Hiis autem quae dicta sunt etc..
Postquam philosophus ostendit quid sit civis, hic inquirit de virtute civis.
Et dividitur in partes duas. In prima ostendit, quod non est simpliciter eadem virtus civis, et virtus boni viri. In secunda parte movet circa hoc quasdam dubitationes, ibi, circa civem autem etc..
Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod non est eadem simpliciter virtus civis, et boni viri. In secunda ostendit, quod alicuius civis est eadem virtus, quae et boni viri, ibi, sed forte erit alicuius etc..
Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio: quia post praedicta habitum est, id est consequens considerare, utrum debeamus ponere eamdem virtutem boni civis et boni viri, vel non: quod est quaerere, utrum ab eodem dicatur aliquis bonus vir, et bonus civis: nam virtus est, quae bonum facit habentem. Ad hoc autem, quod ista quaestio debitam inquisitionem accipiat, oportet primo ostendere, quae sit virtus civis, quodam typo, id est sub quadam figura et similitudine.
Secundo, ibi, sicut igitur nauta etc., ostendit, quod non sit eadem virtus civis et boni viri, tribus rationibus.
In quarum prima praemittit similitudinem, ad ostendendum, quae sit virtus boni civis: et dicit, quod sicut nauta significat aliquid commune multis, ita et civis. Quod autem nauta sit communis multis, manifestat, quia cum multi dissimiles in potentia, idest arte et officio, dicantur nautae, quidam eorum est remigator, qui movet navem remis, quidam gubernator, qui dirigit motum navis gubernaculo, quidam autem est prorarius, idest custos prorae, quae est anterior pars navis, et alii habent alia nomina et alia officia. Manifestum est autem, quod unicuique horum convenit aliquid secundum propriam virtutem, et aliquid secundum communem.
Ad propriam enim virtutem uniuscuiusque pertinet, quod habeat diligentem rationem et curam de proprio officio, sicut gubernator de gubernatione, et sic de aliis. Communis autem virtus est quaedam, quae convenit omnibus: omnium enim eorum opus ad hoc tendit, ut navigatio sit salva: ad hoc enim tendit desiderium et intentio cuiuslibet nautarum: et ad hoc ordinatur virtus communis nautarum, quae est virtus nautae inquantum est nauta.
Ita etiam cum sint diversi cives habentes dissimilia officia, et status dissimiles in civitate, opus commune omnium est salus communitatis: quae quidem communitas consistit in ordine politiae.
Unde patet, quod virtus civis inquantum est civis, consideretur in ordine ad politiam; ut scilicet ille sit bonus civis, qui bene operatur ad conservationem politiae.
Sunt autem plures species politiae, ut infra dicetur, et ex superioribus aliqualiter est manifestum: ad diversas autem politias ordinantur homines bene, secundum diversas virtutes.
Alio enim modo conservatur democratia, et alio modo oligarchia, aut tyrannis.
Unde manifestum est quod non est una virtus perfecta secundum quam civis possit simpliciter dici bonus; sed aliquis dicitur bonus vir secundum unam virtutem perfectam, scilicet secundum prudentiam, ex qua omnes virtutes morales dependent.
Contingit igitur aliquem esse bonum civem, qui tamen non habet virtutem secundum quam aliquis est bonus vir; et hoc in politiis, quae sunt praeter optimam politiam.
Secundam rationem ponit, ibi, quinimmo et secundum alium modum etc..
Et dicit, quod per alium modum possumus inquirendo sive obiiciendo pervenire ad eamdem rationem, et circa optimam politiam, scilicet quod non sit eadem virtus boni civis et boni viri: quia impossibile est, quantumcumque sit bona politia, quod omnes cives sint virtuosi: sed tamen oportet, quod unusquisque faciat opus suum quod ad civitatem pertinet, bene: quod quidem fit secundum virtutem civis, inquantum est civis. Et ideo dico, opus quod secundum ipsum, quia non possunt esse omnes cives similes, ut idem opus ad omnes pertineat. Et ex hoc sequitur, quod non sit una virtus civis et boni viri.
Quam quidem consequentiam sic manifestat.
Quia in optima politia, oportet quod quilibet civis habeat virtutem boni civis. Per hunc enim modum civitas erit optima: sed virtutem boni viri, impossibile est quod omnes habeant, quia non omnes sunt virtuosi in una civitate, ut dictum est.
