Consequenter cum dicit, ego, ostendit, quomodo astat domino: et circa hoc duo facit. Primo ostendit quomodo accedit ad deum. Secundo, quam orationem porrigit, ibi, adorabo. Dicet ergo aliquis sibi: tu dicis quod non habitabit juxta te malignus. Sed numquid non tu es peccator? quomodo ergo astabis? et ideo dicit, non secundum merita, sed in multitudine misericordiae tuae introibo, idest appropinquabo tibi, in domum tuam. Vel ad litteram dicitur templum, vel congregatio fidelium: 1 Tim. 3: quomodo oporteat te in domo dei conversari, quae est ecclesia dei. Dan. 9: non enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam etc..
Sed tu cum sis peccator, idest vir sanguinum, quomodo appropinquas vel adoras? certe, in timore tuo: Eccl. 1: qui sine timore est, non poterit justificari; ideo dicit, in timore tuo, scilicet cum reverentia.