DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

Scholium.

Diffuse et clare tractat hic Doctor omnia ferme, quae circa donum prophetiae solent ab aliis tractari. Ait distinctum esse lumen, habitum et scientiam prophetiae et fidei ; deinde assensum fidei esse liberum, non tamen adeo liberam esse frequenter adhaesionem, seu assensum in Prophetis. Tertio, Prophetas certo scire se verum loqui, quia experimentaliter cognoscunt Deum sibi loquentem. Quarto, varia contra haec adducit et dissolvit argumenta, ubi multa habet notatu digna. Demum, infert scientiam Prophetalem esse subalternam scientiae Dei et Beatorum. De his autem lato agit, et doctissime disputat Doctor in scripto Oxon. 3. d. 24. et in Parisien. quaest. 2. prologi. Vide D. Thom. et ejus expositores 2. 2. q. 172.

Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de necessitate. Sicut enim fide tenemus quod Deus est homo, ita quod habet veram animam rationalem, quia hoc sequitur ad illud, sic quod destructo secundo, destruitur primum, et talis certitudo conceditur in iis, quae manifeste per sacram Scripturam probantur, quia fide tenemus ipsam a Deo traditam. Aliam certitudinem experimentalem ponunt alii circa res fidei et .sacram Scripturam, quia supposita fide, studentibus in sacra Scriptura devote et viventibus pie, infunditur lumen superius lumine fidei, in quo fiunt intellecta quae solum prius erant credita. Sed hoc videtur fictitium, quia nullus quomodocumque se exerceat in studio sacrae Scripturae et sancta vita, experitur se habere talem intellectum, quem tamen oporteret experiri, dato etiam quod lumen, in quo sit intelligentia, non posset cognoscere. Auctoritates autem Augustini, quibus innituntur hi auctores, non habent magnam efficaciam, quia habent alium intellectum, et ideo alii dicunt quod forte talis notitia non est habita ab aliquo, sed sufficit eis quod ostendant possibilitatem habitus. Alii autem dicunt quod est illa certitudo major prima per hoc, quod Deus potest creare aliquam scientiam abstractivam in viatore, qua cognoscatur divinitas ita perfecte, sicut cognosco modo rosam: et in veritate talis conceptus cognosci possunt omnia, quae includuntur in isto conceptu virtualiter, cujusmodi sunt illa, quae Deo insunt de necessitate, sicut est Trinitas personarum et hujusmodi, non tamen dicunt quod talis cognitio sit alicui data.

Istas duas opiniones omitto : tum, quia secundum aliquos isti modi dicendi sunt impossibiles, dato etiam quod essent possibiles, dicere tamen quod Theologia sit scientia per aliquid, quod Deus potest facere, videtur inconveniens; sicut dicere quod de quadratura circuli est scientia, quia potest sciri, imo plus quam hoc, sequitur, scibilis Trinitas personarum via naturali, illi autem modi non habentur nisi via supernaturali.

Loquendo igitur de factis, non de fieri possibilibus, sciendum quod praeter istos modos possibiles, sunt duo modi cognoscendi saeram Scripturam et intelligendi eam. Unus est communis, qui acquiritur per exercitium studii, quo intelliguntur dicta Prophetarum, quo modo sint exponenda et contrarietates solvendae. Alius est specialis, qui fuit in Prophetis, qui hanc scientiam scripserunt, quia spiritu Prophetico scripta est et divina revelatione; et cognitio ista certa est certitudine evidente, quidquid sit de alia, quae per studium acquiritur, supposita fide.

