LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De quaestione , utrum caelum moveatur ab anima, vel a natura, vel ab intelligentia ?
Antequam ordo fluentium a primo determinetur, inquirere oportet utrum caelum moveatur a natura, vel ab anima, vel ab intelligentia, vel ab omnibus his, vel a duobus ex his tribus inductis ? Quod autem non moveatur a natura solum, omnes dicebant Peripatetici, quinque rationibus. Quarum prima est, quod natura corporis est forma, et non est nisi ad unum, in quod cum pervenit, quiescit in illo, et non movetur ab ipso. Motus autem caeli ad nullum ubi est determinatum, nisi sit etiam ab ipso. Motus ergo caeli a natura non est. Secunda est, quod motus naturalis localis est a generante, ut probatum est in octavo Physicorum . Caelum autem secundum se totum ingenerabile est. Motus ergo caeli a natura non est. Tertia, quia nihil motum naturaliter, in loco suo movetur, sed extra locum existens : et quantum accipit de forma a generante, tantum accipit de motu ad locum : et cum perfecte acceperit formam, tunc est in loco suo, et quiescit in illo, aut violenter prohibetur ne moveatur ad ipsum, et tunc movetur ab eo quod removet prohibens : talium autem nihil caelo convenire potest : caelo ergo non convenit a natura moveri. Quarta ratio est, quod motus localis in his quae per naturam moventur, non est nisi existentis in potentia ad formam substantialem. : eo quod motus localis in talibus consequens est naturam : quod autem caelum in potentia sit ad esse, nullus umquam dixit Peripateticorum. Quinta ratio est, quod motus localis qui per naturam est, nec uniformis est, nec regularis. Uniformis quidem non est, quia quo formae generantis est vicinior, eo velocior : propter quod omnis motus naturalis in fine intenditur in velocitate. Regularis autem non est, quia minus et magis habet de potentia secundum continuum exitum de potentia ad actum. In fine enim minus habet, et in principio plus de potentia : et econtra in fine plus de actu, et in principio minus : et hoc continue est in ipso secundum totum exitum de potentia ad actum : nec uniformis ergo est, nec regularis esse potest. Caeli autem motus et uniformis et regularis est. Caeli ergo motus per naturam non est. . Si autem aliquis dicat, quod nec caeli motus uniformis est, eo quod dividitur in motum planes, et in motum aplanes, ut dicit Aristoteles in undecimo philosophiae primae , patet statim quod instantia nulla est. Cum enim dicitur caeli motus uniformis et regularis, hoc dicitur in omni uno mobili et uno motu. Motus autem planes et aplanes nec secundum idem mobile, nec secundum eumdem motum determinatur : quin potius hoc
ipsum quod secundum duos situs oppositos dividitur motus caeli, signum est quod per naturam non est. Nulla enim quae unius naturae sunt in genere, oppositorum motuum sunt secundum situm, sicut patet et in motibus gravium et levium et omnium aliorum. His ergo rationibus Peripatetici dixerunt communiter caelum non moveri per naturam. In quo etiam conveniunt cum Stoicis qui hoc primum dixerunt, quod per naturam non movetur. Epicurei autem qui principium motus ponebant figuras et vacuum, soli dixerunt motum caeli per naiuram esse : et ejus esse principium rotunditates atomorum, ex quibus compositum est caelum, quod in ante habitis ostendimus absurdum esse.
Avicenna autem qui vult Peripateti- Opinio Avi-
cus esse, et Algazel insecutor suus, et ante eos Alfarabius, et inter Graecos Alexander et Porphyrius, dixerunt caelum moveri ab anima, et motum ejus dixerunt esse processivum, et similem processivo motui ab anima in quantum imaginativa et electiva, quatuor rationibus quae colliguntur ex scriptis eorum.
Quarum una est : quia cum, sicut habitum est, per naturam esse non possit, non movebit determinate ab a in b et a c in D, et iterum a d in a, nisi concipiat situm B, et iterum situm c, et iterum situm D, et iterum situm a particulariter et determinate. Concipiens autem sic differentias particulariter et determinate, imaginativum et electivum est. Movens ergo caelum imaginativum est et electivum.
Secunda est, quod a b c d situs oppositos dicunt : in circulo nihil aliud ad opposita movetur et particulariter et determinate, nisi animal imaginativum et electivum : intelligentia enim et natura principia sunt uno modo se habentia : animal autem solum est quod imagina- tionibus et affectionibus oppositis movetur ad opposita secundum situm. Cum ergo caelum sic moveatur, patet quod caelum movetur ab anima imaginativa et electiva.
Tertia ratio est, quod in corpore uniformis naturae non est ratio quare hic vel ibi incipit motus secundum naturam. Quodlibet autem caelum secundum suam speciem uniforme est. Quantum ergo ad naturam non est ratio quare hic vel ibi incipiat motus. Si ergo incipit principium motus, non erit per naturam. Ergo vel per animam, vel per intelligentiam. Cum ergo intelligentia uno modo sit, per intelligentiam esse non potest. Relinquitur ergo quod sit per animam. Motus ergo caeli per animam est.
