De praeumbalis ad fallaciam secundum non causam ut causam intelligendam.
Ad intelligendum autem ea quae de fallacia secundum non causam ut causam dicenda sunt, sciendum est quod duplex est syllogismus, ut in Prioribus dictum est : est enim quidam syllogismus ostensivus, qui habet conclusionem unicam ex duabus propositionibus et tribus terminis syllogizatam : ut omnis homo est animal : Socrates est homo : ergo Socrates est animal. Syllogismus autem ad impossibile est, qui conclusum aliquid ostensive reducit syllogistice ad aliquid impossibile manifestum : et propter hoc interimitur altera praemissarum quaecumque est illa quae est causa illius impossibilis quod conclusum est: et propter hoc iste syllogismus semper habet duas conclusiones. Ut si quaeratur, si homo est asinus? Et si concedatur, quod sit asinus : syllogizetur in contrarium sic : nullus asinus est animal rationale mortale : homo est asinus : ergo homo non est animal rationale mortale. Sed hoc est falsum : ergo homo non est asinus. Et sic interempta est haec praemissa, homo est asinus. Hic enim syllogismus est in quarto primae figurae. Unde sciendum quod fallacia secundum non causam ut causam semper fit in syllogismo ad impossibile: fallacia cuim secundum non causam ut causam fit quando non causa ut causa ponitur : propterea videtur sequi impossibile, cum non propter ipsam sequatur, sed etiam praeter ipsam nihilominus accidit idem impossibile, Cujus exemplum est, ut si quaeratur, an Brunellus vel quidam asinus sit homo ? et si concedatur quod quidam asinus sit homo, arguitur in contrarium sic: nullus asinus est animal rationale mortale : homo est asinus: quidam asinus est homo, vel Brunellus est homo : ergo homo non est animal rationale mortale. Sed hoc est impossibile: ergo et hoc, Brunellus vel quidam asinus non est homo. In tali enim argumentatione est non causa ut causa : quia interimitur haec quae videtur esse causa impossibilis illius quod sequebatur, et non est causa ejus, haec scilicet, Brunellus sive quidam asinus est homo : sine ipsa enim ex aliis positis sequitur impossibile : et erit syllogismus in quarto primae, ut dictum est.
Cum autem secundum Aristotelem in octavo Topicorum, quaedam sit oratio falsa, eo quod ex ipsa nulla penitus sequitur conclusio, quae secundum ipsum ibidem est syllogismus apparens : alia est oratio falsa,in qua aliqua sequitur conclusio, sed non ad propositum, quae accidit in syllogismis ad impossibile: et sic videtur, quod omnes modi apparentium syllogismorum cadant sub modo primo figurae dictionis, et soli paralogismi illius fallaciae qui accidunt in syllogismis ad impossibile, cadunt sub secundo modo figurae dictionis : et sic videtur quod paralogismi istius fallaciae non sunt syllogismi apparentes, et per consequens, quod non causa ut causa non sit fallacia, cum causam apparentiae non habeat.
Sed dicendum est ad hoc, quod pro certo non causa ut causa est fallacia, et syllogismus apparens qui fit secundum ipsam. Dicitur enim syllogismus apparens dupliciter, scilicet specialiter, et genera-
liter. Specialiter dicitur syllogismus apparens, qui peccat contra consequentiam syllogismi ostensivi: quia hoc modo prima oratio dicitur falsa in VIII Topicorum, et hoc modo oratio falsa non comprehendit sub se syllogismos apparentes : non enim comprehendit paralogismos secundum petitionem principii, nec etiam paralogismos fallaciae secundum non causam ut causam : eo quod peccant contra quamcumque consequentiam sive cujuscumque svllogismi ostensivi. Generaliter autem dicitur syllogismus apparens, qui peccat contra quamcumque consequentiam sive cujuscumque syllogismi consequentiam : et hoc modo syllogismus apparens comprehendit sub se paralogismos omnium fallaciarum, tam in dictione quam extra dictionem: omnes enim peccant contra aliquam alicujus syllogismi consequentiam : et hoc modo paralogismi hujus loci sunt syllogismi apparentes. Peccat autem haec fallacia contra syllogismum dialecticum : quamvis enim syllogismus ostensivus sit proprie de usu dialectici ad concludendum ex probabilibus suum propositum, cum et syllogismus ad impossibile in casu sit de usu dialectici, quando scilicet ex dictis a respondente potest concludere aliquod manifeste falsum, cujus falsitati non potest objicere respondens, et sic contra syllogismum dialecticum in tali casu, de usu dialectici existentem, peccat haec fallacia.
Adhuc autem notandum, quod causa universalis decipiendi in hac fallacia secundum Aristotelem est, cum assumitur illud quod causa consequentiae non est, velut propter illud, sicut propter consequentiae causam fiat redargutio quae causa deceptionis in omnibus est locis sophisticis sive fallaciis. In omnibus enim praemissae videntur esse causae redargutionis, et tamen non sunt causae.
Sed sciendum quod dupliciter est accipere non causam ut causam. Uno quidem modo, quod ipsa ablata et aliis adhuc remanentibus sequitur conclusio : et sic dicitur in hac fallacia non causa ut causa. Alio autem modo generaliter dicitur non causa, ex qua non sequitur conclusio, licet sequi videatur : et sic non causa sumpta ut causa conclusionis est in omnibus fallaciis : si enim sic arguitur : omnis canis est latrabile : marinum est canis : ergo marinum est latrabile. Neutra istarum propositionum est causa conclusionis : verum tamen altera istarum ablata, adhuc ex aliis residuis eadem sequitur conclusio.