Ad evidentiam hujus primo videndum est quae sit cognitio Prophetica proprie dicta? Ad cujus intellectum sciendum, quod instinctus est quoddam imperfectum respectu prophetiae, de quo Augustinus 12. super Genesim ad litteram cap. 22. quod ipsum patiuntur aliquando humanae mentes et nescientes, non quia ignorent talem motum in se, sed quia nesciunt a quo principio, sicut de bono fortuito loquitur Philosophus 11. Metaph. cap. 9. et ideo vocatur a Sanctis casus prophetiae, quasi aliquid imperfectum, et ideo ex tali instinctu non dicitur aliquis Propheta proprie. Talis autem casus contingit in locutione, et opere, et ognitione prophetica, verbi gratia in locutione: Isaias enim cap. 7. praedicens ; Ecce Virgo concipiet et pariet filium, intellexit quid hoc significabat: sed non Caiphas, dicens : Expedit vobis, ut unus homo moriatur, Joann. 11. Similiter Jeremias, qui posuit lumbare in Euphrate, et invenit illud putrefactum, Jerem. 2. intellexit quid hoc significabat ; sed milites dividentes vestimenta Christi Joan. 19. nesciebant ; atque ita est casus prophetiae in verbo et facto, quia Danielis 10. dicitur, Intelligentia opus est in visione. Similiter est talis casus vel instinctus in cognitione, et hoc dicitur uno modo, si aliquis videat visionem imaginariam, et non intelligat, sicut Pharao spicas, et Balthasar manum scribentem, unus dormiens, alter vigilans. Alio modo, si intelligat illud quod sibi revelatum est, tamen nescit si est facta revelatio a Deo: et in tali casu dicit Joannes prima Canonica sua c. 4. Probate spiritus, etc. quando circumstantia est sufficiens motivum ad dubitandum: et iis duobus modis non est aliquis Propheta perfecte, nec talis cognitio dicitur proprie prophetica, sed aliqua participatio ejus.

Aliquando autem sic fit revelatio, quod homo non solum intelligit illud quod sibi revelatur, sed etiam certus est quod hoc sibi a Deo revelatur. Talis autem varietas contingit propter varium tactum Spiritus sancti, qui tangit animam, sicut placet. Isto autem ultimo modo est cognitio prophetica proprie et perfecte ; et hunc modum cognoscendi habuerunt illi, qui hanc sacram Scripturam nobis tradiderunt, saltem quantum ad ea quae ibi ex intentione principali scribuntur. Et hoc patet Jerem. 26. In veritate me misit Dominus Deus ad vos, ut loquerer verba haec in aures vestras. Non autem posset hoc esse verum, nisi esset certus quod Dominus sibi revelasset. Et eo em modo patuit hoc per factum Abrahae, Gen. 22. Tolle filium unigenitum, etc. statim surrexit de loco, ut iret ad immolandum filium, quem tantum diligebat, quod esset malum nisi esset certus quod Dominus mandaret hoc.

Sed dices, hoc erat tantum certitudine fidei. Contra, quia talis certitudo adhaerentiae sive adhaesionis, subjacet voluntati in Prophetis, nullus enim credit nolens ; sed talis assensus et certitudo non subjacet voluntati in Prophetis, quod patet Num. 28. de Balaam, cui displicebat quod videbat prosperitatem filiorum Israel, et tamen non poterat aliter sentire. Imo etiam ipsa demonstratio prophetiae vel locutio, non subjacet eorum voluntati, sicut patet ibidem : Non potero aliud loqui, nisi quod Deus dederit, etc. Et hoc aliquando dicunt Sancti et Doctores antiqui, quod revelatio prophetica taliter fiebat Prophetis, quod non poterant dubitare: et propter talem certitudinem Prophetae de futuro loquebantur per modum praeteriti, secundum sanctos Patres et Doctores Hebraeorum. Dicunt etiam Doctores, quod cognitio fidei perficit intellectum in ordine ad vocem, ut scilicet per medium vocis assentiat iis, quae sibi proponuntur credenda: prophetia vero perficit ipsum abstracte, sine ordine ad vocem. Patet tamen talis certitudo ex hoc, quod mens Prophetae experimentaliter cognoscit Deum sibi loquentem, tangit enim mentem hominis secundum quod sibi placet: et cum sit causa virtuosissima, sic potest tangere, quod non solum intelligit illud quod sibi revelatum est, sed principium a quo tangitur mens per experientiam virtutis motivae in tali motu. Et Augustinus 6. Confessionum dicit quod mens sua quodam sapore discernebat, et talis cognitio fuit in iis qui sacram Scripturam scripserunt, saltem quantum ad illa quae scribuntur ex intentione principali, cujusmodi sunt necessaria ad salutem, et hoc sive sint credibilia, sive sint agibilia. His suppositis ex dictis Sanctorum et sacrae Scripturae, respondeo sic : illa notitia est scientifica et probatio certa certitudine evidentiae, quae procedit ab altero noto per experientiam. Ista patet ex primo Metaph. ubi dicitur quod ex multis experimentis fit una acceptio universalis, quae est principium artis et scientiae, ut ex hoc quod talis herba sanavit Socratem et Platonem, et plures alios, accipitur hoc, quod talis herba est sanativa talis infirmitatis, et si per unum factum posset haberi certitudo, et veritas hujus propositionis, idem esset; sed cognitio prophetica est hujusmodi, quia experientiam habet modo praedicto, quod Deus locutus est sic, et certus est Deum non dicere falsum, quia nec scienter, nec ignoranter; et sic concluditur quod tale dictum est verum, per medium deductum ab experientia, et per consequens quidquid ex hoc concluditur est certum experimentali, vel evidenti certitudine in eo, qui habet talem experientiam, cujusmodi sunt Prophetae ; secus autem est in aliis, qui non habent talem experientiam. Sed ideo sciunt, quia credunt locutum fuisse Deum Prophetis, nec habent de hoc experientiam, ideo quod dictum eis credunt esse verum.

