21. Historia de Domina In sabbato.
32. De sancto Alberto Carmelita.
51. De s. Berchtoldo Garstensi.
52. De s. Bernaardino Senensi.
55. De ss. Cyrillo et Methodio.
60. In festo duorum Ewaldorum.
85. In translatione s. Thoniae Aquinatis.
93. In Translatione s. Virgilii.
In 1. Vesperis.
Super Psalmos.
A. Quasi stella matutina,
Aurorae praenuntia,
Et sicut rosa In spina
Fulsit Anna eximia,
Quae nobis divina
Det cum prole pia.
Ad Magnificat.
A. Aeterni patris filium
Coetus laudet fidelium
In sanctae Annae laudibus,
Quae suis nos juvet precibus.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Devoto corde
Christo Iubilemus et ore,
Annam qui sanctam
coeli transvexit ad aulam.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. In sanctae Annae honore
Dominum laudemus,
Corde, animo et ore
Magnificemus.
2. Haec ornavit saeculum
Per solis tabernaculum,
Quod salvat Dei populum.
3. O felix generatio,
Quam sancta Anna genuit,
O beata salvatio,
Quam mundo Maria tribuit.
Responsoria.
1. Refulget Anna beata,
Fructu salutis dotata,
Unde omnis languor pellitur
Et salus aegris redditur.
V. Stirpe Aaron sacrata
Est sancta Anna mundo nata,
2. Anna ex sacerdotali
Et Joachim ex regali
Sunt exorta prosapia,
Quibus nata est Maria.
V. Sacerdos sacrarum legum
Ex hac venit et rex regum.
3. Tu es Anna laudabilis,
Cui poscenti divinitus
Datur proles optabilis,
Qua mundus salvatur perditus.
V. Prolem a Deo postulatam
Dedisti coelis, terris gratam.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Audi, filia, et vide
Nos te laudantes hodie
Et cuncta mala elide
A nobis pacifice.
2. Maria sanctificatur,
Ventre matris dum gestatur.
3. Sola digna tu fuisti,
Generare matrem Christi,
Cui devote deservisti.
Responsoria.
1. Ut novum jubar enituit
Anna et signis claruit,
Venerari promeruit,
Quae Dei matrem genuit,
V. Per quam mors fugata cedit,
Per quam salus nostra redit.
2. Tu quondam Sara sterilis
Sed mater facta fecunda
Fructus tuus amabilis
Omnia dedit jucunda
V. Tuus partus tripudio
Mundum replevit et gaudio.
3. Celebremus devotissime
Mariam Annae sanctissimae.
De qua nostra salus est Inchoata,
Et pax a Deo patre nobis data.
V. Laudemus mente, corde et ore
Jesum In sanctae Annae honore.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Christo psallant omnia.
Qui venit nos salvare,
Pro sanctae Annae gloria
Plaudant astra, tellus, mare.
2. Cum Domino
Anna exsultabit
Et cum eo
Sine fine regnabit.
3. Dominum magnificemus
Et canticis collaudenius.
Qui fecit mirabilia
In sanctae Annae filia.
Eesponsoria.
1. Sidus Anna tres lucernas
Erranti mundo attulit,
Cum fecunda mater ternas
Filias claras protulit,
Quarum virgo Maria dignior,
Ut sol stellis fulget clarior.
V. Haec mater regis gloriae
Et plena omnis gratiae.
2. Tu domina benedicta
Exstas coelesti lumine,
Varia circumamicta
Virtutum pulchritudine,
V. Sidus aureum produxisti,
Stellam maris, matrem Christi.
3. Sancta Anna laude digna,
Regnans In coeli curia,
Exora Jesum benigna
Pro nobis cum prole pia,
V. Nos te laudantes hodie
Juva clementi facie.
Ad Laudes.
Antiphoiiae.
1. Dominus sedem gloriae
Sanctae Annae praeparavit
Et In regnum laetitiae
Perpetuae locavit.
2. Haec est portis coelestibus
Introducta cum laudibus,
Juncta sanctorum coetibus.
3. Anna terra pretiosa
Dat fructum medicinalem,
De qua exorta est rosa
Spargens odorem vitalem.
4. Omnis creatura
Aeternum laudet patrem
Pro sanctae Annae genitura,
Portantis Dei matrem.
5. Anna, Sion filia,
In rege suo exsultabit,
Quam secum cum gloria
Super coelos exaltavit.
Ad Benedictus.
A. In sanctitate servivisti
Christo Anna eximia,
Quae conregnans possedisti
Vitae perennis gaudia
Nobis opem defer Christi
Cum prole plena gratia.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Exsulta, Anna, In Jesu pio,
Dei prolisque tuae filio,
Cum qua prole magnifica
Pro nobis Christo supplica,
Ut ablatis criminibus
Salvemur tuis precibus.