REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Praefert opinionem Galeni asserentis matres active concurrere in generatione. Probat quinque claris rationibus. Glossat Philosophum, quod si nolit ipse glossari, potius credendum putat in hoc Galeno.
Alia est opinio Galeni secundum Avicenna, ubi supra, quod tam pater quam mater habet rationes principii activi. Ad hoc ratio est : Formae ejusdem speciei habent potentias ejusdem rationis. Hoc videtur ex intentione Damasceni, quod formae sunt ejusdem speciei, 10. Metaph. text. 25. igitur si potentia vegetativa est activa in mari, est activa in foemina.
Dices, verum est quod aliqua potentia vegetativa estactiva, puta nutritiva, non autem generativa.
Contra, secundo de Anima : Vegetativa quantum ad omnes partes est activa, nec videtur rationabile quod potentia ejusdem rationis sit in uno supposito activa, in alio passiva, quia ista variant speciem.
Item, arguitur a signo : Proles assimilatur matri ; igitur mater habet rationem activi, quia agens est, quod assimilat sibi effectum, et non passum.
Dices, pater quantum est ex se assimilat sibi, sed quando non potest propter inobedientiam, vel impotentiam agentis, tunc producit contrarium.
Illud nihil valet, quia licet aliud agens producat contrarium calidum, tamen nunquam producit frigidum, nec universaliter aliquod agens suum contrarium. Item, aliud signum adducitur:
Naturalis est dilectio parentis ad prolem, ut ad suum opus ; igitur mater aliquid agit ad hoc. Octavo enim Ethicorum, habes quod parentes magis diligunt prolam quam e contra, quia unumquodque diligit suum opus. Et 9. Ethicorum, benefacientes plus diligunt quibus benefaciunt quam e contra ; sed matres plus diligunt prolem quam patres, ut habetur 8. Ethicorum.
Item, arguitur per experientias: Si.mater non ageret, esset solum sicut vas respectu generationis, et per consequens mulier posset dici mater bufonis, vel alicujus alterius vermis, sicut dicebantur mulieres Samaritanae .
Dices, adhuc non erit mater, quia genitum non est ejusdem speciei.
Contra, ex equa et asino potest generari mula ; equa igitur est mater muli, licet productum non sit ejusdem speciei.
Sustinendo hanc viam, respondeo ad rationes contra : Primo, ad auctoritatem Aristotelis primo de Generatione Animalium, et hoc exponendo quod ipse intelligit,quod quia major plus administrat de materia quam pater, et quia minus habet rationem activi, ideo dicit Philosophus quod pater est causa activa, et mater passiva absolute. Vel potest dici quod ista materia magis pertinet ad medicum, quam ad naturalem in particulari. Et ideo si Philosophus velit plus, si Galenus habeat experimentum pro se in istis particularibus, credendum est magis expertis quam Philosopho.
Ad rationes Philosophi, cum dicit quod mater posset generare per se, non sequitur quia tam mater habet rationem principii activi quam pater, et agens inferius praesupponit superius agens, saltem natura.
Ad aliud cum dicitur : Duo agentia univoca non requiruntur ad eumdem effectum, dico, causae per se ordinatae possunt tripliciter concurrere ; vel quod superior tribuat inferiori formam ; vel quod non tribuat sibi formam, sed motum tantum ; vel quod nihil sibi tribuat, nec actionem, nec aliquid, tamen una principalius habet effectum quam alia. Primo modo concurrunt Deus et causa secunda, quia Deus dat formam causae secundae. Secundo modo se habent agens principale et elementale, quod agit per motum. Tertio modo se habent objectum, et potentiasecundum istam opinionem, quae ponit utrumque concurrere ad actum in ratione principii activi ; potentia enim non tribuit suam potentiam activam objecto, nec e contra ; sic est de mare et femella, ubi non distinguuntur specie, sed numero. Vel enim sunt duae causae subordinatae in duobus individuis ejusdem speciei, et unum est minus principale, aliud vero majus ; et in talibus individuis potest unum esse perfectius, aliud imperfectius. Vel sunt causae non subordinatae, sed aequaliter ad effectum concurrentes, et ibidem capit illa universalis instantia ; nullus ordo est essentialis causalitatis inter individua ejusdem speciei.