Quarta ratio est, quod oportet quod motus corporis efficientis sit ab eo quod est actus corporis : intelligentia autem nullius corporis est actus : ab intelligentia ergo esse non potest localis motus : et probatum est, quod nec a natura : relinquitur ergo necessario, quod sit ab anima quae endelechia corporis est.
Si forte aliquis diceret, quob ab extrinseco est motus corporis caelestis, extrinsecum vocans omne quod de natura mobilis non est : tunc non potest esse nisi altero duorum modorum. Aut enim est ab extrinseco quod secundum formam suam non influit mobili, sicut projiciens lapidem sursum, lapidi non influit formam ejus quod per naturam ascendit : aut est sic quod formam suam influit ei quod movetur, sicut desideratum influit desiderio, cum tamen desideratum secundum se maneat extrinsecum. Si primo modo sit ab extrinseco, sequitur quod motus caeli sit violentus, quod penitus absurdum est. Ex hoc enim sequeretur, quod motus caeli non esset primus mo-
tuum, et quod non esset causa omnium naturalium. Si vero secundo modo dicatur extrinsecum, tunc sequitur quod illud quod moveret, perceptivum est formae desiderabilis. Non est autem perceptivum secundum quod corpus : corpus enim nihil desiderat, nec desiderabilis aliquam percipit intentionem. Percipit ergo secundum quod est animatum : movens ergo immediatum erit anima : et movens per medium, erit id quod desideratum est : caelum ergo ab anima movetur. Et hanc opinionem Hermes Trismegistus, Socrates, et Plato, et tota secta defendit Stoicorum, et multi Peripateticorum quos nominavimus.
Contra hanc opinionem disputat Averroes et Rabbi Moyses, et multi alii Philosophorum Arabum, quinque rationes adducentes potentissimas.
Quarum prima est, quod intelligentia semper et ubique uno modo se habet : ejus ergo quod semper et ubique eodem modo se habet, ipsa erit causa : motus autem cujuslibet caeli semper et ubique et eodem modo se habet : motus ergo caeli potius erit ab intelligentia quam ab anima quae per imaginationem et electionem non eodem modo se habet.
Secunda est, quod anima per imaginationem et electionem mota ad aliquid, illo motu non procedit ulterius, sed stat in ipso, et fruitur illo. Nullus autem motus caelestis est, qui stet in aliquo. Motus ergo caelestis ab anima non est.
Tertia ratio est, quod omne mobile a perfectione sui motoris est necesse in multis deficere : motor enim infinitus est secundum virtutem, mobile autem finitum. Si ergo aliquod mobile sit, cujus motus est supra virtutem animae, illius motor anima esse non potest. Anima autem, sicut jam habitum est, determi- nate est ad unum per imaginationem et electionem, quod in una tantum differentia situs est. Si ergo mobile est tale, quod secundum omnem partem mobilis ad quamlibet situs differentiam movetur, illud secundum omnem partem sui ubique est, et non hic, vel ibi tantum. Motus ergo ille supra virtutem animae est. Ab anima ergo non est motus caelestis : cujuslibet enim caeli quaelibet pars ad quamlibet movetur situs differentiam.
Quarta ratio est, quod universalis motus est ante particularem motum, sicut causa ante effectum. Dico autem universalem, qui ad ubique est secundum differentiam situs loci proprii : particularem autem, qui est ad hic vel ibi esse. Universalis autem motus ab universaliter movente vult esse. Universaliter autem movens non est anima, sed intelligentia. Motus ergo circularis caelestis ab intelligentia, non ab anima est.
Quinta ratio est, quod si motus caeli esset ab anima imaginante et intelligente, motus caeli quantum ad imaginationem et electionem univocus esset motui animalium, et similiter motor motori esset univocus. Et ex hoc sequeretur, quod etiam mobile mobili esset univocum : quod valde est absurdum. Absurdum ergo est, quod motus caeli sit anima imaginativa et electiva.
