non ergo videtur esse contrarium albo et nigro. Et veritas hujus est, quia Aristoteles dicit quod medium comparatum extremo est extremum : quia comparatur extremo propter oppositionem alterius extremi, quod est in ipso essentialiter constituens ipsum. Et sic pallidum comparatur nigro per album quod est in ipso, et opponitur ei contrarietatis modo aliquo : et comparatur albo per nigrum quod est in ipso, et opponitur ei contrarietatis modo quodam secundum non plenam oppositionem, sicut habent simplicia extrema quae maxime distant eorum quae sunt sub eodem genere. Patet autem ex hoc, quod pallidum non opponitur pluribus secundum idem, sed secundum plura quae sunt in ipso : et hoc non est inconveniens.

Amplius autem et ad ea quae inducta sunt dici potest, scilicet quod contrario rum ratio et regula est, quod circa idem i nata sunt existere quod est susceptibile utriusque, nisi alterum insit per naturam, ut in Praedicamentis dictum est. Sedere autem et jacere si concedantur esse opposita ex alia ratione, tamen ex hoc patet quod non sunt contraria: quia non semper circa idem specie et numero nata sunt fieri, sed sejuncta sunt susceptibilia eorum. In quibusdam enim sedere rationalibus convenit proprie : jacere autem et accumbere etiam convenit irrationalibus quae rationalibus sunt adversa. Hujus autem signum, quod equus et homo in hoc similia sunt, quod sine dubio probata ratione convenit utrisque et jacere et accumbere. Sedere autem non proprie convenit nisi homini soli. Aliquid igitur jacet et accumbit cui sedere non convenit, sicut equus. Sedere igitur et stare et accumbere non semper nata sunt fieri circa idem. Sequitur ergo quod haec non vere sunt contraria, quamvis modum aliquem habeant contrariorum. Sic ergo situi vel positioni convenit non habere contrarium : et in argumento primo quo stare et sedere probari videntur esse contraria, paralogismus est constans ex eo quod non sufficienter enumerantur ea quae exiguntur ad hoc quod aliqua vere sint contraria. Et hoc est proprium commune quod convenit omni semper, sed non convenit soli, sed pluribus etiam aliis praedicamentis.