Nec valet si dicas quod experientia tantum est in sensu, et cognitio prophetica est in intellectu, quia contrarium patet: quia sicut experior me sentire, ita experior me intelligere principia actus intelligendi in me ipso. Imo experimentum de quo loquitur Philosophus primo Metaph. proprie pertinet ad intellectum, quia est collectio singularium, quod non facit aestimationem, nec cognitionem, nisi prout subest intellectui, et sic principalius pertinet ad intellectum.

Hoc idem sic probatur auctoritate Augustini 15. de Trinitate, c. 12. et 1. Retract. cap. 14. Dicit enim quod nos scimus Romam esse, et multa alia quae certitudinaliter scimus. Nec potest dici quod haec scientia sit notitia fidei, quia non fidei infusae, quia ad ipsam non pertinet; nec acquisitae, quia talis fides minus habet de certitudine quam oportet ; nos autem firmiter valde tenemus talia, ut ipse dicit, et patet per experimentum. Quomodo ergo sciuntur ? Dico quod talis certitudo experimento procedit, quia licet non viderimus Romam, tamen multos valde audivimus hoc dicentes, quod pertinet ad experientiam sensus, audiendo scilicet, et tandem accipimus istam, quod est impossibile tot et tales concurrere ad mendacium fingendum; ergo, etc. Hunc autem modum scientiae tangit Algazel, et aliqui alii Philosophi, qui vocant scire per crebram famam.

Tertio sic : non solum dicitur scientia a Philosopho 1. Posterior. cap. 13. illa quae considerat propter

quid, sed illa etiam quae considerat quia; et hoc manifeste patet ex praedictis et a Philosopho 1. Metaph. cap . 1 ille enim, qui expertus est quod haec herba sanavit multos, cognoscit secundum eum certitudinaliter quod tali herba sanata est talis infirmitas, sed non scit propter quid, quia non cognoscit virtutem per quam sanat: nec per consequens habitudinem praedicati ad subjectum, sic, quod sciat, quia ratio praedicati includatur in subjecto, et ideo dicunt, hoc habet, v. g. aconita semper ; sed iste qui cognoscit naturam et speciem herbae, et virtutem continentem speciem, ipse cognosceret propter quid. Nunc autem talis cognitio quia, secundum eum, est scientifica, licet inferiori modo, et illud quod deducitur ex talibus principiis sic cognitis per experientiam sensus, vocat scientiam. Cum ergo cognitio prophetica sit hujusmodi, et illud quod concluditur ex ipsa, sequitur quod sit vera scientia.

Sed contra praedicta arguitur primo, quia cognitio prophetica estde singularibus, de quibus non datur scientia ; ergo, etc.

Item, prophetia est de rebus certis et occultis, et non de futuris contingentibus, saltem in pluribus, ut patet per Gregorium hom. 1. super Ezech. et per definitionem ejus : est enim prophetia inspiratio divina futurorum eventus immobili veritate denuntians; ergo, etc.