Si autem ab istis quaeritur, quomodo hoc quod dicunt posset esse? cum omnis motor conjunctus et immediatus sit suo mobili, sicut in principio VII Physicorum probatum est : intelligentia vero separata est, et nulli per naturam conjuncta. Dicunt quod intelligentia per suum lumen emissum in hoc vel in illud, sive per lumen influxum huic vel illi, efficitur immediata et conjuncta. Dicunt enim, quod intelligentias esse in nobis nihil aliud est quam illuminationes intelligentiarum esse in nobis vel in quibuscumque. Illustratio autem haec est in propinquis quidem juxta intelligentiam per lumen, quod secundum rationem et rem intellectuale est : in remotis autem est
per occasum ab illo, sicut in seminibus plantarum et animalium, in quibus non est per rationem intellectualis luminis, sed per rationem tantum intellectualiter formantis. In caelo ergo quod proximum est intelligentiae, utramque retinet rationem, eo quod ibi est intellectualiter illustrans, et intellectualiter movens : et ideo movet quamlibet partem mobilis ad esse ubique, sicut intelligentia ubique est. Hoc autem lumen animae esse non potest., sicut jam habitum est : sed quia acceptum in caelo secundum esse specificum caeli est, ideo quandoque, licet minus proprie, anima caeli vocatur : et sic in naturis generabilium et corruptibilium etiam dans formam, dat motum, et forma quidam actus et esse eorum est : motus autem consequens esse. Sic dico, quod intelligentia influens caelo lumen hoc, caelo dat actum et esse, et motus circularis consequens est esse illud : propter quod dicunt, quod motus est de substantia caeli, eo quod substantiam et esse sequitur, sicut motus descendendi est de substantia esse gravium. Cum enim lumen perceptum ab intelligentia intellectuale sit, secundum intellectualis rationem ubique est et semper : et propter hoc mobile movet semper quantum potest ad esse ubique et semper : propter quod etiam dicunt solum motum caeli ubique et semper esse, hoc est, ad omne ubi circumferentiae : et haec opinio apud Peripateticos solemnior est.
Si autem quaeritur ab istis, quomodo caelum hujus luminis perceptivum sit? Dicunt quod propria et naturali puritate talis vitae perceptivum est, et non per animam : eo quod vitae quae est per animam imaginativam et electivam, perceptibile non est, nisi corpus compositum et commixtum. Hae ergo sunt opiniones loquentium de motoribus caelorum.
Unus autem qui meo judicio probabilius loquitur, Alpetragius scilicet, qui secretum astrologiae dicit sibi esse revelatum quantum ad motum et causas motuum superiorum, quodlibet caelum dicit duos habere motores, universalem et primum et unum communem omnibus, qui sicut desideratum quemlibet proprium movet motorem, et ille est motor primus. Accipit autem hanc propositionem per se notam, quod omnis primi motoris virtus in quocumque ordine major est immediate conjuncta mobili, quam in eo quod conjungitur sibi per medium. Motorem autem primum dicit intelligentiam esse, sicut et alii, sive intellectivum universaliter agentem : et hic movet ad ubique esse et semper : et cum nihil corporeum secundum se totum possit esse ubique et semper, consequitur ipsum. Motor autem proximus secundum partes ubique esse secundum successionem ubi et nunc : per successionem enim ubi efficitur ubique, et per successionem nunc efficitur semper : et hoc modo secundum motum simplicem et uniformem primum mobile efficitur ubique et semper : secundum autem mobile et tertium et quartum secundum omnem ordinem caelorum consequitur virtutem ejus secundum esse ubique et semper quoad animam, et non simpliciter. Inferior enim non est nisi in ubi superioris, licet superior referatur ad ubi inferioris ut mensurans et continens : id autem quod sub caelis est, sicut ignis qui ubique circummovetur in concavo caeli lunae, consequitur ipsum secundum motum non simplicem. Consequitur enim ipsum per generationem corporis quod in termino natum est esse. Et secundum motum magis difformem consequitur ipsum aer : propter quod in aere motus sunt multi. Elementum autem aquae in mari non consequitur ipsum secundum circulationem perfectam : propter quod mare in fluxu semicirculum lunae sequitur ascendentem. In terra vero et ubi virtus motoris deficit, deficit et motus : et ideo quieta est. Id autem per quod quodlibet mobile virtutem primi motoris consequitur, non determinat utrum sit anima vel natura. Hoc tamen constat, quod est lumen vel bonitas procedens a motore
primo diversimode participata a quolibet mobilium, ita quod motus animalium qui processivi dicuntur, in quibuslibet membris eorum ad semicirculum sunt. Et propter hoc membra pertinentia ad motum in ipsis, componuntur ex pyxidibus et vertebris : figura autem semicirculi in concavo perficit pyxidem, et figura semicirculi in convexo perficit vertebrum, sicut et convexum inferioris caeli movetur in concavum superioris. Et hoc est in omnibus animalibus perfectis : propter quod in omnibus eis semicirculis a dextra procedit et praecedit et retrahitur, et regyrat per semicirculum in sinistro : eo quod tales virtutes motum caelorum componunt. Motus autem in imperfectis animalibus est super annulos aequidistantes, eo quod causantur a motu caelesti, qui est super circulos parallelos descriptus motibus stellarum diutius in sphaera caelesti, secundum distantiam a circulo aequinoctiali, qui vocatur cingulum signorum ab Antiquis.
Has autem opiniones et opinionum rationes nos non determinamus : quid quilibet eligat, lectoris judicio relinquentes. Hoc habetur solum pro constanti, quod inter intelligentiam et caelum aliquid est, sive ut anima, sive ut natura, quo caelum particeps efficitur bonitatis in se ad intelligentia defluentis.