Chrysostomus. Glorificat zacharias dominum, quia fecit nos sibi servire cum plena fiducia, non carnaliter, ut Iudaei in sanguine victimarum, sed spiritualiter in bonis operibus: et hoc est quod dicit in sanctitate et iustitia: est enim sanctitas apta circa deum aequitas; iustitia vero quae est circa homines, puta quod aliquis reverenter exequatur divina, et quo ad homines laudabiliter conversetur. Dicit autem non coram hominibus, ut hypocritae volentes hominibus placere, sed coram deo, sicut hi quorum commendatio non est ab hominibus, sed a deo; et hoc non semel aut ad tempus, sed singulis diebus et quamdiu vixerint: unde dicit omnibus diebus nostris. Beda. Nam qui vel ante mortem ab eius servitio discedit, vel immunditia qualibet sive iniustitia fidei suae sinceritatem commaculat, vel coram hominibus tantum et non coram deo, sanctus et iustus esse contendit, nondum perfecte de manu spiritualium inimicorum liberatus domino servit, sed exemplo veterum Samaritanorum diis gentium pariter et domino servire conatur.