CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Octava via ex miraculis. Hac utuntur Au- gustinus hic citatus, et lib. de utilit. credendi. c. 16. Chrysost. hom. 3. in 2. ad Corinth. Richard. Vict. 1. Trinit. 2. Nazianz. in Cyprian. Greg. Turon. de gloria Mart. lib. 6. c.22. et per totam, vide Iren. lib. 2. c. 36. et Aug. 13. contra Faust. 5. Vide Apol. protest. tract. 2. c. 3. sect. 7. ubi adducit Patres allegantes miracula in confirmationem omnium fere quaestionum, quae inter nos et Haereticos controvertuntur. Hac via utimur contra sectarios, quia extra Ecclesiam nulla miracula fiunt, quia Deus non confirmat falsam doctrinam. Frustra tentavit Simon Magus resuscitare mortuum, ex Egesippo 3. de excidio Hieros. c. 2 ; et Manichaeus sanare filium Regis Persarum, ex Epiph. Her. 66 ; frustra
tentavit Lutherus ejicere de quadam sua discipula diabolum, a quo fere necatus est, teste Staphilo Apol. 2. qui interfuit, et Gocleo in actis ad an. 1523. et Genebr. ad an. 1536. Galvinus tentavit resuscitare mortuum flctum, et fecit mortuum verum, Bolsecus c. 13. vitae ejus, Surius ad an. 1538. de quo verificatur illud Tertul. de praescript, c. 30. dicentis haereticos imitari Apostolos in perversum : Illi, inquit, de mortuis vivos faciebant, isti de vivis mortuos faciunt. Sed in Ecclesia Catholica per omnes aetates facta sunt miracula in confirmationem veritatum fidei, de quo Bellarm. lib. 4. de notis Eccl. c. 14. Nec ulla gens conversa est sine miraculis, ut constat ex annalibus Ecclesiasticis et politicis omnium nationum, et ipsi Centudatores c. 13. cujuslibet centuriae, referunt talia ex auctoribus cujuslibet temporis. Nec obstat, si dicas cum Calvino praefatione in instit. miracula esse partim conficta, partim diabolica, quia sic Pharisaei dixerunt de Christo: in Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia. Praeterea diabolicum et blasphemam est id asserere de iis, quae Sancti scribunt de Sanctis, ut Nyssenus de Thaumaturgo, Athanasius et Hieron. de Antonio, Severus de Martino, Gregorius de Benedicto, Bernardus de Malachia, Bonaventura de Francisco, et alii multi Sancti, qui aliorum Sanctorum vitas scripserunt, quibus integra fides adhibenda est, vel omni historiae omnis fides penitus abneganda, quod nullus sanae mentis admittet.
De octavo (a), scilicet de miraculorum claritate, sic patet : Non potest esse testis falsus Deus: sed Deus invocatus a praedicante Scripturam, ut ostenderet doctrinam ejus esse veram, fecit aliquod opus sibi proprium, utpote miracula, ac per hoc testificatus est illud esse verum, quod iste praedicavit. Confirmatur hoc per Richardum 1. de Trinitate, c. 2. ubi supra : Domine, si est error, a te decepti sumus, nam tantis signis confirmata sunt, quae non nisi per te fieri possent.
Quod si dicatur miracula non fuisse facta, aut etiam quod ipsa non testantur veritatem, quia Antichristus faciet miracula. Contra primum dici potest illa sententia Augustini de Civit. lib. 22. cap. 5. Si ista miracula facta esse non credunt, hoc nobis unum grande miraculum sufficit, quod jam terrarum orbis sine vilis miraculis credidit.
Nota valde illud capitulum, quia si quidquid quod credimus, dicatur incredibile esse, non minus est incredibile : homines inquit, ignobiles, infimos, paucissimos, imperitos, rem tam incredibilem, tam efficaciter, mundo et in illo etiam doctis persuadere potuisse, ut mundus illud credat, sicut jam credidisse videtur, nisi per illos aliqua miracula fierent, per quae mundus ad credendum induceretur. Unde subdit: Qui propterea exiguo numero ignobilium, infimorum, imperitorum hominum credidit, quia in tam contemptibilibus testibus, multo mirabilius divinitas seipsa persuasit. Quid enim incredibilius quam ut ad legem contrariam carni et sanguini Doctores pauci et rudes, et pauperes possent plurimos potentes ac sapientes convertere ? Quod specialiter patet de multis sapientibus, primo fidei rebellibus, postea conversis, ut de Paulo prius persecutore, postea Gentium Doctore: et de Augustino prius per Manichaeos seducto, postea Doctore Catholico ; de Dionysio prius Philosopho, postea Pauli discipulo: et de Cypriano prius Mago, postea christianissimo Episcopo, et de innumeris aliis conversis.