Item, contra illud quod dicitur, quod prophetica cognitio est certa, quia Jonas dubitavit de veritate suae prophetiae, et ideo fugit a facie Domini in Tharsis, ne inveniretur mendax, si denuntiaret aliquid evenire et non eveniret.

Item, scientia importat notitiam ex rei evidentia, quae non est in prophetia.

Item, contra illud quod dicitur, quod alia est ibi certitudo quam fidei vel adhaesionis, quia prophetiae certitudo innititur veritati dicentis: sic est de fide: ergo, etc.

Ad primum, dicendum quod de singularibus non est facta scientia isto modo quo scientia accipitur primo Metaphysicae prout distinguitur contra experimentum, sed accipiendo scientiam pro certa notitia, bene est scientia singularium, aliter Deus non haberet certam notitiam sui, cum sit quaedam singularitas, et quoddam necesse esse. Octavo etiam Physicorum, text. 22. dicit Philosophus, quaerere rationem de hoc quod habetur per sensum, infirmitas quaedam est intellectus nescientis distinguere inter notum et ignotum, quia aliquid certius demonstratione habetur, cum principia demonstrationis non sint nota nisi per sensum. Vel dicendum, quod de singularibus necessariis bene est scientia, sicut Philosophus demonstrat Deum unum et actum purum, et sic est revelatio de unitate essentiae et trinitate personarum.

Ad secundum, dicendum quod futurorum contingentium non potest haberi certa cognitio, prout sunt in causis secundis quae mutabiles sunt, sed prout sunt in se ipsis habetur certa cognitio; ita enim cer titudinaliter video Socratem currere, sicut Solem oriri, sic prout sunt in causa prima immutabiliter aliquid volente et determinante. Et hoc modo Deus certitudinaliter cognoscit futura contingentia, prout ejus intuitus fertur super rerum principalitatem secundum aliquos, vel prout cognoscit perfecte intellectum suum et voluntatem, quibus immutabiliter determinatur aliquid futurum in tali tempore, licet media per quae producitur sint contingentia, quia sicut ordinat ad immutabiliter venturum, ita et media, quia non solum eventus rerum cadit sub ejus praeordinatione, sed etiam modus eveniendi. Et hoc modo Prophetae certitudinaliter talia cognoscunt, quia eorum notitia derivatur ab ipso Deo sic cognoscente, quia est quaedam impressio divinae scientiae in hominibus, et ideo licet de futuris contingentibus non sit certa notitia a rebus accepta, est tamen certa ut a Deo accipitur.

Ad tertium, sciendum est quod Deus dicitur cognoscere futura uno modo, quia scit ordinem causarum ; alio modo, quia cum hoc scit executionem, quia ejus intuitus fertur super omnia quae sunt in quolibet tempore. Homo autem, si praescit futura, hoc est tantum primo modo, sicut Astrologus futuram eclipsim, quia motus caeli est ad hoc ordinatus velut ad pluvias futuras. Deus autem revelat secundum quod placet sibi, et ideo aliquando revelat ordinem causarum ad effectum, ut demerita populi exigentia talem poenam, ut Jonae subversionem Ninivitarum, et tunc est prophetia comminationis solum; aliquando autem cum hoc revelatur exitus rei, vel executio, ut Samueli revelavit destitutionem Saulis 1. Reg. 15. Scidit Dominus regnum tuum a te, et dedit illud proximo tuo meliori te : porro triumphator in Israel non parcet, etc. Igitur Propheta semper est certus de veritate illius, quod est sibi revelatum, non de aliis, et ideo si utrumque sit sibi revelatum, scilicet ordo causarum et executio, tunc est certus de utroque ; si primum tantum, de primo est tantum certus ; et quantum ad hoc, est Propheta.Et sic fuit deJona, qui fuit certus quod demerita civitatis exigebant ejus subversionem: sed quid de facto eveniret, nesciebat, quia sciebat Deum esse misericordem, et hoc est quod dicit Jonas, cap. 4. Propter hoc praeoccupavi, ut fugerem in Tharsis, scio enim quia tu Deus clemens et misericors, etc. Et sic timebat pronuntiare prophetiam suam, ne ex divina misericordia parceretur populo, qui meruerat civitatis subversionem, sicut et factum fuit, et per consequens homines reputassent eum locutum fuisse ex spiritu humano et non divino.

