APPENDE PLURIUM OPUSCULORUM QUAE SUNT DUBIA
PARS PRIMA. Primo de praeparatoriis ad disciplinam .
Capitulum XIV. De disciplina circa divinum officium addiscendum .
PARS SECUNDA. Incipit secunda, quae de generali exhortatione loquitur .
Capitulum V. De differentia conversorum .
Capitulum VI. De novis professis
Capitulum III.
De ordinatione respectu proximi .
1. Ad haec, qualiter se habere ad proximum debeant, Hugo docet: " Superioribus, inquit, obedientiam, timorem, obsequium et venerationem exhibere debemus, cum aequalibus pacem et concordiam custodire, invicem obsequio, beneficio et honore praevenire, in omni actione et verbo superiorem eis locum tribuere ; et si quando fortassis in aliquo negotio eos praeire cogamur, cum omn humilitate et reverentia quae facienda sunt non praecipere, sed demonstrare, et si eos praecedere contingat, cum alacritate et devotione, quasi ex necessitate subiecti, obedire; inferioribus semper beneficium et auxilium impendere, venerationem non exigere, societatem atque aequalitatem amare. Maioribus, ait, debemus per timorem subdi, aequalibus per caritatem obsequi, minoribus per aequalitatem coaequari ".
2. Igitur devoti Fratres seniores suos revereantur ut dominos, diligant ut parentes. Qui praesunt in Domino sunt, secundum Apostolum , amplius in caritate habendi. Sane, iuxta Hugonem, " reverentia sine amore magis servilis est, et amor sine reverentia puerilis indicari debet ". Propterea docet Sanctus , ut, " transeunte maiore, minor surgat et det ei locum sedendi. Non praesumat, inquit, iunior consedere, nisi praecipiat ei senior suus ". Prior hic ponit conversio vel gradus officii seniorem, quamquam et actos sit iuxta legem Domini honoranda: sic enim scriptum est : Coram cano capite consurge et honora personam senis.
Discretio tamen caute pro loco et tempore ac sine reverentias congruae detrimento venerationem modificat. Habendus est modus in omnibus, nec vitiosam quidem superstitionem admittens nec superstitionis evitandae praetextu humilitatis aut morum sanctionem evacuans.
3. Obedientiae se totos subiiciant. Sit homo interior totus Deo, sit exterior totus praelato subiectus. Quidquid superior vel praepositus eis vel instructor iniunxerit, quasi divinitus imperatum, statim ut veri obedientiae filii devote adimpleant, Quidquid statuerit, inviolabiliter servent scienterque aliquid transgredi sacrilegium putent, credant salutare quidquid ille praeceperit. " Perfecta obedientia est in incipiente maxime indiscreta, id est, non discernere, quid vel quare praecipiatur, sed tantum ad hoc niti, ut fideliter et humiliter fiat quod a maiore praecipitur. Novitiam prudentem, incipientem sapientem in cella diu posse consistere, in congregatione durare, impossibile est. Stultus fiat, ut sit sapiens ". Secure per omnia obeditur, ubi contra Deum nihil praecipitur. Discant ergo voluntates proprias frangere alienoque iudicio et imperio ambulare.
" Nulla ars, ait Sanctus , absque magistro discitur. Ad illud, inquit, tendit oratio, ut tuo doceam te arbitrio non vivendum, sed vivere debere in monasterio sub unius disciplina patris consortioque multorum, ut ab alio discas humilitatem, ab alio patientiam ; hic te silentium doceat, ille mansuetudinem. Non facias quod vis, subiiciaris cui non vis. Lassus ad stratum venias ambulansque dormites, et necdum expleto somno, surgere compellaris ". Nihil absque instructoris conscientia faciant vel quocumque eant, cui ab aliis etiam superioribus demandata sibi significent. In quibus sufficit ipse, semper eius licentia sint contenti; pro his quae inferioris sunt, non passim recurritur ad maiorem.
5. Fratres omnes et se invicem honore et obsequio praevenire et eorum defectum in officiis humilioribus implere contendant. Seniores fratres versiculos dicere, de lumine servire, librum ad officium tenere, vel huiusmodi humilia in choro et extra, quantum in se fuerit, non permittant. Omnibus se subiicientes, humiliter propter Deum non quod sibi utile putant, sed quod aliis, amplexantes, omnibus libenter obediant, omnibus satisfaciant, prout possunt, " ut in omnibus, quibus utitur transitoria necessitas, superemineat quae permanet caritas ". Quidquid agunt fidelissime cum diligentia faciant, et tanquam Deo, non quasi hominibus servientes. Non aestiment, alios Fratres, qui diutius in Ordine laboraverunt, secum ex aequo laboribus occupandos, pracsertim cum, de se humiliter sentientes , pie debeant credere, quod sancti viri plus Deo placeant quiescentes quam ipsi quantumlibet laborantes.
6. Erubescant, se nescire quod in obsequiis Religionis est sciendum. Quod igitur nesciunt statim, exercitio magistrante, addiscant. Sint praecipue ad serviendum communitati promptissimi. Si lumen in ecclesia vel in officinis, aut aqua in Fratrum lavatorio desit, continuo de his et similibus necessitati provideant. Ad obsequium advenientium Fratrum, qui sicut Angeli , immo sicut Christus in eis veniens suscipiendi sunt, cum omni devotione festinent. Et quia Fratribus hospitibus, secundum quod Religionis honestas et consuetudo requirit, prius orandum est, quam Fratribus socientur in pace ; quam cito ab oratione surrexerint, ad eorum deosculandas manus, maxime si fuerint sacerdotes, devote occurrant et humiliter genuflectant. Nullum Fratrem puro appellent nomine nec, nisi patriae fuerit consuetudo, tuizent.
7. Nulli prorsus, quantum in eis est, materiam praestent molestiae alicuius, sed omnia, quae necessaria et utilia aestimant, bono caritatis et pacis postponant. Quid pace honestius, quid unitate iucundius, aut commodius socialitato ? Quid caritate melius, aut pretiosius invenitur ? Gloriosissimum quidem et potissimum liberalis animae et conscientiae bonae indicium, pacem proximi custodire, omnem, quantum possibile est, Fratrum scandali occasionem vitare, verecundari, si socium vel per surreptionem offendis . Si quem adversum se Fratrem motum vel leviter senserint, quiescere nesciant, quousque ipsum humili studuerint satisfactione placare.
8. Ad extraneos si quando procedunt, in eorum verbis, incessu et habitu modestia fulgeat disciplinae, breviter et pauca loquantur, caput decenter operiant, manus abscondant, mulieris omnino quantumlibet propinquae osculum et nndae manus contactum penitus vitent. Pro personis , quae in domo vel in via Fratrum se orationibus recommendant, statim post earum abscessum orationem faciant specialem. Defunctis Fratribus , audito eorum transitu, quam citius possunt, subveniant et debitum saltem obsequium solvere nulla occasione postponant. Talia siquidem non absque pertimescendae offensae periculo negliguntur.