Contra idem, secundo dici potest illud Augustini de Civitate Dei, lib. 10. cap. 18. An dicet aliquis ista falsa
esse miracula, nec fuisse facta, sed mendaciter scripta ? Quisquis hoc dicit, si de his rebus negat omnino ullis litteris esse credendum, potest etiam dicere nec Deos ullos curare mortalia, etc. et ibidem de eodem : Si libris magicis (sive quod honestius putant) Theurgicis credunt, quid causae est cur illis litteris nolunt credere ista facta esse? Contra idem tertio, quia quaedam facta, non nisi a nimis protendentibus negari possunt, ut sunt miracula facta a Sylvestro coram Constantino, tam in curatione leprae ejus quam in disputatione ejus contra Judaeos, quae facta tanquam celeberrima mundum non latuerunt.
Contra secundum dici potest, quod .si quis invocatus in testem, signum consuetum testificationis permittat adduci, et praesens non contradicat, talis taciturnitas non stat cum veritate perfecta. Miraculum autem est tale signum Dei ut testis, igitur si permittat miracula fieri a Daemonibus, non contradicens, enuntians scilicet illa non esse testimonia sua, non videtur esse perfecte verax, quod est impossibile. Et per hoc dicitur ad illud de Antichristo, quod praedixit illa miracula facienda, non esse testimonia veritatis, sicut patet Matth. 24. et 2. ad Thessal. 2.
Item, contra idem est differentia miraculorum, quae fiunt a Deo, et quae fiunt a diabolo. De qua differentia tractat Augustinus de utilitate credendi prope finem : Miraculum, inquit, voco quidquid arduum aut insolitum supra spem vel facultatem mirantis apparet, quaedam solum faciunt admirationem, quaedam magnam gratiam benevoleniiamque conciliant, qualia fuerunt Christi miracula, ut pertractat ibi diffuse.
Item, contra utrumque potest dici, quod sunt aliqua miracula facta in lege Christiana, in quibus non potest esse deceptio quin sint facta, nec quin sint testimonia veritatis, quia a Deo facta, scilicet raptus Pauli et revelatio contingentium futurorum. Primum patet, quia impossibile est aliquem decipi credendo circa se videre essentiam Dei: ergo impossibile fuit Paulum se credere illam videre nisi eam videret. Sed hoc asserit de se 2. ad Corinth. cap. 12. secundum expositionem Sanctorum; illud igitur fuit vere factum et non tantum apparenter. Probatio primi antecedentis, quia nullus potest decipi circa aliquod principium primum credendo se intelligere illud, cum non intelligat tale principium, quia tunc non constaret ex terminis apprehensis quod esset principium, et quod non; ergo multo magis non potest decipi circa Deum visum. Consequentia ista patet, quia plus distat visio Dei ab intellectione cujuslibet subjecti, (etiam quantum ad perceptionem intellectus judicantis) quam distet intellectio principii complexi ab intellectione cujuscumque non principii. Item, qualiter intellectus crederet se quietari, si non quietaretur, nonne poterit cognoscere inclinationem suam ad verum, quod non videt ? Si crederet se videre Deum, crederet se quietari in Deo, si non videt, non quietatur. Stultius (ait Augustinus) nihil dici potest, quam quod falsa opinione anima sit beata, 11. de Civ. c. 4. Secundum scilicet, quod a solo Deo fieri potuit, est manifestum, quia nulla creatura potest animam beatificare, nec simpliciter, nec ad tempus.
Secundum patet ex multis Prophetis, in utroque Testamento. Unde contra falsa miracula Antichristi posset sibi objici, saltem de istis duobus, hoc modo : Si tu es Deus, fac me videre essentiam divinam nude, et post visionem memoriam certam habere visionis et certitudinem, quod illa fuit visio essentiae divinae et tunc credam tibi. Item, si tu es Deus, die mihi, quid faciam vel quid cogitabo vel appetam pro tali hora. Et hujusmodi viae efficaciam ex miraculis innuit Salvator Joan. 5. Opera quae ego facio, ipsa testimonium perhibent de me, si mihi non vultis credere, operibus saltem credite.