Nullo modo est in potentia. Item. Omne / nihil quod est in potentia fit actu per seipsum. Si igitur intellectus divinus sit in potentia quantum est in se, oportebit esse aliquid aliud quod ipsum ad actum reducat,/ et hoc labori- / et ipsum in actu teneat, et hoc laboriosum est invenire: oporteret enim illud per quod in actum reduceretur, esse magis actu et per consequens nobilius et prius. Amplius. Intellectus in potentia existentis actus est sua perfectio, quae est eo nobilior. Intellectu autem divino non potest esse aliquid nobilius, ut ex superioribus probatum est. Non potest igitur / secundum suam / eius intellectus esse aliquo modo in potentia. Praeterea / adhuc. Intellectum in potentia existentem possibile est aliquo modo moveri, nam motus est actus existentis in potentia. Et hoc in nostro intellectu apparet, addiscere namque quoddam moveri est. Motus autem non potest esse in deo, cum ostensum sit ipsum esse omnino immobilem. Nullo igitur modo intellectus eius est in potentia. Praeterea. Intellectus noster quia est in potentia, suum intelligere est quodam modo pati / recipit enim aliquid. Passio autem quocumque modo accepta longe est a deo, nam semper agens in quantum huiusmodi praeminet patienti. Nullo igitur modo intellectus divinus est in potentia. Item. Intelligere divinum est suum esse, ut supra probatum est. In esse autem eius non est aliqua potentia, ut etiam in superioribus est ostensum. Nullo igitur modo intellectus divinus est in potentia. Hinc est quod / iob XXVI dicitur / cui ded- / Scriptura divina testatur, deum a nullo scientiam accipere vel qualemcumque cognitionem: dicitur enim iob XXVI, cui dedisti consilium, forsitan ei qui non habet intelligentiam? et ys. XL, quis adiuvit spiritum domini, aut quis consiliarius eius fuit et ost. Illi? cum quo iniit consilium et instruxit eum et docuit eum / viam / semitam iustitiae, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiae ostendit illi?# hoc autem ostenso, manifestum est quod / in cognitione / cognitio / divini intellectus nullo modo mutatur neque variatur. Omnis enim motus et mutatio est alicuius in potentia existentis. Si igitur in intellectu divino nulla est potentialitas, fit manifestum quod in eo nulla potest esse / variatio / mutatio. Adhuc. Secundum nullum praedicamentum fit aliqua variatio ex sola alicuius exterioris mutatione nisi secundum ad aliquid: fit enim aliquis alicui dexter qui prius erat sinister, per motum eius respectu cuius dicitur dexter vel sinister / et n- / etiam absque motu sui. Scientia autem et consideratio intellectus non / consistit / consistunt in sola relatione scientis ad scibile, sed important aliquam dispositionem existentem in sciente: unde et scientia qualitas quaedam intellectus nostri est, consideratio autem actus eius. Non potest igitur aliqua variatio accidere circa / con- / scientiam vel considerationem alicuius scientis absque mutatione aliquali ipsius. Deus autem est omnino immobilis, sicut supra ostensum est. Nulla igitur variatio in eius cognitione accidere potest. Nihil tamen prohibet quin circa relationem quae est scientiae divinae ad res scitas aliqua varietas attendatur per mutationem rerum scitarum, ut si dicatur quod deus praescivit quaedam quae nunc non praescit, quia res illae desierunt esse futurae. Amplius. Divinum intelligere est suum esse, ut supra ostensum est. In esse autem suo variationem non patitur, ut supra ostensum est. Relinquitur igitur quod nec in sua cognitione. Co- / item. Cognitio scientis sequitur formam intelligibilem per quam intellectus intelligit. Illa igitur similiter se habente, cognitio intellectus variari non potest, nisi forte per accidens,/ vel / sicut in nobis accidit cognitionem intellectivam impediri propter / tra- / corruptionem organorum praecedentium potentiarum, ut imaginationis vel memoriae, quae in deo non sunt, vel etiam propter transmutationem rerum / ex / cognitarum, ex qua contingit quod eadem opinio prius sit vera et postmodum falsa, quod etiam in deo dici non potest, quia sua scientia non dependet a rebus ut nostra. Cum igitur id quo deus intelligit sit sua essentia, quae est omnino invariabilis, ut ostensum est, relinquitur quod in cognitione dei nulla possit esse variatio. Praeterea. Omnem motum oportet reduci ad aliquod primum omnino immobile, ut ex supra dictis patet.
Sed / primum autem movens movet per suum intellectum, ut supra est ostensum. Oportet ergo cognitionem primi moventis omnino esse immobilem.
Hoc autem sacrae Scripturae auctoritas confirmat. Dicitur enim Sap. VII de divina sapientia quod est in illa spiritus stabilis; et Eccl. XLII, magnalia sapientiae suae decoravit, quae est ante saeculum et usque in saeculum, neque adiectum est neque minuitur.