Tertiam rationem ponit, ibi, adhuc quoniam et ex dissimilibus etc.. Et dicit, quod omnis civitas constat ex dissimilibus partibus, sicut animal constat statim quidem ex dissimilibus, scilicet ex anima et corpore, et similiter anima humana constat dissimilibus, scilicet ex VI rationabili et appetitiva, et iterum domestica societas consistit ex dissimilibus, scilicet ex viro et muliere, et possessio etiam constat ex domino et servo. Civitas autem constat ex omnibus istis diversitatibus, et ex multis aliis. Dictum est autem in primo, quod non est eadem virtus principantis et subiecti, neque in anima, neque etiam in aliis: unde etiam relinquitur, quod non sit una et eadem virtus omnium civium: sicut videmus, quod in choreis non est eadem virtus summi, idest illius qui ducit choream, et astantis, idest illius qui assistit. Manifestum est autem, quod una et eadem est virtus boni viri: relinquitur ergo, quod non sit eadem virtus boni civis et boni viri.
Deinde cum dicit sed forte erit alicuius eadem etc., ostendit, quod alicuius civis est eadem virtus, quae et boni viri.
Et circa hoc tria facit. Primo ostendit propositum.
Secundo ex hoc concludit conclusionem probatam in praemissis, ibi, et disciplinam autem etc.. Tertio movet quamdam dubitationem circa praemissa, et solvit, ibi, at vero laudatur etc..
Dicit ergo primo, quod forte poterit dici, quod alicuius civis, ad hoc quod sit bonus, requiritur eadem virtus, quae est boni viri. Non enim dicitur aliquis esse bonus princeps, nisi sit bonus per virtutes morales et prudens.
Dictum est enim in sexto ethicorum quod politica est quaedam pars prudentiae: unde oportet politicum, idest rectorem politiae, esse prudentem, et per consequens bonum virum.
Deinde cum dicit et disciplinam autem etc., concludit ex hoc, quod non sit eadem virtus boni civis simpliciter, et boni viri. Et ad hoc probandum primo inducit, quod quidam dicunt aliam esse disciplinam principis, qua est instruendus ad virtutem, et disciplinam civis, ut apparet ex hoc quod filii regum erudiuntur in equestri et bellica disciplina. Unde, et euripides dixit loquens ex persona principis: non ad me pertinet scire quae sunt varia, et alta, quae scilicet philosophi considerant, sed ea quorum opus est ad regimen civitatis.
Et hoc dixit ad significandum, quod est quaedam propria disciplina principis.
Et quo concludit, quod si eadem sit disciplina et virtus boni principis et boni viri, non autem omnis civis est princeps, sed etiam subditi sunt cives; sequitur, quod non sit simpliciter eadem virtus civis, et viri, nisi forte alicuius civis, illius scilicet, qui potest esse princeps. Et hoc ideo, quia non est eadem virtus principis et civis. Propter quod Iason dixit, quod esuriebat quando non tyrannizabat, ac si nesciret vivere sicut ydiota, id est sicut privata persona.
Deinde cum dicit at vero laudatur etc., movet dubitationem circa praemissa.
Et circa hoc duo facit. Primo obiicit contra praemissa. Secundo solvit, ibi, quoniam igitur aliquando videtur etc..
Dicit ergo primo, quod quandoque laudatur civis ex hoc, quod potest bene principari et subiici. Si ergo virtus boni viri est, quae est virtus boni principis; virtus autem boni civis est, quae se habet ad utrumque, scilicet ad principandum et subiiciendum: sequitur, quod non sunt ambo similiter laudabilia, scilicet esse bonum civem et bonum virum; sed esse bonum civem sit multo melius.
Deinde cum dicit quoniam igitur etc., solvit praedictam dubitationem.
Et primo ponit, quomodo est eadem disciplina principis et subiecti, et quomodo non. Secundo ostendit, quomodo sit eadem virtus utriusque, ibi horum autem virtus etc..
Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit: et dicit, quod quia, sicut praedictum est, aliquando utrumque horum videtur, scilicet quod non oporteat eadem discere principem et subditum; et iterum, quod bonus civis debet scire utrumque, scilicet principari et subiici: quomodo utrumque sit verum, oportet considerare ex sequentibus.
Secundo, ibi, est enim principatus etc.. Ponit unum modum principatus, in quo verificatur unum eorum, quae dicta sunt: scilicet quod alia est disciplina principis et subditi. Et dicit, quod est quidam principatus despoticus, id est dominativus, in quo princeps est dominus subditorum; et talem principem non oportet quod sciat facere ea quae pertinent ad ministeria necessaria vitae, sed magis quod sciat uti eis: alterum autem, scilicet posse servire in his quae pertinent ad actiones ministrorum, non videtur esse principativum vel dominativum, sed magis servile.
