CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quae concedere debeat auditor, qui loco respondentis est in moribus ?
Eodem autem modo intelligendum est de auditore, qui vice respondentis audit dicentem et persuadentem in moribus, ex officio suo tenetur recipere per consensum unumquodque supradictorum secundum probabilitatem vel aestimationem quam habere potest ex talium principiorum persuasione. Quod si non faciat, protervus est et malus socius, impediens commune opus. Uniuscujusque enim viri disciplinati in quacumque disciplina officium est, ut de unoquoque genere tantam ab opponente requirat certitudinem, quantam patitur natura rei cujus requirit ostensionem. Et si ultra urget opponentem, sophisticus est et protervus : moribus enim non competunt deceptiones sophisticae et protervae contentiones : quinimo per hoc corrumpitur conversatio humana. Propter quod ex parte auditoris qui vicem habet respondentis, per peccatum est, si acceptat per consensum opponentem in mathematicis quae demonstrabilia sunt, persuasiones ponentem ex probabilibus, et si exspectat a rhetore demonstrationes quas in rhetoricis habere impossibile est. Rhetorica enim omnia praesupponit et suspicioni innititur et non demonstrationi. Auditor ergo si bonus sit, non est auditor tantum exterius, sed sicut in disciplinis demonstrationis audiens auditum refert ad causae cognitionem, et stat in necessitate consequentiae conclusionis, et ulterius nihil quaerit: et similiter auditor in logicis auditum refert ad considerationum probabilitatem, et stat in consequentia opinata : et sicut in rhetoricis judex qui auditor est, auditum refert ad alleffationes, et stat in praesumptione et suspicione sibi facta : ita in moribus auditor omne auditum referre habet ad electionem vel fugam, et stare in opere. Non enim hic loquimur de auditore qui audit scientiam docentem in schola, sed de eo qui auditor est diligens scientiae utentis : aliter enim finis hujus operis non esset ut boni efficeremur, sed esse alicujus contemplationis gratia. Sicut enim diximus, sicut docenti proprium est ex probabilibus dicere, eodem utique modo etiam recipere debitum est unumquodque dictorum ab
r t auditore. Disciplinati enim in qualibe
disciplina proprium est in tantum certitudinem inquirere ab opponente secundum unumquodque genus, in quantum rei illius generis natura recipit et permittit. Proximum enim videtur esse, ita quod inter unum et alterum in peccando nihil est medium, mathematicum persuadentem auditorem acceptare, et rhetoricum demonstrationes expetere. Disciplinatum autem dicimus eum, qui a magistro eruditur : dicitur et qui de singulis docet et audit prout exigit rei natura. Eadem enim sunt principia cognoscendi et essendi : et quando principia essendi mutant, necesse est mutare cognitionem.