CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quales in hac scientia possint haberi considerationes ?
Et quia principia in hac scientia aestimabilia sunt, conclusio talis erit quae magis ex amore boni recipitur, quam ex necessitate demonstrationis. De talibus problematibus qualia sunt moralia, et ex talibus principiis qualia determinavimus procedentes, oportet grosse et figuraliter veritatem ostendere, non demonstrativa necessitate, sed quacumque ostensione persuasiva. Grosse autem dicimus, per similitudines quod intendimus, sicut fere omnes scripserunt, qui de moribus egerunt, Seneca, et Tullius, et omnes alii. Talis enim grossa est et non pura ostensio veritatis. Figuraliter enim dicimus, quando ex exterioribus rei quae exterius rem terminant et essentialia non sunt, aliquid ostenditur, in signis scilicet et proprietatibus aliquid quasi pingendo ostenditur de veritate, de his scilicet quae ut frequentius contingunt, etsi aliquando interrumpantur. Et quando ex talibus principiis et propositionibus procedimus, sufficere dicunt quod talia concludantur.
Non enim omnia semper sunt in una necessitate : et interruptio necessarii facit contingens ex ipsa materiae variatione. Et contingens tribus modis est, scilicet ut in pluribus, ut sunt opera opinionem efficientia. Circa hoc autem quod aequa-
liter est ad esse quamvis non sit ars, tamen rationes sunt ad electionem vel fugam inducentes ex talibus propositionibus ambiguis ambas partes contradictionis ambigentibus, ex quibus saepe ostenditur aliquid ad vitam conferens, vel ut nunc, vel ut simpliciter. Circa hoc autem quod est in paucioribus non potest esse ars vel ratiocinatio, sed casus et fortuna, ut secundum hoc quod est pulchre et decenter fortunas vel infortunia ferre, homo moralis ex ratione rationalium principiorum ordinatur. Ex omnibus igitur inductis constat quod amabile est de talibus, et ex talibus dicentes (potius quam docentes) grosse et figuraliter veritatem ostendere, et de his quae frequentius contingunt, et ex talibus principiis dicentes, amabile est talia etiam concludere. In moralibus enim non est opponens, qui aliquas leges oppositas in aliis scientiis sequi possit. Et ideo non docet, quia docens assignat causam : unde posse docere signum scientis est, sicut dicit Aristoteles in primo Metaphysicae. Sciens autem non est moralis. Igitur moralis nec docet, nec vere probat, sed persuadet quacumque ostensione.