IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(a) Hic quatuor sunt videnda, etc. Quaestio praesens absolvitur quatuor articulis : Primus est, de convenientia institutionis Sacramenti. Secundus, a quo institui potuit. Tertius, an pro tempore omnis legis et status viae ; et hic respondet quaestioni. Quartus de distinctione Sacramenti pro statu diversae legis.
Circa primum articulum potiora quae notanda erant superiori quaestione dicta sunt: dicit primo quod neque a priori, neque a posteriori probari possit necessitas Sacramenti, ejusve intitutionis; agit de probatione necessaria, et ex causa aut effectu ; a priori non est alia causa quam Dei voluntas, cujus non datur causa, et libere se habet ad extra ; nulla ergo necessitas fuit simpliciter ejus ad institutionem praemissam, neque suppositionis, quia priora decreta ejus circa salutem praedestinatorum et hominis lapsi per alia media, vel certe immediate, et alio modo reduci possint ad actum seclusa institutione Sacramenti.
A posteriori nequit probari eadem necessitas, quia effectus quicumque Sacramenti invisibilis, haberi posset simpliciter absque Sacramento. Sicut enim divina voluntas libere se determinavit ad cooperandum Sacramentis, sic etiam sine ipsis eumdem effectum producere potest, nam etiam de facto non est ligata Sacramentis, quin possit sine ipsis operari miraculose, verbi gratia, sanctificando infantem in utero sine Baptismo, sicut alias pro tempore legis sanctificavit Baptistam in utero ante Circumcisionem. Institutio ergo Sacramenti habetur ex auctoritate sacrae Scripturae, non a ratione necessaria.
Supposita tamen revelatione, ejus institutio probatur congruentia, quae quadruplex est, nempe causa instructionis, humiliationis et exercitationis, quae tres congruentiae ad singularem cujusque personam spectant. Quarta est respectu communitatis, quae consistit in unitate et distinctione, quae fundatur in communione Sacramenti. De prima et ultima satis jam diximus supra ; secundam et tertiam adduxit Magister in littera, quibus congruum addit motivum.
Circa primam congruentiam de efficacia Sacramenti, notanda sunt quae dicit Doctor : Nec tamen congruit signum illud esse certum certitudine demonstrativa, sed quasi ut in pluribus, etc. Quae verba ut in pluribus intelligenda sunt, prout ipse optime dtlvreca consequenter distinguendo certitudinem demonstrativam, et certitudinem ut in pluribus ; intelligit namque demonstrativam, non ut est nota indicans praesentiam effectus, per verbum indicativum, sed ut sumitur demonstratio in libris Posteriorum, per causam praecisam, et universalem, quae de omni per se, et secundum quod ipsum dicitur, ut patet 1. Poster. cap. 4: et 5. Ut triangulo competit habere tres angulos praecise ratione sui, sive sit in materia aenea, sive alia quaecumque, sic homini esse risibilem per illam adaequationem causae ad effectum, ut impossibile sit salvari rationem causae, ubi non salvatur ratio effectus, et e contra.
Talis certitudo demonstrativa et infal-Ii bilis non competit Sacramento, ita ut separari non possit a suo effectu; sed certitudo ut in pluribus, id est, quantum est ex parte causae, semper sequeretur effectus, nisi poneretur aliquod impedimentum ex parte subjecti cui applicatur vel tollatur conditio per se requisita.
Hinc Hugo de sancto Victore lib. 2. de Sacramentis part.14. cap. 8. docet: Formas sacramentales Baptismi et Paenitentiae non actum aut eventum, sed virtutem suorum effectuum significare, quod est dicere, eas denotare efficaciam respectu effectus, quantum est ex se. Sic Conc. Trid. sess. 9. can. 17. Si quis dixerit non dari gratiam per hujusmodi Sacramenta semper, et omnibus, quantum est ex parte Dei, etiamsi rite ea suscipiant, sed aliquando et aliquibus, anathema sit. Quo canone patet Sacramenta, quantum est ex sua institutione et ex parte Dei, habere efficaciam causandae gratiae, quamvis eam non semper causent, ut in ponentibus obicem, ut patet ex canone praecedente, vel deficiente intentione requisita in Ministro, ut habet Canon 11. vel aliis in particulari requisitis ad hoc, aut illud Sacramentum in particulari.
Non congruit autem, inquit Doctor, ut Sacramentum esset signum certum primo modo, quia nempe talis certitudo excluderet in suscipiente debitam dispositionem, quod non congruit aliis regulis generalibus divinae providentiae, qua homo ordinatur in suum finem mediante lege et dispositione sui per exercitium libertatis, retractando peccatum, ut debet, et expedit, faciendo bonum,et declinando a malo, et operando suam salutem cum timore et tremore.
Congruit igitur, inquit, ut signum sit certum,ut in pluribus, id est, semper, nisi indispositio suscipientis impediat, etc. Tollitur calumnia, quae praetendi posset, si effectus in hoc vel illo separaretur ex inefficacia,aut inefficentia causae quantum est ex se,quia in proposito non ita contingit,quia Sacramentum de se semper est efficax, sed separatur ab effectu solum ex privatione alicujus extrinseci per se requisiti per modum dispositionis, aut certe applicationis debitae ad subjectum ; utrumque impedimenti nomine, expressit Doctor, quod sufficit ad intentum ejus: reliqua omnia suis locis exponit, ut videbitur.