Sunt autem diversae species servorum secundum diversas operationes ministrantium: inter quos unam partem tenent illi qui manibus operantur, sicut calcifices, coquinarii, et similes. Isti autem vivunt de operibus manuum, sicut ex nomine ipsorum significatur: et inter tales computatur banausus artifex, idest qui opere suae artis maculat corpus, ut in primo dictum est. Et quia operationes horum artificum non sunt principativae, sed magis serviles, ideo antiquitus apud quosdam artifices non habebant aliquam partem in principatu civitatis; et hoc dico antequam fuisset demus, id est populus extremus, idest antequam infimi de populo acciperent potestatem in civitatibus.
Sic igitur patet, quod huiusmodi opera subditorum non oportet addiscere neque bonum politicum, idest gubernatorem civitatis, neque etiam bonum civem, nisi quandoque propter aliquam utilitatem ad seipsum; non quod in hoc serviat aliis, quia iam non esset distinctio inter dominum et servum, si huiusmodi servilia opera domini exercerent.
Tertio ibi, sed est quidam principatus etc.. Ponit alium principatum in quo alia pars verificatur: scilicet quod eadem debet addiscere et princeps et subditus. Et dicit, quod est quidam principatus secundum quem aliquis principatur, non sicut dominus servis, sed sicut liberis, et sibi aequalibus. Et hic est civilis principatus, secundum quem in civitatibus nunc hi, nunc alii assumuntur ad principandum. Et huiusmodi principem oportet subiectum addiscere qualiter debet principari; sicut principari equestribus addiscit aliquis per hoc quod inter equites subiectus fuit, et esse dux exercitus addiscit aliquis per hoc quod fuit sub duce exercitus, et qui alicui particulari ordini praefuit, puta uni centuriae vel uni cohorti, et qui insidias disposuit ad mandatum ducis. Magnum enim principatum exercere addiscit homo, et per subiectionem et per exercitium in minoribus officiis. Et quantum ad hoc bene dicitur in proverbio, quod non potest bene principari, qui non fuit sub principe.
Deinde cum dicit horum autem virtus quidem etc., ostendit, quomodo sit eadem virtus, vel diversa principis et aliorum. Et dicit, quod etiam in hoc principatu est altera virtus principis et subiecti: sed tamen oportet, quod ille qui est simpliciter bonus civis, sciat et principari, et subiici, principatu scilicet non dominativo, qui est servorum, sed politico, qui est liberorum.
Et haec est virtus civis, ut ad utrumque bene se habeat: et similiter boni viri sunt ambo, scilicet, et bene principari, et bene subiici. Et sic boni civis, inquantum est potens principari, est eadem virtus quae et boni viri; sed inquantum est subiectus, est alia virtus principis et boni viri, a virtute boni civis: puta altera species est temperantiae et iustitiae principis, et temperantiae et iustitiae subditorum.
Subiectus enim qui est liber et bonus, non habet unam tantum virtutem, puta iustitiam; sed iustitia eius habet duas species; secundum unam quarum potest bene principari, et secundum aliam bene subiici: et ita etiam de aliis virtutibus.
Et manifestat hoc per exemplum: quia alia est temperantia et fortitudo viri et mulieris: quia vir reputabitur timidus, si non sit magis fortis quam fortis mulier; et mulier quam decet taciturnitas, reputabitur loquax, si sit ornata, id est facunda sicut bonus vir. Et hoc ideo, quia etiam in dispensatione domus, aliud pertinet ad virum, aliud ad mulierem. Ad virum enim pertinet acquirere divitias, ad mulierem autem conservare.
Et sic etiam se habet in civitate circa principem et subiectum. Nam proprie virtus principis est prudentia, quae est regitiva et gubernativa.
Aliae vero virtutes morales, quarum ratio consistit in gubernari et subiici, sunt communes et subditorum et principum: sed tamen aliquid prudentiae participant subditi, ut scilicet habeant opinionem veram de agendis, per quam possint seipsos gubernare in propriis actibus secundum gubernationem principis.
Et ponit exemplum de illo qui facit fistulas, qui se habet ad fistulatorem, qui utitur fistulis, sicut subiectus ad principem: operatur enim recte faciendo fistulas, si habeat opinionem regulatam secundum mandatum fistulatoris: et ita est in civitate de subiecto et principe. Loquitur autem hic de virtute subditi, non inquantum est bonus vir, quia sic indiget habere prudentiam, sed loquitur de eo inquantum est bonus subditus: ad hoc enim non requiritur nisi quod habeat opinionem veram de his quae ei mandantur.
Ultimo autem epilogando concludit, manifestum esse ex praemissis, an sit eadem vel altera virtus boni viri et boni civis; et iterum, quomodo sit eadem et quomodo altera, quia est eadem inquantum potest bene principari, alia autem inquantum potest bene subiici.