Quod vero trigesimo sexto dicitur, in fine ecclesiae non erit tempus propagationis spiritualis ad multiplicationem fidelium, hoc potest verum esse, si intelligatur quantum ad tempus Antichristi: non quin illo tempore aliqui ad ecclesiam convertantur, ut Augustinus dicit XX de CIV. Dei, sed quia propter tribulationes non multi convertentur.