Ad quartum, dicendum quod aliter fides innititur veritati divinae, et prophetia, quia fides sic innititur, quod credit Deum locutum fuisse Prophetis, qualis est fides illorum qui simpliciter ad praedicationem credunt, et forte de illis qui credunt visis miraculis aliud est, quia per consequens credunt quod verum est dictum Prophetae, sed Prophetae certi sunt per experientiam quod Deus eis locutus est ut visum est, et certi sunt lumine intellectus naturali quod non potest mentiri: et multo fortius lumine tali, confortato lumine supernaturali, qualis est prophetia, et ideo non est simile.

Ad quintum, dicendum quod licet non sit ibi evidentia propter quid, tamen est evidens ipsum a quo, et hoc sufficit ad rationem scientiae inferioris gradus. Isto enim modo Perspectiva est scientia distincta a Geometria, licet habeat principia sua probata et declarata per experientiam, ex quibus probat sequentia, et sic est in proposito, quia principia Theologiae secundum aliquos, sunt articuli, et isti sunt habiti per experientiam a Prophetis modo praedicto.

Ex praedictis sequuntur duo: primum est, quod scientia Prophetarum est scientia subalterna, scientiae Dei et Beatorum ; hoc enim proprium est scientiae subalternae, quod cognitio subalterna sciat ipsum quia, et scientia subalternans ipsum propter quid. Sic est in proposito, propter quid enim quod haec est vera, Deus est trinus et unus, cognoscunt Deus et Beati, accipientes propter quid large, quia vident quod hoc convenit ei ex natura divinitatis. Sed Prophetae, quibus est hoc revelatum, sciunt tantum quia est, quia per experientiam Dei loquentis, quem impossibile est dicere falsum.

Secundum est, quod cognitio fidei a cognitione prophetica differt, sicut cognitio illius qui audit ab experto, Propheta enim expertus est Deum sibi loqui: alius autem credit, quia audit haec, Propheta mediante, sicut nos.

Aliae etiam sunt rationes duae ad haec; tum, quia cognitio prophetica et ejus assensus non subest voluntati Prophetae ; tum, quia stat cum infidelitate, sicut patet 3. Reg. 13. de Propheta falso, est idololatra: tum ex parte finis, quia fides datur ad salutem personae habentis: prophetia aliquando non, sed ad bonum aliorum, sicut patet in Balaam. Sunt etiam aliae rationes quas nunc omitto.

Rationes aliorum non valent, ut cum dicitur 1. Corinth. 13. omnis cognitio viae est per speculum, et in aenigmate; ergo et prophetia. Dicendum quod hoc verum est respectu patriaejmo etiam omnis demonstratio hoc modo dicitur aenigmatica.

Item, arguitur sic 2. Corinth. 5. Quamdiu sumus in hoc corpore peregrina mur, etc. ergo tantum per fidem illuminamur. Dicendum, quod loquitur de communi statu fidelium, qui non habent talem cognitionem.

Tertio, cognitio prophetica solum innititur veritati dicentis, sic est de fide. Dicendum, quod aliter et aliter, ut patet ex praedictis, quia dicens in fide simplicium, sicut est homo docens, non est certitudinis infallibilis, sed aliter et infallibiliter Propheta certus est de Deo sibi loquente.

Quarto, oculus creatus a Deo et a natura generatus, est ejusdem speciei. Dicendum, quod non est simile ; non enim sic solum differunt cognitio fidei et prophetiae, sed quia una perficit in ordine ad voluntatem, altera non; et quia una habet experientiam infallibilem annexam, altera non: propterea fides quae per auditum est, est acquisita, non infusa. Sic igitur patet quod cognitio sacrae Scripturae, ut fuit in scriptoribus ejus fuit scientifica, et probatio per ipsam est certa certitudine evidentiae, et hoc sufficit mihi pro modo. Utrum etiam ita sit in nobis qui non sic experimur, sed accipimus sic dicta ab expertis, non intermitto me modo, sed tantum scio quod in Astronomia sufficit experientia facta a Ptolemaeo et aliis, et tamen nostri Astronomi dicunt se scire.