In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Necessitas Sacramenti probari non potest; congruitas et utilitas ejus per rationem constat ; illud institutum esse, per auctoritatem tantum habetur.
Hic quatuor (a) sunt videnda. Primo, quod Sacramentum aliquod fuit instituendum. Secundo, a quo, quia immediate a Deo. Tertio, an pro tempore cujuscumque status viae post lapsum. Quarto, an aliud et aliud pro statu alterius et alterius legis?
De primo dico, quod Sacramentum debere institui,non potest probari necessario, neque a priori,quia Deus extra se nihil agit necessario, neque a posteriori sicut a fine, quia absolute possibile esset effectum invisibilem haberi sine tali signo. Sed quod congruum fuerit Sacramentum institui, probatur ratione simili illi,quae posita est inpraecedejnte quaestione, in primo articulo, proban te possibilitatem Sacramenti. Congruum enim est effectum invisibilem causandum a Deo, ordinantem hominem ad salutem, significari per aliquod signum sensibile, ut viator inquirens cognitionem ex sensibilibus, effectum illum invisibilem certius cognoscat. Nec solum congruit esse signum hujus effectus quasi speculativum, per quod scilicet possit haberi conceptus in intellectu de illo signato,ut homo signat naturam humanam, sed signum quasi practicum, scilicet quod signat signatum esse vel fieri. Nec adhuc signum practicum dubium seu aequivocum, vel incertum, quia etsi per tale signum duceretur homo in cognitionem fieri hujus effectus, non tamen appeteret illud signum sibi adhiberi propter incertitudinem signi respectu fieri signati: ergo talem effectum signari per signum practicum certum et efficax, fuit congruum, ut et homo ex tali signo effectum cognoscat, et in tali signo effectum ardenter quaerat.
Nec tamen congruit signum illud esse certum certitudine demonstrativa, sed quasi ut in pluribus. Sicut enim in speculabilibus aliquod signum est certum, et necessarium aliquod, ut in pluribus, primo Posteriorum, sic posset si gnum practicum habere certitudinem quasi necessariam, si ipsum universaliter et quasi necessario concomitaretur fieri effectus, vel certitudinem, ut in pluribus, si ipsum concomitaretur effectus, ut in pluribus. Non fuit autem congruum esse signum aliquod certum sensibile primo modo, quia cum illud signum sensibile debeat adhiberi ab homine, sequeretur quod in potestate hominis esset signum aliquod, ad quod Deus universaliter causaret illum effectum invisibilem, quod auferret a suscipiente debitam piaeparationem; sufficeret enim sibi, quod qualitercumque indispositus illud signum susciperet. Congruit igitur effectum talem invisibilem significari per signum sensibile practicum certum certitudine ut in pluribus, id est, semper, nisi indispositio suscipientis impediat, et hoc signo naturaliter praecedente fieri signati, ut sic susceptio signi sit quasi dispositio ad signatum.
Has autem omnes conditiones, quod scilicet sit practicum certum, ut in pluribus, et praecedens naturaliter fieri signati, intelligo per hanc conditionem efficax; tale autem signum non potest esse aliquod sensibile significans naturaliter, quia nullum sensibile habet efficaciam naturalem ad effectum invisibilem; ergo congruit, quod sit signum institutum, sive impositum. Sic ergo habetur secundum totam rationem Sacramenti, quod congruum fuit Sacramentum institui propter cognitionem et desiderium causandum in viatore, respectu effectus invisibilis. Et haec est ratio, quam tangit Magister in littera, scilicet, propter eruditionem: alias duas rationes tangit, propter scilicet exercitationem et humiliationem ; quam expositionem tangit in littera, et istae tres rationes concludunt rationem institutionis Sacramenti, ex parte cujuscumque personae privatae.
Est etiam alia ratio, quae tangit illam congruitatem ex parte totius communitatis. Congruum est enim omnibus viatoribus unius sectae, aliquibus signis exterioribus communicare et convenire, per quae etiam ab aliis alterius sectae distinguantur. Nam ex talibus signis noscit homo quis est suae sectae, et quis alterius: hoc autem expedit, quia qui sciunt se ejusdem sectae,juvant se mutuo ad observationem ejus: et qui sciunt se dissimilis sectae, vitant se mutuo tanquam mutuo se impedientes.Tale autem signum unitivum eorum, qui sunt ejusdem sectae, et distinctivum ab aliis, expedit esse practicum, respectu alicujus effectus invisibilis pertinentis ad observationem sectae.
Sic ergo patet, quod necessitas probari non potest, sed congruitas probatur per rationem. Factum autem probatur per auctoritatem, ut tangetur in quarto articulo, quia auctoritates non loquuntur de Sacramento in communi sumpto, sicut hic adhuc tractatur, sed loquuntur in speciali de tali et tali Sacramento talis vel talis legis.