IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Naturam alienam sustentare effective non potest suppositum creatum, quod nec etiam terminative ; tenet Varro, cujus rationes, scilicet, quia non est infinitum, nec potest illabi, rejicit Doctor, quia neutrum horum convenit Verbo, tamen sustentat terminative naturam humanam.
Respondeo (a), sustentare naturam potest accipi dupliciter, effective et formaliter, sive terminative. Primo Trinitas sustentificat naturam humanam in Christo, id est, facit eam sustentificatam. Secundo modo solum Verbum sustentificat unionem naturae creatae ad ipsum. Primo modo dico, quod suppositum creatum non potest sustentificare aliquam aliam naturam a sua, quia natura alia ad talem unionem cum ipso, non est in potentia, nisi tantum obedientiali, quia aliter esset violenter sub proprio supposito, sicut grave sursum. Potentia obedientialis in creatura respicit efficientiam primi efficientis, non aliam potentiam activam.
Secundo modo dicitur (b), quod non potest sustentificare, quia non est illimitatum suppositum, et ideo non continet in se perfectionem alterius suppositi creati. Continere enim eminenter totam perfectionem suppositi creati, non convenit nisi infinito, quia licet finitum unum sit eminentius altero, non tamen unum continet totam perfectionem alterius, quia entia ordinata essentialiter tantum distingui viderentur per negationem, quia inferius deficeret a superiori.
Sed ista ratio non videtur concludere, quia Verbum non est infinitum secundum rationem personalitatis suae, secundum quam sustentat naturam assumptam; igitur non requiritur illimitatio vel infinitas in illo supposito, quod sic sustentificat. Assumptum patet, quia tunc aliqua perfectio infinita formaliter deesset Patri, quae est in Filio.
Alia ratio apponitur, quod solus Deus potest illabi creaturae illapsu generali; ergo et isto illapsu speciali.
Sed ista ratio non concludit, quia illapsus generalis includit in se primitatem causae efficientis in illahente, non sic autem ista sustentatio naturae a supposito. Patet in exemplo, cui est haec sustentatio maxime similis, accidentis videlicet a subjecto, quia etsi subjectum sustentet proprium accidens, non tamen habet primitatem efficientiae respectu ejus, nec aliquam causalitatem inquantum praecise sustentificat illud.