Sciendum quod fallacia ista sive locus iste sophisticus non potest accidere in syllogismis ostensivis, nec peccat contra syllogismum ostensivum, sed solum contra syllogismum ad impossibile, ut dicit Aristoteles in secundo Priorum: quia idem est non propter hoc accidere falsum, et esse non causam ut causam. Ad hoc autem intelligendum distinguendum est : quia si accipiatur propositio quae non est causa conclusionis cum propositionibus quae sunt causae conclusionis ejusdem quantum ad illationem ipsius : aut communicabit illa propositio cum praemissis quae sunt causae, in aliquo termino : aut non communicabit cum eis in aliquo termino. Si non communicabit cum eis in aliquo termino : tunc non erit fallacia et locus sophisticus, quia defuit apparens : quia quamvis illa propositio sit non causa, non tamen est non causa ut causa : quia cum nullo est ea quae sit causa : et de tali dicitur in secundo Priorum, quod est manifestior modus syllogismum accidere non propter hoc. Cujus exemplum positum in secundo Priorum est, ut si debeat ostendi haec, diameter est costae asimeter, et sumatur ab opponente oppositum hujus a respondente datum per hypothesim cum ratione Zenonis sic : diameter est costae consimeter, in quolibet stadio sunt infinita spatia : sed infinita non contingit pertransire : ergo non contingit pertransire aliquod stadium. Sed hoc est impossibile : ergo hypothesis est impossibilis, ex qua sequitur, haec scilicet, quod diameter est commensurabilis costae. In hac enim argumenta-
tione non communicat hypothesis quae est non causa, in aliquo termino cum propositionibus quae sunt causae conclusionis : et ideo non est hic apparentia nec locus aliquis sophisticus.
Si autem propositio assumpta communicet cum his quae sunt causa conclusionis in aliquo termino, per quam communicationem videtur esse causa, hoc non potest fieri nisi altero duorum modorum : uno scilicet modo, quod per illas propositiones intenditur concludi aliquod falsum tantum directe, ita quod ibi sit status : aut ulterius intenditur procedere et concludere, scilicet ex falsitate illius conclusionis interimere aliquam positionem sive lrypothesim factam a respondente prius concessam. Si quidem primo intenditur per tales propositiones concludi falsum ut ubi sistatur, hoc potest fieri duobus modis : aut enim ex reliquis propositionibus ab isto falso assumpto sequitur conclusio de necessitate consequentiae, aut non sequitur ex illis. Si non sequitur ex illis, tunc non est haec fallacia facta, sed causa quare non sequitur ex reliquis, est alia fallacia sive in dictione, sive extra dictionem. Si autem sequitur conclusio de necessitate illationis ex reliquis : tunc nulla penitus erit fallacia : quia licet sit non causa, non tamen est non causa ut causa : quia in hac fallacia consistit tota apparentia penes illam propositionem quae est non causa, quae ad consequentiam conclusionis est assumpta : et sic non est in talibus argumentis : apparentia enim in hujusmodi argumentis est necessitas consequentiae : non existentia vero est in propositione assumpta : et talis apparentia et talis non existentia causat aliquam fallaciam specialem. Si autem in tali processu intendatur conclusio falsa, et ex illius falsitate intendatur interimi aliqua hypothesis prius posita sive concessa : tunc incidit illa fallacia quae non causa vocatur : et tunc accidit illius fallaciae peccatum, non in primo argumento, sed in secundo, quando scilicet a falsa con- clusione procedit, et contingit falsam esse hypothesim, ut patet in exemplo quod dat Aristoteles et sumitur de Phaedro Platonis, quod a nobis in consequenti capitulo ponetur. Unde cum pluribus modis se propositio (quae est non causa) habere non possit, et penes nullum modum potest fieri nisi penes ultimum, patet, quod non causa ut causa non potest fieri nisi in syllogismis ad impossibile : et peccat contra secundum argumentum et non contra primum, et quantum ad secundam et non contra primam.
Si autem aliquis contra hoc objiciens dicat, quod non propter illud accidere est idem quod non causam ut causam esse : non propter hoc autem accidere potest incidere in syllogismis ostensivis : ergo et non causa potest accidere in syllogismis ostensivis : ergo et non causa ut causa potest accidere in syllogismis ostensivis. Probet autem quod non propter accidere, possit accidere in syllogismis ostensivis, sic : accidere aliquid quod sit non causa conclusionis tanquam ut causa, contingit dupliciter, scilicet ita ut propositio sumpta quae est non causa, communicet cum praemissis in aliquo termino: aut non. Exemplum ejus quod non communicet in aliquo termino, est sicut si dicatur : omnis homo currit: Socrates est homo : ergo Socrates currit. Exemplum autem ejus quod communicet in aliquo termino, est sicut si dicatur sic : omnis asinus est animal : omnis homo est animal : ergo omne rudibile est asinus vel animal. Manifestum est igitur, quod in istis syllogismis ostensivis contingit propositionem non causam ut causam esse, et ac si esset causa : et per consequens in syllogismis ostensivis contingit accipere non causam ut causam et incidere hanc fallaciam. Si, inquam, sic aliquis objiciat, dicendum quod verum est, quod in hoc processu in primo argumento sumitur propositio quae est non causa: sed tamen ista fallacia non habet ab hac demonstrari propter causam quae jam ante dicta est.
Causa apparentiae in hac fallacia est convenientia illius propositionis, quae non est causa in aliquo termino cum propositione, quae vere se habet ut necessaria ad illationem conclusionis : propter illam enim convenientiam putatur quod non causa sit causa illationis. Causa autem falsitatis sive non existentiae est diversitas et differentia ejusdem propositionis, quae non causa est, ad propositionem quae vere est causa illationis sive conclusionis.